|
Desiderabili et dilecto fratri EMERITO , AUGUSTINUS.
1. Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum, doctrinisque
liberalibus eruditum, quanquam non ibi salus animae constituta sit,
tamen in quaestione facillima, sentire aliud quam veritas postulat,
quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem, et cum eo
colloqui: vel si id non possim, saltem litteris quae longissime
volant, attingere mentem ejus, atque ab eo vicissim attingi desidero.
Sicut te esse audio talem virum, et ab Ecclesia catholica, quae
sicut sancto Spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur,
discerptum doleo atque seclusum; quam ob causam nescio. Nam certum
est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus,
quibus quoque debitorem se dicebat Apostolus (Rom. I, 14),
quorum christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse
partem Donati; nec eos omnino scire vel quando vel quibus causis
exorta sit ista dissensio. Quos utique omnes Christianos ab eis
criminibus quae Afris objicitis, nisi innocentes esse fatearis,
cogeris dicere, omnium malis factis obnoxios, cum apud vos perditi,
ut mitius dixerim, latent, vos omnes esse pollutos. Non enim neminem
de vestra communione pellitis; aut tunc primum pellitis, cum primum
illud, unde pellendus est, fecerit. An non aliquanto tempore
latentem, et postea proditum convictumque damnatis? Quaero igitur
utrum vos contaminaverit eo tempore quo latebat? Respondebis: Nullo
modo. Nullo ergo tempore contaminaret, etiamsi semper id lateret;
nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur, nec fraudi est
Christianis, qui eis communicavere viventibus. Cur ergo vos tam
temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione
innumerabilium Ecclesiarum Orientalium, quas semper latuit, et adhuc
latet quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?
2. Alia enim quaestio est, utrum illa vera dicatis, quae quidem nos
multo probabilioribus documentis falsa esse convincimus, et in vestris
magis ea ipsa quae objicitis, tunc probata declaramus. Sed haec, ut
dixi, alia quaestio est, tunc aggredienda et discutienda, cum opus
fuerit. Illud nunc attendat vigilantia mentis tuae, neminem
contaminari posse ignotorum ignotis criminibus. Unde manifestum est a
communione orbis, cui seu falsa seu vera crimina quae Afris
intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego
schismate vos esse separatos: quanquam et illud non est tacendum,
etiam cognitos malos bonis non obesse in Ecclesia, si eos a communione
prohibendi aut potestas desit, aut aliqua ratio conservandae pacis
impediat. Qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem, et ante
vastationem perditorum signari meruerunt, et cum illi vastarentur
evadere illaesi (Ezech. IX, 4-6), nisi, ut ibi
manifestissime ostenditur, qui moerent et gemunt peccata et iniquitates
populi Dei, quae fiunt in medio eorum? quis autem quod ignorat,
gemit et moeret? Ex eadem ratione etiam Paulus Apostolus falsos
fratres tolerat. Non enim de incognitis ait: Omnes enim sua
quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); quos
tamen secum fuisse manifestat. Ex quo autem genere sunt, qui vel
thurificare idolis, vel Codices divinos tradere, quam mori
maluerunt, nisi ex eorum qui sua quaerunt, non Jesu Christi?
3. Multa testimonia Scripturarum praetereo, ne longiorem quam
necesse est epistolam faciam, et eruditioni tuae plura per teipsum
consideranda permitto. Quod tamen satis est, vide obsecro: si tam
multi iniqui in uno populo Dei, eos qui secum versabantur non fecerunt
tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum apostolum
Paulum, in una cum eis Ecclesia constitutum, non fecit sua
quaerentem, non quae Jesu Christi; manifestum est non hoc effici
hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi
acceditur, etiamsi non sit incognitus, si tantum non approbetur, et a
bona conscientia displicendo separetur. Manifestum est igitur non esse
aliud cum fure concurrere, nisi vel furari cum eo, vel furtum ejus
cordis placito accipere. Hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas
atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil
impediunt, auferamus.
4. Sed et vos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis
Optatus in vestra communione vobis non ignorantibus fuit: quod absit
ab Emeriti moribus, aliorumque talium, quales apud vos esse non
dubito longe a factis illius alienos. Neque enim vobis objicimus,
nisi schismatis crimen, quam etiam haeresim male perseverando
fecistis. Quanti autem divino judicio pendatur hoc facinus, lege quod
te legisse non ambigo. Invenies Dathan et Abiron hiatu terrae
devoratos, caeterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio
eorum existente consumptos (Num. XVI, 31-35). Illud ergo
scelus ad exemplum devitandi Dominus Deus praesenti supplicio
denotavit, ut cum talibus patientissime parcit, quale ultimo judicio
reservet, ostenderet. Neque enim reprehendimus rationes vestras, si
eo tempore quo vesana potentia furere jactabatur Optatus, cum ejus
accusator esset totius Africae gemitus congemiscentibus vobis, si
tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit Deus me et
credere et velle: non ergo reprehendimus si eo tempore, ne multos
secum excommunicatus traheret, et communionem vestram schismatis furore
praecideret, eum excommunicare noluistis. Sed hoc ipsum est quod vos
arguit in judicio Dei, frater Emerite, quod cum videretis tam magnum
malum esse, dividi partem Donati, ut Optatus potius in communione
tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur; permanetis in eo
malo, quod in dividenda Ecclesia Christi a vestris majoribus
perpetratum est.
5. Hic fortasse respondendi angustia tentabis defendere Optatum.
Noli, frater, noli obsecro; non te decet, et si aliquem alium forte
deceat, si tamen quidquam decet malos, Emeritum certe non decet
defendere Optatum. Sed fortasse nec accusare Ita sit sane. Utere
voce media, et dic: Unusquisque sarcinam suam portat (Gal. VI,
5). Tu quis es, qui judicas servum alienum (Rom. XIV,
4.)? Si ergo ad testimonium totius Africae, imo vero terrarum
omnium quaquaversum Gildonis fama fervebat, simul enim et ille notus
erat, non ausi estis unquam de Optato judicare, ne temere de
incognitis judicaretis; nos tandem possumus aut debemus de iis qui ante
nos vixerunt, ad vestrum tantummodo testimonium, temerariam de
incognitis ferre sententiam, ut parum sit quod vos ignota criminamini,
nisi et nos ignota judicemus? Non enim Optatum, etiamsi forte falsa
periclitatur invidia, sed te defendis, cum dicis: Ignoro qualis iste
fuerit. Quanto magis ergo quales fuerint Afri, quos ignotiores
arguis, Orientalis orbis ignorat? a quibus tamen Ecclesiis, quarum
nomina habes in Libris et recitas, nefaria dissensione disjungeris.
Si Thamugadensem episcopum vestrum famosissimum et pessime
diffamatum, non dico Caesariensis, sed Sitifensis collega ejus
ejusdemque temporis ignorabat, quomodo traditores Afros, quicumque
illi fuerint, Ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium,
Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti,
Galatiae, Cappadociae, caeterarumque orbis partium ab Apostolis in
Christo aedificatarum, aut nosse potuit, aut damnari a vobis meruit,
quia non potuit? et tamen eis non communicatis, et dicitis non esse
Christianos, et eos rebaptizare conamini. Quid dicam? quid querar?
aut quid exciamem? Si cum homine cordato loquor, indignationis hujus
aculeos tecum participo. Nam vides profecto quae dicerem, si vellem
dicere.
6. An forte fecerunt inter se majores vestri concilium, et
damnaverunt praeter se totum orbem christianum? Itane ad hoc perducta
est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de vestra
praecisione praecisi sunt, quia vobis comparati paucissimi sunt, non
valeat adversus vos; et vestrum concilium valeat adversus gentes
haereditatem Christi, et possessionem ejus terminos terrae (Psal.
II, 8.)? Miror si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non
erubescit. Rescribe ad ista, quaeso: a nonnullis enim, quibus non
potui non credere, audivi te rescripturum, si tibi scriberem. Jam
etiam pridem misi unam epistolam, quam utrum acceperis vel ei
responderis, et forte ego tuam non acceperim, nescio. Nunc interim
peto ad haec respondere ne graveris, quod tibi videtur. Sed noli te
in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae
inquisitionis, cur schisma factum sit.
7. Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur, ea
regula se defendunt, qua dicit Apostolus: Qui potestati resistit,
Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium
acquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis
autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time:
non enim frustra gladium portat; Dei enim minister est, vindex in
iram ei qui male agit (Rom. XIII, 2 4). Tota igitur
quaestio est, utrum nihil mali sit schisma, aut utrum schisma non
feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo,
unde vobis acquiratis judicium. Propterea providentissime Dominus non
ait: Beati qui persecutionem patiuntur tantum; sed addidit, propter
justitiam (Matth. V, 10). Si ergo justitia est quam operati
estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea quae
supra dixi, nosse abs te cupio. Si autem iniquitas est orbem
christianum damnare inauditum, vel quia non audivit quae vos audistis,
vel quia non ei probatum est quod temere credidistis, aut sine certo
documento accusastis, et ideo rebaptizare velle tot Ecclesias ipsius
Domini, cum hic adhuc esset in carne, et Apostolorum ejus
praedicatione ac labore fundatas: quia vobis licet, aut nescire Afros
collegas vestros malos simul viventes, simul Sacramenta tractantes;
aut etiam scire, sed tolerare, ne pars Donati dividatur; illis autem
in orbe remotissimo constitutis, non licet nescire quod vos de Afris
aut nostis, aut creditis, aut audistis, aut fingitis? Quae tanta
est perversitas amplecti suam iniquitatem, et potestatum accusare
severitatem?
8. At enim et malos Christianis non licet persequi. Esto, non
liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est
objicere? An Apostolum delebimus? aut non habent codices vestri quae
paulo ante commemoravi? Sed vos, inquies, talibus communicare non
debetis. Quid ergo? Vos Flaviano quondam vicario, partis vestrae
homini, quia legibus serviens, nocentes quos invenerat occidebat, non
communicastis? Sed a vobis, inquies, Romani principes adversum nos
provocantur. Imo a vobis adversum vos ipsos, qui Ecclesiam, cujus
illic, sicut tanto ante praedictum est, jam membra sunt (de Christo
enim dictum est, Et adorabunt eum omnes reges terrae, (Psal.
LXXI, 11), et praecisione laniare ausi estis, et rebaptizare
pertinaciter audetis. Nostri autem adversus illicitas et privatas
vestrorum violentias, quas et vos ibi, qui talia non facitis, doletis
et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos
persequantur, sed qua se defendant; sicut apostolus Paulus adversus
Judaeos conjurantes ut eum necarent (Act. XXIII, 21),
antequam esset Romanum imperium christianum, egit ut sibi tuitio etiam
armatorum daretur. Sed illi principes qualibet occasione cognoscentes
vestri schismatis nefas, constituunt adversus vos pro sua sollicitudine
ac potestate quod volunt. Non enim frustra gladium portant; Dei enim
ministri sunt, vindices in iram in eos qui male agunt. Postremo etiam
si aliqui nostrorum non christiana moderatione ista faciunt, displicet
nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam Ecclesiam, si
eam ante ultimum tempus ventilationis a palea purgare non possumus,
quando et vos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem
Donati non reliquistis.
9. At enim dicitis: Quare nos adjungi vobis vultis, si scelerati
sumus? Quia vivitis adhuc, et corrigi potestis si velitis. Cum enim
nobis conjungimini, hoc est Ecclesiae Dei, haereditati Christi,
cujus possessio sunt termini terrae, vos corrigimini ut in radice
vivatis. De ramis enim fractis sic ait Apostolus: Potens est enim
Deus iterum inserere illos (Rom. XI, 23). Vos ergo mutamini
ex ea parte qua dissentiebatis; quamvis Sacramenta quae habebatis,
cum eadem sint in omnibus, sancta sint. Quapropter vos mutari volumus
a perversitate, id est, ut denuo radicetur vestra praecisio. Nam
Sacramenta quae non mutastis, sicut habetis, approbantur a nobis; ne
forte cum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis
Christi, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam
faciamus injuriam. Neque enim et Saül depravaverat unctionem quam
acceperat; cui unctioni tantum honorem rex David pius Dei servus
exhibuit. Propterea ergo vos non rebaptizamus, quia radicem vobis
reddere cupimus; formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est,
approbamus: quae tamen quamvis integra, nullo modo est, sine radice
fructuosa. Alia quaestio est de persecutionibus, quas vos dicitis
pati in tanta mansuetudine et Ienitate nostrorum, cum vere illicite ac
privatim vestri faciant graviora; alia de Baptismate, quod non
quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. Nam ubicumque est, ipsum est;
sed non etiam ille qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. Itaque
privatam hominum impietatem detestamur in schismate; baptismum vero
Christi ubique veneramur: quia si desertores secum Imperatoris signa
traducant, illis vel damnatione punitis, vel indulgentia correctis,
salva signa recipiuntur, si salva manserunt. Et si quid de hac re
diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. Hoc enim
observandum est in his rebus, quod observat Ecclesia Dei.
10. Quaeritur autem utrum vestra, an nostra sit Ecclesia Dei.
Quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. Si
non rescripseris, ego apud Deum, quantum credo, facilem causam
habeo; quia viro, quem audivi, excepto schismate, bonum et
liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. Tu videris quid
illi respondeas, cujus nunc laudanda patientia, in fine vero timenda
sententia est. Si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum
vides, aderit misericordia Dei, ut aliquando error qui nos dirimit,
et amore pacis et ratione veritatis intereat. Memento quod de
Rogatensibus non dixerim, qui vos Firmianos appellare dicuntur,
sicut nos Macarianos appellatis. Neque de Rucatensi episcopo
vestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut ei
portae aperirentur, et in vastationem darentur Catholici, et alia
innumerabilia. Desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum,
vel audita, vel cognita. Vides enim quae de vestris taceam, ut de
origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. Dominus Deus
inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater.
|
|