|
Domino eximio, et in Christi charitate vere meritoque honorabili ac
suspiciendo filio CAECILIANO, AUGUSTINUS
episcopus, in Domino salutem.
Administrationis tuae claritas et fama virtutum, pietatis quoque
christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina
munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora,
excitaverunt me, ut hoc epistolari alloquio aestus causarum mearum cum
Excellentia partirer tua . Quantum enim per alias Africae terras te
unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum
dolemus regionem Hipponensium-Regiorum et ei vicinas partes confines
Numidiae, praesidiali edicti tui vigore nondum adjuvari meruisse,
domine eximie, et in Christe charitate vere meritoque honorabilis ac
suspiciende fili. Quod ne meae potius negligentiae deputetur, qui
episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae Magnificentiae non
tacendum putavi. Quantum etiam in campo Hipponensi haeretica
praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae
Sublimitati narrare poterunt, vel ex presbytero quem cum litteris
misi, fueris audire dignatus, adjuvante Domino Deo nostro, procul
dubio providebis ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius
quam ulciscendo resecetur.
|
|