|
Domino eximio meritoque honorabili fratri NECTARIO
AUGUSTINUS.
1. Jam senio frigescentibus membris, fervere animum tuum patriae
charitate, nec miror, et laudo; teque non tantum tenere memoriter,
verum etiam vita ac moribus demonstrare quod nullus sit patriae
consulendi modus aut finis bonis, non invitus, imo etiam libens
accipio. Unde supernae cujusdam patriae, in cujus sancto amore pro
nostro modulo, inter eos quibus ad illam capessendam consulimus,
periclitamur atque laboramus, talem etiam teipsum civem habere
vellemus, ut ejus portiunculae in hac terra peregrinanti, nullum
consulendi modum finemque censeres; tanto effectus melior, quanto
meliori civitati officia debita praerogares, in ejus aeterna pace
nullum gaudendi finem inventurus, cujus ad tempus laboribus nullum tibi
finem statueres consulendi.
2. Verum hoc donec fiat, neque enim desperandum est, illam te
patriam posse acquirere, vel jam acquirendam prudentissime cogitare,
ad quam te pater etiam qui in ista genuit; antecessit; hoc ergo donec
fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram quam cupimus nunquam
relinquere, contristamus patriam tuam quam cupis florentem relinquere.
De cujus quidem floribus, si cum tua prudentia disputemus, non est
verendum ne tibi difficile persuadeatur, aut vero etiam non facile
occurrat quemadmodum florere civitas debeat. Commemoravit poeta ille
vestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in
vestra patria non tam experti sumus, quibus floruerit terra illa
viris, quam quibus arserit armis: imo vero non armis, sed flammis;
nec arserit, sed incenderit. Quod tantum scelus si fuerit impunitum,
nulla digna correctione pravorum, florentem te patriam putas
relicturum? O flores non plane fructuum, sed spinarum! Compara nunc
utrum malis florere patriam tuam pietate, an impunitate , correctis
moribus, an securis ausibus. Compara ista, et vide utrum in patriae
tuae amore nos vincas; utrum eam magis veriusque cupias florere, quam
nos.
3. Intuere paululum ipsos de Republica libros, unde illum affectum
amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus,
aut finis bonis. Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus
frugalitas et continentia praedicetur, et erga conjugale vinculum
fides, castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet
civitas, vere florere dicenda est. Hi autem mores in Ecclesiis toto
orbe crescentibus, tanquam in sanctis auditoriis populorum docentur
atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur Deus,
qui haec omnia, quibus animus numanus divinae societati ad inhabitandam
aeternam coelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum jubet
aggredienda, verum etiam donat implenda. Inde est quod deorum
multorum falsorumque simulacra, et praedixit eversum iri, et praecepit
everti. Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae
perversitate, quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et
commendantur litteris eorum.
4. Denique illi doctissimi viri, qui rempublicam civitatemque
terrenam, qualis eis esse debere videbatur, magis domesticis
disputationibus requirebant, vel etiam describebant, quam publicis
actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles,
quos putabant homines, potius quam deos suos imitandos proponebant
erudiendae indoti juventutis. Et revera Terentianus ille adolescens,
qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio
regis deorum, libidinem qua rapiebatur, stimulis etiam tantae
auctoritatis accendit , nullo modo in illud flagitium vel concupiscendo
laberetur, vel perpetrando immergeretur, si Catonem maluisset imitari
quam Jovem: sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare
cogeretur Jovem potius quam Catonem? Verum haec ex comoedia, quibus
impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre
forsitan non debemus. Lege vel recole in eisdem libris quam prudenter
disseratur, nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi
comoediarum, nisi mores recipientium consonarent: ita clarissimorum
virorum in republica excellentium, et de republica disputantium
auctoritate firmatur, nequissimos homines fieri deorum imitatione
pejores, non sane verorum, sed falsorum atque fictorum.
5. At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque
conscripta sunt, longe aliter sunt intelligenda atque interpretanda
sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari
hujuscemodi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus.
Quaeso te, siccine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut
tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur,
tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur,
saltatur Jupiter, adulteria tanta committens; quantum erat ut in suo
saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris
impietatisque plenissima, si nemine prohibente in populis ferveant,
adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant
vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant
effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum
plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus, sed illa
dea Flora digna mater inventa est, cujus ludi scenici tam effusiore et
licentiore turpitudine celebrantur, ut quivis intelligat quale
daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aves,
non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius
pudor humanus tanquam immolatus intereat.
6. Haec dixi propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini
proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem
relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines
ad verum Dei cultum moresque castos et pios, tunc patriam tuam
florentem videbis, non opinione stultorum, sed veritate sapientium;
cum haec patria carnalis generationis tuae, portio fuerit illius
patriae, cui non corpore, sed fide nascimur, ubi omnes sancti et
fideles Dei post labores velut hiemales vitae hujus, intermina
aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est, neque christianam
amittere mansuetudinem, neque perniciosum caeteris imitationis exemplum
in illa civitate relinquere. Quomodo id agamus, aderit Deus, si eis
non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare
cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si
Deo aliud in occulto placet, sive judicanti hoc tantum malum flagello
acriore plectendum, sive etiam vehementius irascenti, si non correctis
nec ad se conversis, ad tempus esse voluerit impunitum.
7. Praescribit nobis quodammodo prudentia tua de persona episcopali,
et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam: quod quidem
si juris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; Sed
episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire, et
pro statu meliore causis adesse, et apud omnipotentem Deum veniam
aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore
censura nemo plectatur, neque a nobis, neque ab alio ullo
intercedentibus nobis; et salutem hominibus cupimus impertire, quae
posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi
securitate. Veniam quoque non tantum nostris, verum et aliorum
instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non
possumus. Adjungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione
deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab
innocentibus molestia separetur.
8. Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus
ipse discerne. Contra recentissimas leges , calendis juniis festo
Paganorum sacrilega solemnitas agitata est, nemine prohibente, tam
insolenti ausu, ut quod nec Juliani temporibus factum est,
petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores
transiret ecclesiae. Quam rem illicitissimam atque indignissimam
clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post
dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et
dum ea quae jussa sunt, velut implere disponunt, iterum ecclesia
lapidata est. Postridie nostris ad imponendum perditis metum, quod
videbatur apud Acta dicere volentibus publica jura negata sunt.
Eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando
lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam
lapidationem, et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus
intulerunt; unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit,
occiderunt, caeteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua
potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coarctatus quodam
loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces
audiebat sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum
perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad
noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo subvenire tentavit
illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum
peregrinum, per quem et plurimi servi Dei de manibus interficere
conantium liberati sunt, et multa extorta praedantibus; per quem
clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel coepta
desisterent, si cives, maximeque primates ea fieri perficique
vetuissent.
9. Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus,
sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. Nam in
parvo peccato illi sunt, qui metu deterriti, maximeque ne offenderent
eos quos in illo oppido plurimum posse, et inimicos Ecclesiae
noverant, opem ferre non ausi sunt: scelerati autem omnes, quibus
etsi non facientibus, neque immittentibus, tamen volentibus ista
commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui
immiserunt. Sed de immissione suspicionem putemus esse non veritatem,
nec ea discutiamus quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur,
inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum qui
potius Deum pro episcopo et servis ejus deprecandum, quam potentes
inimicos Ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui
restant, nullane censes disciplina coercendos, et proponendum
existimas impunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita
vindicando pascere iram nostram studemus; sed misericorditer in futurum
consulendo satagimus. Habent homines mali, ubi et per christianos non
solum mansuete, verum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent
enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde
male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos poeniteat, sint; hoc
optamus, hoc quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus.
Tertium vero, si Deus voluerit, tanquam putre noxiumque resecari,
valde misericorditer puniet. Si autem vel amplius voluerit, vel ne
hoc quidem permiserit, altioris et profecto justioris consilii ratio
penes ipsum est: a nobis curam officiumque oportet impendi, quousque
videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum approbet, quo
cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et
nobis et Ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.
10. Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore
vel consolarentur afflicti, vel sedarentur accensi, quantum potuimus
quod in tempore oportuisse existimavimus, cum Christianis egimus.
Deinde etiam ipsos Paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut
ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos quid
facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti
sollicitudine, verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a
nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales
servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster Dominus non
rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae, ad hoc esse
nitendum servata mansuetudine, et moderatione christiana, ut aut
caeteros deterreamus eorum imitari perversitatem, aut caeteros optemus
eorum imitari correctionem. Damna quae illata sunt, vel tolerantur a
Christianis, vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra,
quibus acquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco
illo quaestuosius provenire, et aliis locis illo exemplo non impediri
desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.
|
|