|
Domino dilectissimo et honorabili ac suscipiendo filio FESTO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Si pro errore homines et damnabili dissensione et convicta modis
omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti
catholicae Ecclesiae tam audacter insidiari minarique non cessent;
quanto magis aequum est, et oportet eos qui pacis et unitatis
christianae asserunt veritatem, omnibus etiam dissimulantibus et
cohibentibus manifestam, satagere instanter atque impigre, non solum
pro eorum munimine qui jam catholici sunt, verum etiam pro eorum
correctione qui nondum sunt? Nam si pertinacia insuperabiles vires
habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono quod
perseveranter atque infatigabiliter agit, et Deo placere se novit, et
procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere?
2. Quid autem infelicius atque perversius, sicut Donatistae
faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de coercitione
iniquitatis suae non solum nescire confundi, sed etiam velle laudari;
ignorantes caecitate mirabili, vel animositate damnabili se scire
dissimulantes, quod martyres veros non faciat poena, sed causa? Et
hoc quidem adversus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris
involveret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen
ulla quemquam violenta insania laedere auderent. Adversus autem istos
quid dicam, quorum tam perniciosa perversitas, vel damnorum terrore
coercetur, vel docetur exsilio quam ubique diffusa sit Ecclesia,
sicut futura praedicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere? Et
si ea quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis
factis quae furiosa temeritate committunt, quis non videat, qui magis
persecutores vocandi sunt? Quanquam filii mali eo tantum quo perdite
vivunt, etiamsi nullas violenter inferant manus, parentum pietatem
gravius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius
diligunt, tanto amplius ad bonam vitam sine ulla dissimulatione
compellunt.
3. Exstant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes
legere si volueris, imo peto et hortor ut legas; quibus probatur quod
majores eorum qui primi se ab Ecclesiae pace diviserunt, ultro per
Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi
sunt Caecilianum. In quo utique judicio si vicissent, quid erat
Caecilianus ab Imperatore passurus, nisi quod in istos posteaquam
victi sunt pronuntiavit? Sed videlicet si eis accusantibus atque
superantibus Caecilianus ejusque collegae pellerentur sedibus, quas
tenebant, vel etiam in sua conspiratione durantes gravius punirentur
(neque enim poterat victos et resistentes regia censura contemnere);
tunc isti provisionem suam et pro Ecclesia sollicitam curam
praedicandam laudibus ventilarent. Nunc autem quia ipsi superati
sunt, quia ea quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro
sua iniquitate patiuntur, persecutionem vocant; nec tantum furorem
perditum minime reprimunt, verum etiam honorem martyrum quaerunt:
quasi vero christiani catholici imperatores adversus eorum
pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini judicium,
apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cujus auctoritatem
omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos, sed ad
illum Ecclesiae causam deferrent; ut ab eo datum in urbe Roma
episcopale judicium, in quo primum victi sunt, rursus apud illum
accusarent; ut ab altero apud Arelatum dato episcopali judicio ad
illum appellarent: apud quem tamen novissime superati, in sua
perversitate permanserunt. Puto quod ipse diabolus, si auctoritate
judicis quem ultro elegerat, toties vinceretur, non esset tam impudens
ut in ea causa persisteret.
4. Sed haec humana judicia deputentur, et circumveniri ac falli,
vel etiam corrumpi potuisse dicantur. Cur ergo adhuc accusatur
christianus orbis terrarum, et nescio quibus traditorum criminibus
infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis judicibus
potius quam victis litigatoribus credere? Habent apud Deum illi
judices causam suam sive bonam sive malam: quid fecit Ecclesia toto
orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi
quia in ea causa, in qua quid veri esset judicare non potuit, eis
potius qui judicare potuerunt, quam eis qui nec superati cesserunt,
credendum putavit? O magnum crimen omnium gentium, quas in semine
Abrahae benedicendas promisit Deus (Gen. XXII, 18), et
sicut promisit exhibuit! quae cum una voce dixerint, Quare nos vultis
rebaptizare, respondetur eis, Quia nescitis qui fuerint in Africa
sanctorum Codicum traditores, et in eo quod nesciebatis, judicibus
magis quam accusatoribus credere voluistis. Si crimen alienum non
gravat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum quod in Africa
quisque commisit? Si crimen incognitum non gravat quemquam, unde
potuit orbis terrarum cognoscere vel crimen judicum vel reorum?
Judicate qui cor habetis. Haec est haeretica justitia, ut quia orbis
terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem
terrarum inauditum. Sed sane sufficit orbi terrarum tenere
promissiones Dei, et in se videre compleri quod Prophetae tanto ante
cecinerunt; in eisdem Scripturis agnoscere Ecclesiam, ubi et rex
ejus Christus agnoscitur. Ubi enim de Christo talia praedicta sunt,
qualia completa in Evangelio legimus, illic praedicta sunt de
Ecclesia, qualia compleri toto orbe jam cernimus.
5. Nisi forte quemquam prudentium permovebit, quod de Baptismo
solent dicere, tunc esse verum baptismum Christi, cum ab homine justo
datur, cum et hinc teneat orbis terrarum evidentissimam et evangelicam
veritatem, ubi Joannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse
mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem quasi columbam,
et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto
(Joan. I, 33). Unde secura Ecclesia spem non ponit in
homine, ne incidat in illam sententiam in qua scriptum est,
Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII,
5); sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam servi,
ut non amitteret formam Dei, de quo dictum est, Ipse est qui
baptizat. Proinde homo quilibet minister baptismi ejus, qualemcumque
sarcinam portet, non iste, sed super quem columba descendit, ipse est
qui baptizat. Illos autem vana sentientes, tanta absurditas
sequitur, ut quo ab ea fugiant non inveniant. Cum enim fateantur
ratum et verum esse Baptismum, quando baptizat apud eos aliquis
criminosus, cujus crimina latent; dicimus eis, Quis tunc baptizat?
nec habent quid respondeant nisi, Deus: neque enim possunt dicere
quod homo adulter quemquam sanctificet. Quibus respondemus, Si ergo
cum baptizat homo justus manifestus, ipse sanctificat, cum autem
baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse, sed Deus sanctificat;
optare debent qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius
baptizari, quam a manifestis bonis: multo enim eos melius Deus, quam
quilibet homo justus sanctificat. Quod si absurdum est, ut quisque
baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari, quam a
manifesto casto, restat utique ut quilibet ministrorum hominum
accesserit, ideo ratus sit Baptismus, quia super quem descendit
columba, ipse bapizat.
6. Et tamen cum tam perspicua veritas aures et corda hominum feriat,
tanta quosdam malae consuetudinis vorago submersit, ut omnibus
auctoritatibus rationibusque resistere, quam consentire malint.
Resistunt autem duobus modis; aut saeviendo, aut pigrescendo. Quid
igitur hic faciat Ecclesiae medicina, salutem omnium materna charitate
conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? numquid
contemnere, numquid desistere vel debet vel potest? Utrisque sit
necesse est molesta, quia neutris est inimica. Nam et phrenetici
nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari: sed perseverat
diligentia charitatis, phreneticum castigare, lethargicum stimulare,
ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati,
quamdiu aegri sunt indignantur, sed ambo sanati gratulantur.
7. Denique non sicut putant, et sicut jactant, tales eos suscipimus
quales fuerunt, sed omnino mutatos; quia esse catholici non
incipiunt, nisi haeretici esse destiterint. Neque enim sacramenta
eorum nobis inimica sunt quae cum illis nobis sunt communia; quia non
humana sunt, sed divina. Proprius eorum error auferendus est, quem
male imbiberunt, non sacramenta quae similiter acceperunt, quae ad
poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen
habent. Errore itaque derelicto, separationis pravitate correcta, ab
haeresi ad Ecclesiae pacem transeunt quam non habebant, sine qua illis
perniciosum fuerat quod habebant. Sed si cum transeunt, ficti sunt,
non est hoc jam nostrum, sed Dei judicium. Et tamen quidam cum ficti
putarentur, quoniam jussionis ad nos terrore transierunt, tales
posterius in nonnullis tentationibus inventi sunt, ut quibusdam
veteribus catholicis praeferrentur. Non ergo nihil agitur, cum
instanter agitur. Neque enim solis humanis terroribus murus durae
consuetudinis expugnatur; sed etiam divinis auctoritatibus atque
rationibus fides et intelligentia mentis instruitur.
8. Quae cum ita sint, noverit Benignitas tua homines vestros qui in
regione Hipponensi sunt, adhuc esse donatistas, nec apud eos quidquam
valuisse tuas litteras. Cur autem non valuerint, non opus est
scribere; sed mitte aliquem tuorum, vel domesticorum, vel amicorum,
cujus hoc fidei possis injungere, qui non ad ea loca, sed ad nos
primitus veniat illis omnino nescientibus, et nobiscum primitus
consilio pertractato, quod agendum Domino adjuvante visum fuerit,
agat. Neque enim tantum pro eis agimus cum hoc agimus, sed etiam pro
nostris jam factis catholicis, quibus illorum vicinitas sic infesta
est, ut contemni a nobis nullo modo possit. Et hoc quidem breviter
scribere poteram; sed volui te habere aliquid litterarum nostrarum,
quo rationem curae meae non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque
dissuadenti ne tuorum correctioni operam instanter impendas, nobisque
detrahenti quod talia velimus, habeas quod respondeas. Quod si
superfluo feci, quod jam ista vel didiceras, vel ipse cogitaveras,
aut onerosus fui quod curis publicis tam occupato prolixam epistolam
ingessi, peto des veniam, dum tamen quod suggessi et rogavi non
spernas: sic te tueatur misericordia Dei.
|
|