|
JANUARIO Clerici catholici regionis Hipponensium-Regiorum.
1. Clerici et Circumcelliones vestri novi generis et inauditae
crudelitatis persecutione in nos saeviunt. Qui si malum pro malo
redderent, etiam sic contra legem facerent Christi. Nunc vero,
consideratis omnibus factis nostris et vestris, invenimur hoc pati quod
scriptum est, Retribuebant mihi mala pro bonis (Psal. XXXIV,
12); et in alio psalmo: Cum his qui oderant pacem, eram
pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis (Psal.
CXIX, 7). Nam cum sis in tam grandi constitutus aetate,
arbitramur te optime nosse quod pars Donati, quae primo apud
Carthaginem pars Majorini dicebatur, ultro accusavit Caecilianum,
tunc episcopum Ecclesiae Carthaginensis, apud imperatorem illum
antiquum Constantinum. Sed ne forte aut oblita hoc sit gravitas tua,
aut te nosse dissimules, aut etiam, quod non putamus, forsitan
nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars
Majorini tunc interpellavit, ut ea crimina quae objiciebat
Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur,
his nostris litteris inserimus.
A. GGG. NNN . ANULINUS VC , proconsul Africae.
2. Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata,
Caeciliano et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur,
devotio mea apud Acta parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque
hortata est ut, unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere
indulgentia Majestatis vestrae liberati esse videantur, Catholica
custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus
inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum
populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique
fasciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi
meae, atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem
comitatum Numinis vestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu
suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit
dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos,
unum in aluta suprascriptum ita:
|
“Libellus Ecclesiae catholicae,
criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini;”
|
|
item alium sine
sigillo cohaerentem eidem alutae. Datum die decimo septimo calend.
maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium
Cos.
3. Post hanc relationem ad se missam jussit Imperator venire partes
ad episcopale judicium in urbe Roma faciendum; ubi quemadmodum causa
dicta atque finita sit, et Caecilianus innocens judicatus sit,
indicant Gesta ecclesiastica. Jam utique post pacificum moderamen
judicii episcopalis, omnis contentiosnis et animositatis pertinacia
debebat exstingui. Sed rursus majores vestri ad Imperatorem
redierunt, et non recte judicatum, neque omnem causam auditam esse
conquesti sunt. Unde ille alterum episcopale judicium dedit habendum
in Arelatensi Galliae civitate, ubi multi vestri, vana et diabolica
dissensione damnata, cum Caeciliano in concordiam redierunt; alii
vero pertinacissimi et litigiosissimi ad eumdem imperatorem
appellaverunt. Postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes
cognitam terminavit, et primus contra vestram partem legem constituit,
ut loca congregationum vestrarum fisco vindicarentur: quarum omnium
rerum documenta si vellemus inserere, nimium longas litteras
faceremus. Illud tamen nullo modo praetermittendum est, quomodo
Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio
Carthaginensi, ab Secundo Tigisitano primate, patres vestri fuisse
dixerunt, urgentibus apud Imperatorem vestris, publico judicio causa
discussa atque finita sit. Nam memoratus Imperator in hac ipsa causa
vestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis
fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus.
Imperatores Caesares, FLAVIUS CONSTANTINUS
MAXIMUS, et VALERIUS LICINIUS, ad
PROBIANUM, proconsulem Africae.
4. Aelianus praedecessor tuus, merito, dum vir perfectissimus,
Verus, vicarius praefectorum, tunc per Africam nostram incommoda
valetudine teneretur, ejusdem partibus functus, inter caetera etiam id
negotium vel invidiam, quae de Caeciliano episcopo Ecclesiae
catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem
credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem, et
Caecilianum magistratum Aptungitanorum, et Saturninum excuratorem ,
et Calibium juniorem, ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem
servum publicum suprascriptae civitatis, praesentes esse fecisset,
audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset
objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui
divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur objecta,
innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus
Ingentium decurionem Ziquentium civitatis, epistolam Caeciliani
exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum
Actis quae suberant, pervidimus, et ideo minime tortum, quod se
decurionem Ziquensium civitatis asseveraverit. Unde volumus ut eumdem
ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini
Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diurnis
diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram assistentibus
apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam
comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim
fiet ut omissis, sicut opertet, ejusmodi contentionibus, populus sine
dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat.
5. Haec cum videas ita se habere, quid est quod nobis de imperatorum
jussionibus, quae contra vos constituuntur, invidiam concitatis, cum
hoc totum vos potius antea feceritis? Si nihil debent in his causis
imperatores jubere, si ad imperatores christianos haec cura pertinere
non debet, quis urgebat majores vestros causam Caeciliani ad
Imperatorem per proconsulem mittere, et episcopum contra quem absentem
jam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud Imperatorem
accusare, quo innocente pronuntiato, ordinatori ejus Felici alias
apud eumdem imperatorem calumnias machinari? Et nunc quid aliud quam
ipsius majoris Constantini judicium contra vestram partem vivit, quod
majores vestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus
extorserunt, quod episcopali judicio praetulerunt? Si displicent
imperialia judicia; qui primitus imperatores ad ea vobis excitanda
coegerunt? Sic enim modo contra Catholicam clamatis, in his quae
contra vos ab imperatoribus decernuntur, quemadmodum si vellent
adversus Danielem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus
consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi voluerunt:
scriptum est enim, Nihil interest inter minas regis et iram leonis
(Prov. XIX, 12). Danielem calumniosi inimici in lacum leonum
mitti coegerunt: vicit innocentia ejus illorum malitiam; illaesus inde
levatus est; ipsi illuc missi perierunt. Similiter majores vestri
Caecilianum et ejus societatem regiae irae consumendam objecerunt,
cujus innocentia liberata, ab eisdem regibus eadem vos patimini, quae
illos vestri pati voluerunt; quoniam scriptum est: Qui parat proximo
foveam, ipse incidet in eam (Eccli. XXVII, 29).
6. De nobis ergo quod queramini non habetis; et tamen Ecclesiae
catholicae mansuetudo, etiam ab his imperatorum jussionibus omnino
conquieverat, nisi vestri clerici et Circumcelliones, per suas
immanissimas improbitates furiosasque violentias quietem nostram
perturbantes atque vastantes, haec in vos recoli et renovari
coegissent. Nam priusquam recentiores leges istae de quibus modo
querimini, venissent in Africam, insidias in itineribus nostris
episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis
quassaverunt, laicis quoque et plagas gravissimas inflixerunt, et
intulerunt eorum aedificiis incendia. Presbyterum etiam quemdam quia
propria et libera voluntate unitatem nostrae communionis elegit, de
domo sua raptum, et pro arbitrio immaniter caesum in gurgite etiam
coenoso volutatum, buda vestitum, cum quibusdam dolendum, quibusdam
ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde quo
voluerunt, vix post dies duodecim dimiserunt. Unde conventus
municipalibus Gestis a nostro episcopo Proculeianus, cum ab
inquirenda causa dissimulasset, et iterum continuo conventus esset,
nihil se dicturum amplius Gestis expressit. Et hodie illi qui hoc
fecerunt, presbyteri vestri sunt, adhuc nos insuper territantes, et
sicut potuerint persequentes.
7. Nec tamen de his injuriis et persecutionibus quas Ecclesia
catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus conquestus est
episcopus noster. Sed facto concilio placuit ut pacifice
conveniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter vos
collationem, et errore sublato, fraterna charitas pacis vinculo
laetaretur . Et in ipsa conventione quid Proculeianus primo
responderit, quod concilium facturi essetis, et illic visuri quid
respondere deberetis; deinde quid postea, cum propter suam
promissionem denuo conventus esset, Actis expresserit, recusans
pacificam collationem, ipsa Gesta instruant Gravitatem tuam. Deinde
cum vestrorum clericorum et circumcellionum notissima omnibus non
cessaret immanitas, dicta causa est, cum Crispinus judicatus
haereticus, nec poena decem librarum auri quae in haereticos ab
imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri
permissus est, et tamen ad imperatores appellandum putavit . Cujus
appellationi quod ita responsum est, nonne vestrorum praecedens
improbitas, et eadem ipsius appellatio extorsit ut fieret? nec tamen
etiam post ipsum rescriptum, intercedentibus apud Imperatorem nostris
episcopis, eadem auri condemnatione multatus est. Ex concilio autem
nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent ut non
omnes episcopi et clerici partis vestrae, ad eamdem condemnationem
decem librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est,
tenerentur; sed hi soli in quorum locis aliquas a vestris violentias
Ecclesia catholica pateretur . Sed cum legati Romam venerunt, jam
cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae
Imperatorem commoverant, ut leges tales mitterentur, quales et missae
sunt. Quibus in Africam venientibus, cum utique non ad malum, sed
ad bonum coepissetis urgeri, quid facere debebatis nisi et vos mittere
ad episcopos nostros, ut quomodo vos ipsi convenerant, sic
convenirentur a vobis, et potius collatione veritas appareret?
8. Non solum autem non fecistis, sed pejora mala nobis vestri nunc
faciunt. Non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt; verum
etiam in oculos exstinguendos calcem mixto aceto incredibili
excogitatione sceleris mittunt. Domus insuper nostras compilantes,
arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diversa
discurrunt, comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia,
caecitates. Quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut
consideret Gravitas vestra quam multi vestrum, imo vos omnes, qui vos
pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum
catholicorum legibus in possessionibus vestris et alienis securi
sedeatis, et nos a vestris tam inaudita mala patiamur. Vos dicitis
pati persecutionem; et nos ab armatis vestris fustibus et ferro
concidimur. Vos dicitis pati persecutionem; et nostrae domus ab
armatis vestris compilando vastantur. Vos dicitis pati persecutionem;
et nostri oculi ab armatis vestris calce et aceto exstinguuntur.
Insuper etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse
invidiosas, vobis gloriosas. Quod nobis faciunt, sibi non imputant;
et quod sibi faciunt, nobis imputant. Vivunt ut latrones, moriuntur
ut circumcelliones, honorantur ut martyres; et tamen nec latrones
aliquando audivimus eos quos depraedati sunt, excaecasse. Occisos
auferunt luci, non vivis auferunt lucem.
9. Nos interim si quando vestros tenemus, cum magna dilectione
servamus illaesos, loquimur illis, et legimus omnia, quibus error
ipse convincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus quod
Dominus per Isaiam prophetam praecepit, dicens: Audite qui pavetis
verbum Domini; dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et
qui vos exsecrantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis
in jucunditate; ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5). Ac
sic aliquos eorum considerantes evidentiam veritatis, et pulchritudinem
pacis, non Baptismo quem jam sicut regalem characterem tanquam
desertores acceperant, sed fidei quae illis defuit, et Spiritus
sancti charitati et Christi corpori sociamus. Scriptum est enim,
Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9); itemque scriptum est,
Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
Si autem vel nimia duritia, vel pudore non ferentes eorum
insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa jactabant et tam
multa mala excogitabant, vel magis timore, ne qualia nobis antea
faciebant, talia nobiscum jam patiantur, unitati Christi consentire
noluerint, sicut illaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur
illaesi: hoc quantum possumus monemus etiam laicos nostros, ut eos
illaesos teneant, et nobis corripiendos instruendosque perducant. Sed
aliqui nos audiunt, et si possunt faciunt: alii cum illis quemadmodum
cum latronibus agunt, quia eos revera tales patiuntur. Aliqui ictus
eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante
feriantur: aliqui apprehensos judicibus offerunt, nec nobis
intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania
pertimescunt. In quibus omnibus illi non deponunt facta latronum, et
honorem sibi exigunt martyrum.
10. Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae Gravitati per has
litteras, et per fratres, quos misimus, allegamus. Primum si fieri
potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut in quibus
fuerit inventus, non homines, sed error ipse tollatur; ut homines non
puniantur, sed corrigantur; ut vos modo conveniatis, quia eorum
conventionem antea contempsistis. Quanto melius enim hoc inter vos
facitis, ut quod egeritis conscriptum et subscriptum Imperatori
mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt
nisi jam datis contra vos legibus inservire ? Vestri enim collegae qui
navigaverant, apud praefectos dixerunt se audiri venisse. Et
nominaverunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum,
qui tunc in comitatu erat, dicentes cum illo se velle audiri: quod eis
non poterat judex concedere, qui jam secundum leges, quae contra vos
constitutae sunt, judicabat; nec ille episcopus ita venerat, aut
aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. Quanto ergo melius
ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus, et qui habet in
potestate alias leges ferre, cum ei collatio vestra fuerit recitata,
de tota ipsa causa poterit judicare, quamvis jam olim dicta fuerit
terminata? Sed ideo vos conferre volumus, non ut causa iterum
finiatur; sed ut eis qui nesciunt jam finita monstretur. Quod si hoc
facere vestri episcopi voluerint, quid inde perditis, et non potius
acquiritis, quia voluntas vestra innotescit, ne diffidentia merito
reprehendatur? An forte putatis non licere fieri, cum non vos lateat
quod Dominus Christus etiam cum diabolo de Lege locutus est
(Matth. IV, 4); quod cum Paulo apostolo non solum Judaei,
sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi Gentium
contulerunt (Act. XVII, 18)? an forte istae leges
Imperatoris, vos non permittunt nostros episcopos convenire? Ecce
interim episcopos vestros qui sunt in regione Hipponensi, ubi a
vestris tanta mala patimur, convenite. Quanto enim licentius et
liberius ad nos, per vestros vestra scripta, quam eorum arma
perveniunt?
11. Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad vos misimus,
talia rescribite. Si autem et hoc non vultis, saltem cum vestris a
quibus talia patimur nos audite. Ostendite nobis veritatem, pro qua
vos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos vestrorum tantam
crudelitatem. Si enim nos esse in errore conviceritis, forte
concedetis nobis ut non rebaptizemur a vobis, justum existimantes ut
nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis quos nullo judicio
damnastis, quod praestitistis eis quos Felicianus Mustitanus et
Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizaverant, quando
eos per judicum jussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano
communicabant, cum quo a vobis in concilio Bagaitano expresse
nominatimque damnati sunt. Quae omnia Gestis judicialibus et
municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium vestrum allegastis,
dum vultis judicibus ostendere quod schismaticos vestros de basilicis
pelleretis. Et tamen qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes
benedicuntur (Gen. XXII, 18), schisma fecistis, de
basilicis pelli non vultis, non per judices, sicut schismaticis
vestris vos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa
prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes victi
recessistis.
12. Si autem nec audire nec docere nos vultis, venite aut mittite
nobiscum in regionem Hipponensium, qui videant armatum exercitum
vestrum; quamvis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum
addidit ad oculos barbarorum. Si neque hoc vultis, saltem scribite ad
illos, ut jam ista non faciant, ut jam se a caedibus nostris, a
rapinis, ab excaecatione compescant. Nolumus dicere: Damnate
illos. Vos enim videritis quomodo vos non inquinent, quos modo
ostendimus in vestra communione latrones, et nos inquinent quos nunquam
potuistis ostendere traditores. Ex his omnibus eligite quod
volueritis. Si autem querelas nostras contempseritis, nos minime
poenitebit ordine pacifico agere voluisse. Aderit Dominus Ecclesiae
suae, ut vos potius humilitatem nostram contempsisse poeniteat.
|
|