|
Dominae eximiae et merito praestantissimae, atque in Christi
charitate honorandae filiae ITALICAE , AUGUSTINUS
episcopus, in Domino salutem.
1. Non solum litteris tuis, verum etiam ipso referente qui
pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas, credentem quod ex
eis consolationem habere plurimam possis. Tu itaque videris quid
exinde capias, ego tamen eas negare vel differre non debui.
Consoletur autem te fides et spes tua, et ipsa charitas quae
diffunditur in cordibus piorum per Spiritum sanctum (Rom. V,
5), cujus nunc aliquid pro pignore accepimus, ut ipsam plenitudinem
desiderare noverimus. Non enim te desolatam putare debes, cum in
interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo;
aut sic te contristari oportet, quemadmodum gentes quae spem non
habent, cum veracissima promissione speremus nos de hac vita, unde
migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad
eam vitam esse venturos, ubi nobis erunt quanto notiores, tanto utique
chariores, et sine timore ullius discessionis amabiles.
2. Hic autem etsi conjux tuus, cujus abscessu vidua diceris, tibi
notissimus erat, sibi tamen notior erat quam tibi. Et unde hoc, cum
tu ejus corporalem faciem videres, quam ipse utique non videbat, nisi
quia notitia nostri certior intus est, ubi nemo scit quae sunt
hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II,
11): sed cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita
tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis (Id., IV,
5), tunc nihil latebit proximum in proximo, nec erit quod suis
quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. Lux
vero ipsa, qua illuminabuntur haec omnia quae modo in cordibus
reconduntur, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat, quis saltem
infirma mente contingat? Profecto lux illa Deus ipse est, quoniam
Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I,
5); sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum.
Erit ergo tunc mens idonea quae illam lucem videat, quod nunc nondum
est.
3. Hoc autem oculus videre corporis neque nunc potest, neque tunc
poterit. Omne quippe quod oculis corporis conspici potest, in loco
aliquo sit necesse est, nec ubique sit totum, sed minore sui parte
minorem locum occupet, et majore majorem. Non ita est Deus
invisibilis et incorruptibilis, qui solus habet immortalitatem, et
lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest
(I Tim. VI, 16). Per hoc enim videri ab homine non potest,
per quod videt homo corpore corpora. Nam et si mentibus piorum esset
inaccessibilis, non diceretur, Accedite ad eum, et illuminamini
(Psal. XXXIII, 6); et si mentibus piorum esset
invisibilis, non diceretur, Videbimus eum sicuti est. Nam perspice
totam ipsam in Epistola Joannis sententiam: Dilectissimi, inquit,
filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum
apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2). In tantum ergo videbimus, in quantum similes
ei erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles
sumus. Inde igitur videbimus, unde similes erimus. Quis autem
dementissimus dixerit, corpore nos vel esse, vel futuros esse similes
Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est; qui renovatur
in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum (Col.
III, 10). Et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in
ejus cognitione et charitate proficimus; quia etsi exterior homo noster
corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV,
16): ita sane ut in hac vita quantuscumque provectus sit, longe
absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum
Deum, sicut dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII,
12). In quibus verbis certe si corporalem faciem voluerimus
accipere, consequens erit ut etiam Deus talem habeat faciem, et sit
aliquod intervallum inter nostram et ipsius, cum eum videbimus facie ad
faciem. Et si intervallum, utique finis, et membrorum habitus
terminatus, et caetera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus
animalis homo, non percipiens quae sunt spiritus Dei (Id., II,
14), fallacissimis vanitatibus luditur.
4. Dicunt enim quidam eorum qui talia garriunt, sicut ad me potuit
pervenire, nos Deum videre nunc mente, tunc corpore; ita ut etiam
impios eum pari modo asseverent esse visuros. Vide quantum in pejus
profecerint, dum sine limite timoris vel pudoris, hac atque illac
vagabunda fertur impunita loquacitas. Antea dicebant, carni suae
tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis videret Deum;
deinde addiderunt etiam, omnes sanctos, receptis in resurrectione
corporibus, eodem modo Deum esse visuros; nunc jam istam
possibilitatem etiam impiis donaverunt. Donent sane quantum volunt,
et quibus volunt; nam quis audeat contradicere hominibus de suo
donantibus? Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan.
VIII, 44). Tu autem cum his qui sanam doctrinam tenent, nihil
istorum audeas usurpare de tuo: sed cum legis, Beati mundo corde,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), intellige impios non
visuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. Item cum legis,
Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem
(I Cor. XIII, 12); intellige inde nos tunc visuros facie ad
faciem, unde videmus nunc per speculum in aenigmate. Hoc autem
utrumque interioris hominis munus est, sive cum in ista peregrinatione
adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, sive in
illa patria cum per speciem contemplabitur: pro qua visione positum
est, facie ad faciem.
5. Audiat caro carnalibus ebria cogitationibus: Spiritus est
Deus, et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet
adorare (Joan. IV, 24). Si adorare, quanto magis videre?
Quis enim audeat affirmare Dei substantiam corporaliter videri, cum
eam noluerit corporaliter adorari? Sed argute sibi videntur dicere,
et quasi interrogando premere: Potuit Christus carni suae praestare
ut oculis corporeis videret Patrem, an non potuit? ut si non potuisse
responderimus, omnipotentiae Dei nos derogasse proclament; si autem
potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione
concludant. Quanto jam tolerabilius desipiunt, qui carnem asserunt
conversum iri in substantiam Dei, et hoc futuram esse quod Deus est,
ut sic eam saltem videndo Deo faciant idoneam, nunc tanta diversitate
dissimilem. Quam vanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse
et ab auribus. Et tamen si interrogatione de hoc similiter urgeantur,
possitne Deus hoc, an non efficere possit; utrum ejus potestati
detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si
posse concesserint? Quomodo ergo exirent de hoc laqueo alieno, sic
exeant de suo. Deinde cur solis oculis corporeis Christi hoc donum
attributum esse contendunt, non etiam caeteris sensibus? Sonus ergo
erit Deus, ut possit etiam auribus percipi? et halitus erit, ut
sentiri possit olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et
moles erit, ut possit et tangi? Non, inquiunt. Quid ergo? an
illud potest Deus, et hoc non potest? Si non posse dixerint, cur
derogant omnipotentiae Dei? si posse et nolle responderint, cur solis
oculis favent, invident autem caeteris sensibus corporis Christi? An
quousque volunt, desipiunt? Quanto nos melius, qui non eorum
insipientiae terminos figimus, sed ut desipiant prorsus, nolumus!
6. Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. Sed si
aliquando irruerint auribus tuis, haec interim eis lege, et quid
respondeant non pigeat te rescribere ut potes. Ad hoc enim fide corda
nostra mundantur, quia nobis fidei merces visio Dei promittitur.
Quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam
sanctorum animus exercetur: imo vero tam perverse sentiens animus non
in se exercetur, sed totus in carne est. Ubi enim tenacius habitabit
et fixius, nisi unde se Deum visurum esse praesumit? Quod certe
quantum malum sit, intelligentiae potius dimitto tuae, quam longo
sermone molior explicare . In protectione Domini semper habitet cor
tuum, domina eximia et merito praestantissima, atque Christi
charitate honoranda filia. Honorabiles tecum nobisque in Domino
dilectissimos filios tuos, debito meritis vestris officio resaluta.
|
|