EPISTOLA XXXVI . Augustinus Casulano presbytero, refellens Urbici, id est cujusdam e Romana urbe, dissertationem pro sabbati jejunio, scriptam perquam imperitissime.

Dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero CASULANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM.

1. Nescio unde sit factum, ut primis tuis litteris meas non redderem: non tamen contemptu id me fecisse scio. Nam et studiis tuis et ipso sermone delector, teque in ista aetate juvenili proficere in verbo Dei et abundare ad aedificationem Ecclesiae, et opto et exhortor. Nunc vero scriptis tuis alteris sumptis, quibus tibi tandem aliquando responderi jure charitatis, in qua unum sumus, fraterno et aequissimo flagitas, differendum tuae dilectionis ulterius desiderium non putavi, et inter arctissimas occupationes meas suscepi isto me debito apud te absolvere .

2. Quod ergo me consulis, utrum liceat sabbato jejunare: respondeo, si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses, nec Elias, nec ipse Dominus jejunasset. Verum ista ratione concluditur, etiam dominico die non illicitum esse jejunium. Et quisquis tamen hunc diem jejunio decernendum putaverit, sicut quidam jejunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiae, nec immerito. In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege tenenda sunt. De quibus si disputare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insinuet, utique cavendum est, ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. Quod periculum vitare neglexit, cujus mihi prolixam disputationem, ut ei responderem, cum tuis prioribus litteris existimasti esse mittendam.

CAPUT II.

3. Non autem usque adeo mihi spatia temporum larga sunt, ut ea refellendis singulis sententiis ejus impendam, quae aliis operibus magis urgentibus explicandis habeo necessaria. Sed eo quo te mihi in tuis epistolis ostendis ingenio, quod in te donum Dei admodum diligo, eumdem sermonem cujusdam, ut scribis, Urbici , paulo diligentius ipse considera, et videbis eum pene universam Ecclesiam Christi, ab ortu solis usque ad occasum, verbis injuriosissimis nequaquam lacerare timuisse. Nec dixerim pene universam, sed plane universam. Nam neque ipsis, quorum consuetudinem sibi videtur defendere, invenitur pepercisse Romanis; sed quomodo in eos quoque redundet conviciorum ejus impetus nescit, quoniam non advertit. Nam cum ei argumenta deficiunt, quibus probet sabbato jejunandum, in luxurias epularum et temulenta convivia et nequissimas ebrietates insultabundus invehitur, quasi non jejunare, hoc sit inebriari. Quod si hoc est, quid ergo prodest Romanis sabbato jejunare? quandoquidem aliis diebus quibus non jejunant, necesse est eos, secundum disputationem hujus, ebriosos et ventricolas judicari. Porro, si aliud est gravare corda in crapula et ebrietate, quod semper est malum, aliud est autem modestia et temperantia custodita relaxare jejunium, quod certe cum fit die dominico, reprehensorem non habet christianum; prandia prius sanctorum a voracitate et ebriositate ventricolarum iste discernat, ne Romanos ipsos quando non jejunant ventricolas faciat, et tunc inquirat, non utrum liceat inebriari sabbato, quod nec die dominico licet; sed utrum nec sabbato jejunandum sit, sicut dominico non solet.

4. Quod utinam sic quaereret, aut sic affirmaret, ut toto terrarum orbe diffusam, exceptis Romanis et adhuc paucis Occidentalibus, apertissime non blasphemaret Ecclesiam. Nunc vero quis ferat per omnes orientales, et multos etiam occidentales populos christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi, sabbato sobrie modesteque prandentibus, ab isto dici quod in carne sint, et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum, Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo; et quod sint ventricolae, Judaeam Ecclesiae praeponentes, et ancillae filios; et lege non justa, sed voluptaria, consulentes ventri, non disciplinae succumbentes; et quod caro sint, et mortem sapiant, et caetera hujusmodi: quae si de uno quopiam Dei famulo diceret, quis eum audire, quis non devitare deberet? Cum vero his opprobriis atque maledictis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem et die sabbati pene ubique prandentem, admoneo quisquis est, ut sese cohibeat. Nam cujus me nomen ignorare voluisti, profecto de illo me judicare noluisti.

CAPUT III.

5. Filius hominis, inquit, sabbati Dominus est: in quo maxime, bene, quam male facere licet (Matth. XII, 8-12). Si ergo male facimus, quando prandemus; nullo die dominico bene vivimus. Quod autem fatetur Apostolus sabbato manducasse, et dicit, ut tunc jejunaretur temporis non fuisse, propter quod ait Dominus, Venient dies ut auferatur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt filii sponsi (Id. IX, 15), quia tempus gaudii, et tempus est luctus (Eccle. III, 4), primum attendere debuit, quod illic Dominus de jejunio, non de sabbati jejunio loquebatur. Deinde cum vult intelligi luctum jejunio, cibo gaudium deputandum, cur non cogitat, quidquid est illud quod significare Deus voluit in eo quod scriptum est, eum die septimo requievisse ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2), non ibi luctum significatum fuisse, sed gaudium? Nisi forte dicturus est, in illa requie Dei et sanctificatione sabbati gaudium Judaeis, luctum significatum esse Christianis. Et tamen nec quando sanctificavit Deus diem septimum, quia in illo requievit ab omnibus operibus suis, aliquid de jejunio vel prandio sabbati expressit; nec cum postea populo Hebraeo de ipsius diei observatione mandavit, aliquid de alimentis vel sumendis vel non sumendis locutus est. Vacatio tantum homini a suis, vel a servilibus operibus imperatur: quam prior populus in umbra accipiens futurorum, sic vacavit ab operibus, quemadmodum nunc Judaeos vacare conspicimus; non, ut putatur, Judaeis carnalibus non recte intelligentibus quod recte intelligunt Christiani. Neque enim melius hoc intelligimus quam Prophetae, qui tamen eo tempore, quo ita fieri oportuit, servaverunt hanc sabbati vacationem, quam Judaei putant adhuc esse servandam. Unde illud est, quod lapidare Deus hominem jussit, qui sabbato ligna collegerat (Num. XV, 35); nusquam autem legimus lapidatum, vel aliquo dignum supplicio judicatum, sive jejunantem sabbato, sive prandentem. Quid tamen horum duorum quieti conveniat, quid labori, iste ipse viderit, qui gaudium manducantibus, luctum jejunantibus deputavit, vel a Domino deputari intellexit, ubi de jejunio respondens ait: Non possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus (Matth. IX, 15).

6. Quod autem propterea dicit sabbato Apostolos manducasse, quia nondum erat tempus ut sabbato jejunarent; quod scilicet veterum traditio prohibebat: numquid ergo jam erat tempus ut sabbato non vacarent? Nonne et hoc traditio veterum prohibebat, et vacare cogebat? et tamen eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas (Id. XII, 1); quod sabbato non licebat, quia veterum traditio prohibebat. Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur ideo Dominum die illo a discipulis haec duo fieri voluisse; unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis; ut illud esset adversus eos qui sabbato volunt vacare, hoc autem adversus eos qui cogunt sabbato jejunare: cum illud mutato tempore jam superstitiosum esse significasset, hoc autem utroque tempore liberum esse voluisset. Neque id confirmando dixerim, sed quid ei multo aptius, quam sunt ea quae loquitur, responderi possit ostenderim.

CAPUT IV.

7. Quomodo, inquit, non cum Pharisaeo damnabimur, bis in sabbato jejunantes? tanquam Pharisaeus ideo damnetur, quia bis in sabbato jejunabat, et non quia super Publicanum se tumidus extollebat (Luc. XVIII, 11, 12). Potest autem iste dicere etiam illos, qui omnium fructuum suorum decimas dant pauperibus, cum Pharisaeo damnari, quia hoc quoque ille inter sua opera praedicabat; quod cupimus a multis fieri christianis, et vix paucissimos invenimus: aut vero qui non fuerit injustus, adulter et raptor, cum Pharisaeo damnabitur; quia ille se talem non esse jactabat; quod certe quisquis sentit, insanit. Porro si haec sine dubio bona, quae sibi Pharisaeus inesse commemorabat, non habenda sunt cum superbiente jactantia quae in illo apparebat; sed tamen habenda sunt cum pietate humili quae in illo non erat: sic et bis in sabbato jejunare, in homine qualis fuerat ille Pharisaeus, infructuosum est; in homine autem humiliter fideli, vel fideliter humili, religiosum est: quamvis evangelica Scriptura non dixerit damnatum Pharisaeum, sed magis justificatum dixit Publicanum.

8. Verum si hoc modo putat iste intelligendum quod ait Dominus, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabilis in regnum coelorum (Matth. V, 21), et nisi amplius quam bis in sabbato jejunemus, hoc praecepto non possimus implere; bene quod septem dies sunt qui volumine temporum per sua vestigia revocantur. Cum ergo ex his biduum quisque detraxerit, ne sabbato dominicoque jejunet, remanent dies quinque in quibus Pharisaeum superare possit bis in sabbato jejunantem. Puto enim quod si ter in sabbato quis jejunat, jam superat Pharisaeum, qui bis in sabbato jejunabat. Quod si et quater, vel etiam ut nullus dierum, excepto sabbato et dominico, praetermittatur, in hebdomade quinquies jejunetur, quod multi tota vita sua faciunt, maxime in monasteriis constituti; non solum Pharisaeus qui bis in sabbato jejunabat, verum etiam christianus qui quarta et sexta et ipso sabbato jejunare consuevit, quod frequenter Romana plebs facit, in labore jejunii superabitur: et tamen nescio quis iste, ut dicis, Urbicus disputator, etiamsi quis quinque continuis praeter sabbatum et dominicum diebus ita jejunet, ut nullo die omnino reficiat corpus, eum carnalem vocat, quasi cibus et potus caeteris diebus non pertineat ad carnem; et ventricolam judicat, quasi solius sabbati prandium descendat in ventrem.

CAPUT V.

9. Huic sane non sufficit quod ad vincendum Pharisaeum jam sufficit, ut ter in sabbato jejunetur; sed excepto dominico sex caeteris diebus ita jejunare compellit, ut dicat: Antiqua remota labe, duo in carne una, Christi jam sub disciplina manentes, non debent cum filiis sine lege et cum principibus Sodomorum, et cum plebe Gomorrhae sabbatorum voluptaria convivia exercere; sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare, ut sex dierum vel levis error, jejunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur, quo possimus dominica alogia refecti omnes aequali corde digne cantare: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. Ista dicens et a frequentia jejunandi solum diem dominicum excipiens, non tantum Orientis et Occidentis populos christianos, in quibus sabbato nemo jejunat; verum et ipsam Romanam Ecclesiam improvidus et incautus accusat. Cum enim dicit, sub disciplina Christi manentes, non debere cum filiis sine lege, cum principibus Sodomae, cum plebe Gomorrhae voluptaria sabbatorum exercere convivia, sed cum sanctimoniae incolis ac Deo devotis, solemni et ecclesiastico jure magis ac magis legitime jejunare; ac deinde definiens quid sit legitime jejunare, subjungit et dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii, orationis et eleemosynae fontibus abluatur: profecto eos qui minus quam sex diebus in hebdomade jejunant, non putat legitime exercere jejunium, nec Deo esse devotos, nec maculas erroris, quae de ista mortalitate contrahuntur, abluere. Videant ergo Romani quid agant, quia etiam ipsi nimium contumeliose hujus disputatione tractantur; apud quos omnibus istis sex diebus, praeter paucissimos clericos aut monachos, quotusquisque invenitur, qui frequentet quotidiana jejunia? maxime quia ibi jejunandum quinta sabbati non videtur.

10. Deinde quaero: si uniuscujusque diei vel levis error ipsius diei jejunio solvitur vel abluitur; sic enim dicit, ut sex dierum vel levis error, jejunii quoque fontibus abluatur; quid faciemus de illo errore qui subrepserit dominico die, in quo scandalum est jejunare? Aut si die ipso nullus Christianis error obrepit, videat homo iste qui ventricolas tanquam magnus jejunator accusat, quantum honoris et utilitatis ventribus tribuat, si tunc non erratur, quando prandetur. An forte in jejunio sabbati tantum bonum constituit, ut aliorum sex dierum, hoc est, ipsius etiam dominici vel levem, sicut dicit, errorem, solum jejunium sabbati possit abolere, et solo ipso die non erretur, quo toto utique jejunatur? Quid est ergo quod diem dominicum sabbato, velut christiano jure, praeponit? Ecce secundum ipsum dies sabbati multo sanctior invenitur, in quo et non erratur, cum ejus toto spatio jejunatur, et eodem jejunio sex caeterorum dierum, ac per hoc ipsius dominici error abluitur: puto quod tibi non placet ista praesumptio.

11. Jamvero cum se hominem spiritualem videri velit, et tanquam carnales, pransores sabbati accuset, attende quemadmodum dominici diei non parco prandio reficiatur, sed alogia delectetur. Quid est autem alogia, quod verbum ex graeca lingua usurpatum est, nisi cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite devietur? Unde animalia ratione carentia dicuntur aloga, quibus similes sunt ventri dediti: propter quod, immoderatum convivium, quo mens, in qua ratio dominatur, ingurgitatione vescendi ac bibendi quodammodo obruitur, alogia nuncupatur. Insuper etiam propter cibum ac potum, non mentis, sed ventris alogia diei dominici dicit esse cantandum: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem. O virum spiritualem! o carnalium reprehensorem! o magnum jejunatorem, et non ventricultorem! Ecce qui nos admonet ne lege ventris legem Domini corrumpamus, ne panem coeli vendamus esca terrena, et adjungit: Quia esca Adam paradiso periit, esca Esau primatum amisit. Ecce qui dicit: Est enim Satanae usitata calumnia, tentatio ventris, qui modicum suadet ut auferat totum. Et horum, inquit, interpretatio praeceptorum ventricolas minus incurvat.

12. Nonne his verbis suis id agere videtur, ut etiam die dominico jejunetur? Alioquin sanctior erit sabbati dies, quo Dominus in monumento requievit, quam dominicus, quo a mortuis resurrexit. Sanctius est enim profecto sabbatum, si secundum verba hujus, in sabbato per jejunium peccatum omne vitatur, et quod diebus aliis contractum est, aboletur: in dominico autem per escam ventris tentatio non cavetur, et diabolicae calumniae locus datur, et paradiso peritur, et primatus amittitur. Quid ergo est, quod rursus sibi ipse contrarius admonet, ut non prandio modesto, sobrio, christiano, reficiamur dominico die, sed in alogia laetantes plaudentesque cantemus: Saturasti, Domine, animam inanem, et potasti animam sitientem? Nempe si tunc non erramus, quando jejunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus, cum sabbato jejunamus; nullus erit die dominico deterior, nullus sabbato melior. Crede, dilectissime frater, nemo legem, sicut iste, intelligit, nisi qui non intelligit. Si enim Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit (Gen. III, 6), et Esau nepotem sancti Abrahae non esca, sed usque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit, concupita esca damnavit (Gen. XXV, 33, 34): sic a sanctis et fidelibus pie prandetur, quemadmodum a sacrilegis et incredulis impie jejunatur. Praeponitur autem dies dominicus sabbato fide resurrectionis, non consuetudine refectionis, aut etiam vinolentae licentia cantionis.

CAP. VI.

13. Moyses, inquit, quadraginta diebus panem non manducavit, nec bibit aquam. Cur autem hoc dixerit, subjungit atque ait: Ecce Moyses amicus Dei, nubis inquilinus, delator Legis, et populi dux, ter bina sabbata jejunio celebrans non offensam, sed meritum collocavit. Numquid attendit quid hinc possit consequenter opponi? Quia utique si Moysi jejunantis propterea ponit exemplum, quoniam in illis quadraginta diebus ter bina, sicut loquitur, sabbata jejunavit, et ex hoc vult persuadere ut sabbato jejunetur; ex hoc ergo persuadeat ut et dominico jejunetur, quia in illis quadraginta diebus nihilominus Moyses ter binos dominicos jejunavit. Sed addit ac dicit, Et adhuc cum Christo dominicus dies imminenti Ecclesiae servabatur. quod cur dixerit, nescio. Si enim propterea quia multo magis jejunandum est, posteaquam venit cum Christo dominicus dies; ergo, quod absit, etiam ipso dominico jejunetur. Si autem timuit ne propter dierum quadraginta jejunium objiceretur etiam dominico jejunandum, et ideo addidit quod adhuc cum Christo imminenti Ecclesiae dies dominicus servabatur, ut videlicet ea causa intelligatur jejunasse Moyses etiam die qui sequitur sabbatum, quia nondum venerat Christus, per quem factus est ipse dies dominicus, quo non expediat jejunari; cur ipse Christus quadraginta diebus similiter jejunavit? cur non in illis diebus quadraginta, ter binis qui sequebantur sabbatum, jejunium solvit, ut jam dominici diei prandium commendaret etiam ante resurrectionem suam, sicut sanguinem suum potandum dedit ante passionem? Vides certe dierum quadraginta jejunium, quod iste commemorat, sic ad rem non pertinere ut sabbato jejunemus, quomodo ad rem non pertinet ut dominico jejunemus.

14. Prorsus non attendit, quid ei de die dominico possit opponi, quando sicut accusanda sunt ebriosa convivia, et omnis vorax ac temulenta luxuries, sic accusat prandia sabbatorum, cum possint et ipsa esse modestorum atque sobriorum. Et ideo non est illi ad singula respondendum, quoniam pro sabbati prandio vitia luxuriae reprehendendo, eadem atque eadem saepe dicit; aliud non inveniendo quod dicat, nisi quod inaniter et ad rem non pertinens dicit. Utrum non sit sabbato jejunandum quaeritur, non utrum sabbato non sit luxuriandum; quod nec dominico faciunt qui Deum timent, quamvis in illo utique non jejunent. Quis autem diceret quod iste ausus est dicere? Quomodo, inquit, pro nobis, aut per nos rata erunt Deo, aut digna, quae nos sanctificata die ad peccatum cogant? Sanctificatam diem sabbati confitetur, et ad peccatum dicit cogi homines, quia prandetur. Ac per hoc secundum istum, aut dies dominicus sanctificatus non est, et incipit esse sabbatum melius; aut si est et dominicus dies sanctificatus, ad peccatum cogimur, quia prandemus.

CAP. VII.

15. Et conatur testimoniis probare divinis sabbato jejunandum: sed unde hoc probet omnino non invenit. Manducavit, inquit, et bibit Jacob vinum, et satiatus est, et recessit a Deo salutari suo, et ceciderunt una die viginti tria millia (Exod. XXXII, 6, 8, 28): quasi dictum sit, Prandit sabbato Jacob, et recessit a Deo salutari suo. Et Apostolus quando commemoravit cecidisse tot millia, non ait: Neque prandeamus sabbato, sicut illi pranderunt; sed ait: Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Quid sibi etiam vult quod ait: Sedit autem populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? (I Cor. X, 8, 7.) Posuit quidem et Apostolus hoc testimonium, sed ut a servitute idolorum, non a sabbati prandio prohiberet. Sabbato autem illud factum esse, iste non probat, sed ut libitum est suspicatur. Sicut autem fieri potest ut jejunetur, et cum jejunium solvitur, si quis ebriosus est, tunc inebrietur; ita fieri potest ut non jejunetur, et si temperantes sunt homines, modestissime prandeatur. Quid est ergo quod sabbati volens persuadere jejunium, adhibet Apostolum testem dicentem, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria (Eph. V, 18); quasi diceret: Nolite prandere sabbato, quia ibi est omnis luxuria. Sicut autem hoc praeceptum apostolicum ne inebrientur vino, in quo est omnis luxuria, observatur a christianis Deum timentibus, quando prandetur die dominico, ita observatur quando prandetur et sabbato.

16. Ut expressius, inquit, errantibus contradicam, nemo jejunio Deum, etsi non promeretur, offendit; porro et non offendere promereri est. Quis hoc diceret, nisi qui nollet considerare quid diceret? Ergo Pagani quando jejunant, non ideo magis offendunt Deum: aut si de christianis voluit quod dixit intelligi, quis non Deum offendet, si velit cum scandalo totius quae ubique dilatatur Ecclesiae, die dominico jejunare? Deinde subjicit testimonia de Scripturis ad causam quam suscepit nihil valentia. Jejunio, inquit, Elias paradiso donatus in corpore regnat: quasi jejunium non praedicent qui sabbato non jejunant, sicut jejunium praedicant, qui tamen die dominico non jejunant; aut Elias eo tempore jejunaverit, quo populus Dei etiam sabbato jejunabat. Quod autem respondimus de quadraginta diebus jejunii Moysi, hoc deputa esse responsum et de quadraginta diebus Eliae. Jejunio, inquit, Daniel leonum siccam rabiem illaesus evasit: quasi legerit quod sabbato jejunaverit, aut etiam cum ipsis leonibus sabbato fuerit; ubi tamen legimus quod et pranderit. Jejunio, inquit, trium fida germanitas ignibus coruscanti carceri dominata, rogi hospitio susceptum Dominum adoravit. Haec exempla sanctorum, nec ad persuadendum cujuscumque diei jejunium valent; quanto minus sabbati? Quandoquidem non solum non legitur tres viros sabbato fuisse missos in caminum ignis ardentem; sed ne illud quidem legitur, tamdiu illic eos fuisse ut possit quisquam dicere eos jejunasse, imo vero vix unius horae spatium est, quo eorum confessio hymnusque cantatur: nec amplius inter illas flammas innoxias deambulaverunt, quam canticum illud terminaverunt. Nisi forte ab isto etiam unius horae spatium jejunio deputatur. Quod si ita est, non habet quod succenseat pransoribus sabbati: usque ad horam enim prandii, multo quam in illo camino prolixius jejunatur.

17. Adhibet et illud Apostoli testimonium, ubi ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17); et regnum Dei, Ecclesiam vult intelligi, in qua Deus regnat. Obsecro te, numquid hoc agebat Apostolus, cum ista loqueretur, ut sabbato a christianis jejunaretur? Sed nec de ipso cujuscumque diei jejunio loquebatur, cum haec diceret. Dictum est enim adversus eos qui, more Judaeorum, secundum veterem Legem in observatione quorumdam ciborum putabant esse munditiam, et ad eorum fratrum admonitionem, per quorum escam et potum indifferenter acceptum scandalizabantur infirmi. Ideo cum dixisset: Noli illum in esca tua perdere, pro quo Christus mortuus est (Ibid., 15); et, Non ergo blasphemetur bonum nostrum (Ibid., 16); tunc adjunxit: Non enim est regnum Dei esca et potus. Nam sicut iste verba haec Apostoli intelligit, ut regnum Dei, quod est Ecclesia, non sit in esca et potu, sed in jejunio; non dico, sabbatis jejunare, sed nunquam omnino cibum ac potum sumere deberemus, ne de isto Dei regno unquam recederemus. Puto autem quia isto confitente, aliquanto religiosius die dominico ad Ecclesiam pertinemus, quando tamen et ipso concedente prandemus.

CAP. VIII.

18. Cur, inquit, sacrificium potiori Domino charum murmuramus offerre, quod spiritus desiderat et angelus laudat? deinde adjungit angeli testimonium dicentis: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XII, 8). Quid dixerit, potiori Domino, nescio, nisi forte scriptor erravit, et te fugit, ut quod mihi legendum misisti non emendares. Sacrificium ergo Domino charum, jejunium vult intelligi, quasi de jejunio versetur haec quaestio, et non de jejunio sabbati. Neque enim dominicus dies sine sacrificio, quod Deo charum est, peragitur, quia non jejunatur. Sequitur adhuc et ingerit testimonia a causa, quam defendendam suscepit, penitus aliena. Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14); et istam vocem divini psalmi volens ad quod agitur nescio quomodo connectere: Utique, inquit, non sanguinis aut ebrietatis convivium, quo non laudes debitae Deo, sed blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. O improvidam praesumptionem! Non ergo immolatur sacrificium laudis dominico die, quia non jejunatur; sed agitur ebrietatis convivium, et blasphemiae diabolo suffragante silvescunt. Quod si nefas est dicere; intelligat non jejunium significari in eo quod scriptum est: Immola Deo sacrificium laudis. Jejunium quippe certis diebus, et maxime festis non agitur. Sacrificium vero laudis ab Ecclesia toto orbe diffusa diebus omnibus immolatur. Alioquin quod nullus, non dico christianus, sed nec insanus dicere auderet, dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non jejunatur, erunt secundum istum a sacrificio laudis alieni, quibus tantummodo diebus in multis ecclesiis, in omnibus autem maxime cantatur Alleluia; quam vocem laudis esse nullus christianus, quamlibet imperitus, ignorat.

19. Confitetur tamen etiam ipso die dominico non in ebrietate, sed in jucunditate pranderi, cum dicit debere nos ex Judaeis et Gentibus multos christianos nomine, fide paucos electos, vespertino sabbatorum incenso, pro pecudum victimis jejunium Deo placitum laudibus immolare, cujus fervore cremata deficiant opera delictorum. Et mane, inquit, exaudiat nos a nobis auditus, et erunt nobis domus ad manducandum et bibendum, non in ebrietate, sed in jucunditate, dominica celebritate perfecta. Tunc ergo eulogia, non ut superius ait, alogia celebratur. Sed quid eum offendit sabbati dies, quem Dominus sanctificavit, ignoro, ut in eo non putet posse manducari et bibi cum tali jucunditate quae careat ebrietate; cum sic ante sabbatum jejunare possimus, quomodo dicit ante dominicum sabbato jejunandum: an continuo biduo pranderi nefas esse arbitratur? Videat ergo quanta afficiat contumelia ipsam quoque Romanam Ecclesiam, ubi et his hebdomadibus, in quibus quarta et sexta et sabbato jejunatur, tribus tamen diebus continuis, dominico scilicet ac deinde secunda et tertia prandetur.

20. Ovium vitam certum est, inquit, arbitrio pendere pastorum: sed

“Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum”

(Isai. V, 20). Quid sibi velint haec verba ejus, non satis intelligo. Si enim haec, ut scribis, sic Urbicus dicit; in Urbe plebs pendens ex pastoris arbitrio cum episcopo suo jejunat sabbato. Si autem sic ad te ista scripsit, quia in epistola tua et ipse quiddam tale scripsisti; non tibi persuadeat urbem christianam sic laudare sabbato jejunantem, ut cogaris orbem christianum damnare prandentem. Cum enim dicit: Vae qui dicunt quod bonum malum, et tenebras lucem, et lucem tenebras, et amarum dulce, et dulce amarum, jejunium sabbati volens intelligi bonum et lucem et dulce, prandium vero, malum et tenebras et amarum; quis eum dubitat in omnibus christianis sabbato prandentibus universum orbem damnare terrarum? Nec se ipse respicit, nec quid dicat attendit, ut scriptis suis ab ista praecipiti cohibeatur audacia. Continuo quippe subjunxit, Nemo ergo vos judicet in esca aut in potu (Coloss. II, 16): quod ipse utique facit, qui sabbato sumentes escam potumque sic arguit. Quantum erat, ut hinc ei veniret in mentem etiam illud quod idem apostolus alibi dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet? (Rom. XIV, 3.) Istum modum, hoc temperamentum, quo scandala devitaret, inter jejunantes sabbato et manducantes teneret, ut et ipsum non manducantem manducans quisque non sperneret, et ipse non manducans manducantem non judicaret.

CAPUT IX.

21. Petrus etiam, inquit, Apostolorum caput, coeli janitor, et Ecclesiae fundamentum, exstincto Simone qui diaboli fuerat nonnisi jejunio vincendi figura, idipsum Romanos edocuit, quorum fides annuntiatur universo orbi terrarum. Numquid ergo caeteri Apostoli prandere Christianos contra Petrum docuerunt in universo orbe terrarum? Sicut itaque inter se vixerunt concorditer Petrus et condiscipuli ejus, sic inter se concorditer vivant sabbato jejunantes quos plantavit Petrus, et sabbato prandentes quos plantaverunt condiscipuli ejus. Est quidem et haec opinio plurimorum, quamvis eam perhibeant esse falsam plerique Romani, quod apostolus Petrus cum Simone mago die dominico certaturus, propter ipsum magnae tentationis periculum, pridie cum ejusdem urbis Ecclesia jejunaverit, et consecuto tam prospero gloriosoque successu, eumdem morem tenuerit, eumque imitatae sint nonnullae Occidentis Ecclesiae. Sed si, ut iste dicit, Simon magus figura erat diaboli, non plane sabbatarius aut dominicarius, sed quotidianus est ille tentator; nec tamen adversus eum quotidie jejunatur, quando et diebus dominicis omnibus, e quinquaginta post Pascha, et per diversa loca diebus solemnibus martyrum et festis quibusque prandetur: et tamen diabolus vincitur, si oculi nostri sint semper ad Dominum, ut ipse evellat de laqueo pedes nostros (Psal. XXIV, 15); et sive manducamus sive bibimus, sive quodcumque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus; et quantum in nobis est, sine offensione simus Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 31, 32). Quod parum cogitant, qui cum offensione manducant, vel cum offensione jejunant, et per utramlibet intemperantiam scandala concitant, quibus non superatur diabolus, sed laetatur.

22. Quod si respondetur, hoc docuisse Jacobum Jerosolymis, Ephesi Joannem, caeterosque aliis locis, quod docuit Romae Petrus, id est ut sabbato jejunetur, sed ab hac doctrina terras caeteras deviasse, atque in ea Romam stetisse: et e contrario refertur Occidentis potius aliqua loca in quibus Roma est, non servasse quod Apostoli tradiderunt; Orientis vero terras, unde coepit ipsum Evangelium praedicari, in eo quod ab omnibus simul cum ipso Petro Apostolis traditum est, ne sabbato jejunetur, sine aliqua varietate mansisse: interminabilis est ista contentio, generans lites, non finiens quaestiones. Sit ergo una fides universae quae ubique dilatatur Ecclesiae, tanquam intus in membris, etiamsi ipsa fidei unitas quibusdam diversis observationibus celebratur, quibus nullo modo quod in fide verum est impeditur. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14): illae autem observationes quae variae celebrantur, in ejus veste intelliguntur; unde ibi dicitur, In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid., 15). Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversus contentionibus dissipetur.

CAPUT X.

23. Postremo, inquit, si Judaeus sabbatum colendo dominicum negat, quomodo Christianus observat sabbatum? Aut simus Christiani, et dominicum colamus; aut simus Judaei, et sabbatum observemus:

“Nemo enim potest duobus dominis servire”

(Matth. VI, 24). Nonne ita loquitur, tanquam sabbati alius dominus sit, alius dominici? Nec illud audit quod et ipse commemoravit: Dominus est enim sabbati Filius hominis (Luc. VI, 5). Quod autem ita nos vult esse a sabbato alienos, sicut Judaei sunt a dominico alieni, nonne tantum errat ut possit etiam dicere, ita nos non debere accipere Legem nec Prophetas, sicut Judaei non accipiunt Evangelium nec Apostolos? Quod qui sapit, quid mali sapiat utique intelligis. Sed vetera, inquit, omnia transierunt, et in Christo facta sunt nova (II Cor. V, 17): hoc verum est. Nam propterea sicut Judaei sabbatis non vacamus, etiamsi ad significandam requiem quae illo die significata est, christiana sobrietate et frugalitate servata, jejunii vinculum relaxamus. Et si aliqui fratres nostri requiem sabbati, relaxatione jejunii significandam esse non putant, nequaquam de vestis regiae varietate litigamus, ne ipsius reginae, ubi unam fidem etiam de ipsa requie retinemus, interiora membra vexemus. Etsi enim quia vetera transierunt, cum eis transiit etiam carnalis vacatio sabbati; non tamen quia sabbato et dominico sine superstitiosa vacatione prandemus, ideo duobus dominis servimus, quia et sabbati et dominici unus est dominus.

24. Iste autem qui vetera transisse sic dicit, ut in Christo cederet ara altari, gladius jejunio, precibus ignis, pani pecus, poculo sanguis, nescit altaris nomen magis Legis et Prophetarum Litteris frequentatum, et altare Deo prius in tabernaculo, quod per Moysen factum est, collocatum (Exod. XL, 24); aram quoque in apostolicis Litteris inveniri, ubi Martyres clamant sub ara Dei (Apoc. VI, 9, 10). Dicit cessisse jejunio gladium, non recordans illum quo milites evangelici armantur ex utroque Testamento, gladium bis acutum (Eph. VI, 17, et Hebr. IV, 12). Dicit cessisse precibus ignem, quasi non et tunc preces deferebantur in templum, et nunc a Christo ignis est missus in mundum (Luc. XII, 49). Dicit cessisse pani pecus, tanquam nesciens et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere (Exod. XXV, 30), et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere. Dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem (Luc. XXII, 7-20). Quanto ergo melius et congruentius vetera transisse, et nova in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. Videmus quippe in his omnibus carnalem vetustatem spirituali cedere novitati. Sic ergo intelligendum est, sive in isto die volubili septimo prandeatur, sive a quibusdam etiam jejunetur, tamen sabbato spirituali sabbatum carnale cessisse; quando in isto sempiterna et vera requies concupiscitur, in illo vacatio temporalis jam superstitiosa contemnitur.

CAP. XI.

25. Caetera quae sequuntur, quibus suam disputationem iste concludit, sicut alia quaedam quae inde commemoranda non arbitratus sum, multo magis ad causam non pertinent, in qua de jejunio sabbati vel prandio disputatur. Sed ea tibi ipsi, maxime si ex iis quae a me dicta sunt aliquid adjuvaris, advertenda et judicanda dimitto. Si autem quoniam huic quantum potui sufficienter respondisse me puto, de hac re sententiam meam quaeris, ego in evangelicis et apostolicis Litteris, totoque instrumento quod appellatur Testamentum Novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium. Quibus autem diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat, praecepto Domini vel apostolorum non invenio definitum. Ac per hoc sentio, non quidem ad obtinendam, quam fides obtinet atque justitia in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus, sed tamen ad significandam requiem sempiternam ubi est verum sabbatum, relaxationem quam constrictionem jejunii aptius convenire.

26. Verumtamen in hujus sabbati jejunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet; quia neque si manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus (Rom. XIV, 3): custodita scilicet eorum inter quos vivimus, et cum quibus Deo vivimus , in his rebus inoffensa societate. Sicut enim quod ait Apostolus verum est, malum esse homini qui per offensionem manducat (Ibid., 20, et I Cor. VIII, 8); ita malum est homini qui per offensionem jejunat. Non itaque simus eis similes, qui videntes Joannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet. Sed nec rursus eis, qui videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus, amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 19). Rem quippe valde necessariam his dictis Dominus ipse subjecit atque ait: Et justificata est sapientia in filiis suis (Ibid.). Qui sint autem isti, si requiris, lege quod scriptum est: Filii sapientiae Ecclesia justorum (Eccli. III, 1): ii sunt qui quando manducant, non manducantes non spernunt; quando non manducant, manducantes non judicant; sed eos plane qui per offensionem non manducant sive manducant, vel spernunt vel judicant.

CAPUT XII.

27. Et de die quidem sabbati facilior causa est, quia et Romana jejunat Ecclesia, et aliae nonnullae, etiamsi paucae, sive illi proximae sive longinquae: die autem dominico jejunare scandalum est magnum, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem; per quod factum est, ut jejunium diei dominici horribilius haberetur. Nisi forte aliquis idoneus sit nulla refectione interposita ultra hebdomadem perpetuare jejunium, ut jejunio quadraginta dierum, quantum potuerit, appropinquet, sicut aliquos fecisse cognovimus. Nam et ad ipsum quadragenarium numerum pervenisse quemdam, a fratribus fide dignissimis nobis asseveratum est. Quemadmodum enim veterum patrum temporibus, Moyses et Elias nihil contra prandia sabbatorum fecerunt, cum diebus quadraginta jejunaverunt; ita qui potuerit septem dies jejunando transire, non sibi ad jejunandum elegit dominicum diem, sed in iis eum invenit, quos jejunaturum se vovit plurimos dies. Jejunium tamen etiam continuatum si in hebdomade solvendum est, nullo congruentius quam dominico die solvitur. Si autem post hebdomadem corpus reficitur, non utique ad jejunandum dies dominicus eligitur; sed in numero, quem voveri placuit, invenitur.

28. Nec illud moveat quod Priscillianistae, Manichaeorum simillimi, ad jejunandum die dominico solent testimonium de Apostolorum Actibus adhibere, cum esset apostolus Paulus in Troade. Sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, produxitque sermonem usque ad medium noctis (Act. XX, 7). Deinde cum descendisset de coenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adolescentem, qui gravatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso Apostolo Scriptura sic loquitur: Ascendens autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset, satisque esset allocutus usque ad diluculum, sic profectus est (Ibid., 11). Absit ut hoc sic accipiatur, tanquam solerent Apostoli dominico die solemniter jejunare. Una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in Evangeliis apertius invenitur. Nam dies resurrectionis Domini, prima sabbati a Matthaeo, a caeteris autem tribus una sabbati dicitur (Matth. XXVIII, 1; Marc. XVI, 2; Luc. XXIV, 1; et Joan. XX, 1); quem constat eum esse, qui dominicus postea appellatus est. Aut ergo post peractum diem sabbati, noctis initio fuerant congregati, quae utique nox jam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat; et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post sacramenta celebrata, rursus usque ad diluculum alloquens congregatos, quoniam multum festinabat, ut lucescente proficisceretur dominico die: aut certe si in una sabbati non per noctem, sed per diem hora dominici fuerant congregati; eo ipso quo dictum est, Paulus disputabat illis, exiturus alia die, expressa est causa producendi sermonis, quia fuerat exiturus, et eos sufficienter instruere cupiebat. Non ergo solemniter die dominico jejunabant, sed necessarius sermo, qui studii ferventissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non visus est profecturo Apostolo, qui eos, propter alios suos usquequaque discursus, vel alias nunquam, vel rarissime visitabat; praesertim quia tunc ex illis terris sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut jam non esset eos in carne visurus. Ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse jejunia, quia ne hoc crederetur, curavit scriptor libri causam producendi sermonis exponere; ut sciremus si aliqua necessitas oriatur, urgentiori actioni non esse prandium praeferendum: quamvis ab istis avidissime audientibus, et ipsum fontem cogitantibus profecturum, atque ideo magna siti non aquae, sed verbi sine satietate quidquid influebat haurientibus, non tantum carnale prandium, verum etiam coena contempta est.

29. Sed tunc quamvis dominico die solita illis jejunia non fuissent, non erat tamen Ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem apostolus Paulus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis, vel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent. Nunc vero posteaquam haeretici, maxime impiissimi Manichaei , jejunia diei dominici non aliqua necessitate occurrente peragere, sed quasi sacra solemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis christianis; profecto nec tali necessitate, qualem Apostolus habuit, existimo faciendum esse quod fecit, ne majus malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex verbo. Quidquid tamen causae vel necessitatis exstiterit, cur homo christianus die dominico jejunare cogatur, sicut etiam illud in Actibus Apostolorum invenimus, in naufragii periculo, ubi et ipse Apostolus navigabat, quatuordecim diebus, ac per hoc duobus dominicis jejunatum (Act. XXVII, 33); nullo modo dubitare debemus, dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi voventur, inter jejuniorum dies non esse ponendum.

CAPUT XIII.

30. Cur autem quarta et sexta maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur, quod considerato Evangelio, ipsa quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei. Intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus Pascha cum discipulis manducavit, qui finis fuit ejus diei quem vocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte quae jam ad sextam sabbati, qui dies passionis ejus manifestus est, pertinebat. Hic dies primus azymorum fuit a vespera incipiens. Sed Matthaeus evangelista quintam sabbati dicit fuisse primam diem azymorum; quia ejus vespera sequente, futura erat coena paschalis, qua coena incipiebat azymum et ovis immolatio manducari. Ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait Dominus: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI, 2): ac per hoc dies ipse jejunio deputatus est, quia, sicut Evangelista sequitur et dicit, Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent (Ibid, 3, 4). Intermisso autem uno die, de quo dicit Evangelium, Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha (Ibid., 17)? hoc ergo die intermisso, passus est Dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati; quapropter et ipsa sexta recte jejunio deputatur: jejunia quippe humilitatem significant. Unde dictum est: Et humiliabam in jejunio animam meam (Psal. XXXIV, 13).

31. Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit, sicut in primis operibus mundi requievit Deus die illo ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in reginae illius veste varietas, ut alii, sicut maxime populi Orientis, propter requiem significandam mallent relaxare jejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana et nonnullae Occidentis Ecclesiae. Quod quidem uno die, quo Pascha celebratur propter renovandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi sabbati jejunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum sabbatis prandent; utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris sabbatis quietis bonum. Duo quippe sunt, quae justorum beatitudinem, et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua; abscondere pusillum donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20). In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore jejunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore signandus.

CAPUT XIV.

32. Sed quoniam non invenimus, ut jam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis Litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter praeceptum observanda esse jejunia, et ideo res quoque ista, sicut aliae plurimae quas enumerare difficile est, invenit in veste illius filiae regis, hoc est Ecclesiae, varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus, illa sollicitudinem gereret utrum secundum morem nostrae civitatis sibi esset sabbato jejunandum, an Ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogavi hoc supradictum hominem Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? Ubi ego putaveram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille secutus adjecit, Quando hic sum, non jejuno sabbato; quando Romae sum, jejuno sabbato: et ad quamcumque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum: hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit, maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiae, alios habeant sabbato prandentes, alios jejunantes; mos eorum mihi sequendus videtur, quibus eorum populorum congregatio regenda commissa est. Quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte quam satis fuit, te petente atque urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare.