|
Domino insigni et merito suscipiendo fratri, AUGUSTINO
episcopo, NECTARIUS.
Quanta sit charitas patriae, quoniam nosti, praetereo. Sola est
enim quae parentum jure vincat affectum. Cui si ullus esset consulendi
modus aut finis bonis, digne jam ab ejus muneribus meruimus excusari.
Sed quoniam crescit in dies singulos dilectio et gratia civitatis,
quantumque aetas fini proxima est, tantum incolumem ac florentem
relinquere patriam cupit : idcirco gaudeo primum quod apud instructum
disciplinis omnibus virum mihi hic est sermo institutus. In Calamensi
colonia multa sunt quae merito diligamus; vel quod in ea geniti sumus,
vel quod eidem magna contulisse videmur officia. Haec ergo, domine
praestantissime et merito suscipiende, non levi populi sui erratu
prolapsa est. Quod quidem si juris publici rigore metiamur, debet
plecti severiori censura. Sed episcopum fas non est, nisi salutem
hominibus impertire, et pro statu meliore causis adesse, et apud
omnipotentem Deum veniam aliorum mereri delictis. Quamobrem quanta
possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius
defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Praesta hoc quod
secundum naturam tuam pervides postulari. De damnis facilis potest
haberi taxatio; tantum supplicia deprecamur. Acceptior Deo vivas,
domine insignis et merito suscipiende frater.
|
|