EPISTOLA XCIII . Augustinus Vincentii e schismate Rogatiano episcopi Cartennensis epistolam refellens, dicit visum sibi fuisse aliquando, non vi cum haereticis, sed verbo Dei et ratione agendum; verum sententiis aliorum exemplisque superatum mutasse sententiam, et arbitrari leges principum recte implorari adversus hostes fidei, modo id fiat animo corrigendi, non studio vindicandi: aliaque subjicit permulta contra pervicaciam et anabaptismum Donatistarum.

Dilectissimo fratri VINCENTIO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM.

1. Accepi epistolam, quam tuam esse mihi non incredibile visum est: attulit enim eam, quem catholicum christianum esse constaret, qui, ut opinor, mihi mentiri non auderet. Sed etsi forte non sunt litterae tuae, ego ei qui scripsit rescribendum putavi. Nunc me potius quietis esse avidum et petentem, quam tunc cum me adolescentem, vivo adhuc Rogato cui successisti, apud Carthaginem noveras. Sed Donatistae nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile. Nam de multorum jam correctione gaudemus, qui tam veraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt, et a pristino errore se liberatos esse laetantur, ut eos cum magna gratulatione miremur. Qui tamen nescio qua vi consuetudinis, nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi, sollicitam mentem ad considerationem veritatis intenderent; ne forte si non pro justitia, sed pro perversitate et praesumptione hominum ipsas temporales molestias, infructuosa et vana tolerantia paterentur, apud Deum postea non invenirent nisi debitas poenas impiorum, qui ejus tam lenem admonitionem, et paterna flagella contempserint: ac sic ista cogitatione dociles facti, non in calumniis et fabulis humanis, sed in divinis Libris promissam per omnes gentes invenirent Ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum praenuntiatum, etiam non visum super coelos esse minime dubitarent. Numquidnam ego istorum saluti invidere debebam, ut collegas meos ab hujusmodi paterna diligentia revocarem, per quam factum est ut multos videamus accusare suam pristinam caecitatem? qui cum super coelos exaltatum Christum, etiam non videntes credebant; gloriam tamen ejus super omnem terram, etiam videntes negabant, cum Propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit, dicens: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6).

2. Istos ergo atroces quondam inimicos nostros, pacem et quietem nostram variis violentiarum et insidiarum generibus gravibus graviter infestantes, si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino quod ad eos terrendos ac corrigendos valere posset, excogitaretur et ageretur a nobis, vere malum pro malo redderemus. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum, currere videret in praeceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? Et tamen tunc ei molestissimus et adversissimus videretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset: sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. O si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos jam catholicos manifestos habeamus, damnantes suam pristinam vitam, et miserabilem errorem quo se arbitrabantur pro Ecclesia Dei facere quidquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum quae tibi displicent, vinculis tanquam phrenetici ligarentur. Quid illud alterum genus morbi gravissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam vetusta socordia premebantur, dicentes nobis, Verum quidem dicitis, non est quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere: nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tanquam de somno lethargico emergerent, et in salutem unitatis evigilarent? Quam multi ex ipsis nunc nobiscum gaudentes, pristinum pondus perniciosi sui operis accusant, et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tanquam mortifero somno, ita morbo veternosae consuetudinis interirent.

3. At enim quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Tu non attendis nisi eos qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam. De talibus enim scriptum est: Frustra flagellavi filios vestros; disciplinam non receperunt (Jer. II, 30). Puto tamen quia dilectione, non odio flagellati sunt Sed debes etiam tam multos attendere, de quorum salute gaudemus. Si enim terrerentur, et non docerentur, improba quasi dominatio videretur. Rursus si docerentur et non terrerentur, vetustate consuetudinis obdurati ad capessendam viam salutis pigrius moverentur; quandoquidem multi, quos bene novimus, reddita sibi ratione et manifestata divinis testimoniis veritate, respondebant nobis, cupere se in Ecclesiae catholicae communionem transire, sed violentas perditorum hominum inimicitias formidare: quas quidem pro justitia et pro aeterna vita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas, donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda. Nec obliviscendum quod ipse Dominus adhuc infirmo Petro ait: Non potes me modo sequi; sequeris autem postea (Joan. XIII, 36). Cum vero terrori utili doctrina salutaris adjungitur, ut non solum tenebras erroris lux veritatis expellat, verum etiam malae consuetudinis vincula vis timoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute laetamur, benedicentium nobiscum, et gratias agentium Deo quod sua pollicitatione completa, qua reges terrae Christo servituros esse promisit, sic curavit morbidos, sic sanavit infirmos.

CAPUT II.

4. Non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus. Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiae seductus acquiescat. Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat. Quis nos potest amplius amare, quam Deus? Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat. Fomentis lenibus quibus consolatur, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungens, exercet fame Patriarchas etiam pios et religiosos (Gen. XII, XXVI, XLII, et XLIII), populum contumacem poenis gravioribus agitat, non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate perficiat (II Cor. XII, 7-9). Diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc justum est, et hoc praecipit Deus, ut simus filii Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed sicut ista dona ejus laudamus, ita etiam flagella ejus in eos quos diligit, cogitemus.

5. Putas neminem debere cogi ad justitiam, cum legas patremfamilias dixisse servis, Quoscumque inveneritis cogite intrare (Luc. XIV, 23); cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem, magna violentia Christi cogentis esse compulsum (Act. IX, 3-7): nisi forte chariorem putas hominibus esse pecuniam, vel qualemlibet possessionem, quam lucem istam, quae oculis carpitur. Hanc ille coelesti prostratus voce subito amissam non recuperavit, nisi cum sanctae incorporaretur Ecclesiae. Et putas nullam vim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur; cum ipsum Deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere videas, et Christum audias dicentem, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44), quod fit in cordibus omnium qui se ad eum divinae iracundiae timore convertunt; et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare!

6. Nonne contumacem ancillam data sibi potestate, Sara potius affligebat? Et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat; sed in ea superbiam salubriter edomabat (Gen. XVI, 5). Non autem ignoras, quod istae duae mulieres Sara et Agar, et duo filii earum Isaac et Ismael, pro spiritualibus et carnalibus figurentur. Et cum legamus ancillam et filium ejus a Sara passos graves molestias, Paulus tamen apostolus dicit quod ab Ismaele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille qui erat secundum carnem, persequebatur eum qui erat secundum spiritum, ita et nunc (Galat. IV, 29), ut qui possunt, intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. Quidquid ergo facit vera et legitima mater, etiamsi asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit; sed bonum disciplinae, expellendo malum iniquitatis, apponit, non odio nocendi, sed dilectione sanandi. Cum boni et mali eadem faciunt, eademque patiuntur, non factis et poenis, sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum Dei duris laboribus atterebat (Exod. V, 9); Moyses eumdem populum impie agentem duris coercitionibus affligebat (Id., XXXII, 27): similia fecerunt, sed non similiter prodesse voluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est. Jezabel occidit Prophetas; Elias occidit pseudoprophetas (III Reg. XVIII, 4, 40): puto quod diversa sint merita facientium, diversa passorum.

7. Aspice etiam tempora Novi Testamenti, quando jam ipsa mansuetudo charitatis non solum in corde erat servanda, verum etiam in luce monstranda; quando Petri gladius in vaginam revocatur a Christo, et ostenditur non debuisse de vagina eximi nec pro Christo (Matth. XXVI, 52). Legimus tamen non solum, quod caeciderunt Judaei Paulum apostolum, verum etiam quod caeciderunt et Graeci pro Paulo apostolo Sosthenem Judaeum (Act. XVI, 22, 23, et XVIII, 17): nonne similitudo facti quasi utrosque conjungit, et tamen eos causae dissimilitudo discernit? Nempe Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): nempe de Filio ipso dicitur, Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. II, 20): nempe et de Juda dicitur quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum (Joan. XIII, 2). Cum ergo et Pater tradiderit Filium suum, et ipse Christus corpus suum, et Judas Dominum suum, cur in hac traditione Deus est pius, et homo reus, nisi quia in re una quam fecerunt, causa non una est ob quam fecerunt? Tres cruces in loco uno erant; in una, latro liberandus; in alia, latro damnandus; in media, Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus: quid similius istis crucibus? quid dissimilius istis pendentibus? Traditus est Paulus includendus et colligandus (Act. XXI, 23, 24), sed quolibet custode carceris pejor est utique satanas; cui tamen ipse Paulus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V, 5). Et hic quid dicimus? Ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. Discamus, frater, in similitudine operum discernere animos operantium, nec clausis oculis calumniemur, et benevolos pro nocentibus accusemus. Item cum ait idem Apostolus tradidisse se quosdam satanae, ut discerent non blasphemare (I Tim. 1, 20), malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare, bonum opus esse judicavit ?

8. Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret Domino dicere, Beati qui persecutionem patiuntur; nec adderet, propter justitiam (Matth. V, 10). Item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis Libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Aliquando ergo et qui eam patitur, injustus est, et qui eam facit, justus est. Sed plane semper, et mali persecuti sunt bonos, et boni persecuti sunt malos: illi nocendo per injustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi servientes cupiditati, illi charitati. Nam qui trucidat, non considerat quemadmodum laniet; qui autem curat, considerat quemadmodum secet: ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt impii Prophetas, occiderunt impios et Prophetae. Flagellaverunt Judaei Christum, Judaeos flagellavit et Christus. Traditi sunt Apostoli ab hominibus potestati humanae, tradiderunt et Apostoli homines potestati satanae. In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?

CAPUT III.

9. Non invenitur exemplum in evangelicis et apostolicis Litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro Ecclesia, contra inimicos Ecclesiae. Quis negat non inveniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram; servite Domino in timore. Adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 10, 11, 1, 2). Verumtamen si facta praeterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet Ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur quod figuratum est, quando rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammam mittebat. Nunc autem illud impletur quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum, decrevit in regno suo ut quicumque blasphemaret Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, poenis debitis subjaceret (Dan. III, 96). Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum jam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.

10. Sed plane in eis qui sub nomine Christi errant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, et ad gregem taliter revocandae sint, temperata severitas et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum, admoneantur considerare quid et quare patiantur, et discant praeponere rumoribus et calumniis hominum Scripturas quas legunt. Quis enim nostrum, quis vestrum non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia Paganorum? Et certe longe ibi poena severior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, quo potius admoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini. Potest enim fortasse etiam de vobis dici quod ait Apostolus de Judaeis: Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Quid enim aliud et vos quam vestram justitiam vultis constituere, quando non dicitis justificari nisi eos qui a vobis potuerint baptizari? In hac ergo apostolica sententia quam de Judaeis protulit, hoc distatis a Judaeis, quod vos habetis Sacramenta christiana, quibus illi adhuc carent. Caeterum ad hoc quod ait, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, et quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, pares estis omnino, exceptis duntaxat illis, quicumque in vobis sunt scientes quid verum sit, et pro animositate suae perversitatis, contra veritatem etiam sibi notissimam dimicantes. Horum quippe impietas, etiam idololatriam forsitan superat . Sed quia non facile convinci possunt (in animo namque latet hoc malum), omnes tanquam a nobis minus alieni , leniori severitate coercemini. Et hoc quidem, vel de omnibus haereticis, qui christianis Sacramentis imbuuntur, et a Christi veritate sive unitate dissentiunt, vel Donatistis omnibus dixerim.

11. Quod autem ad vos attinet, qui non solum cum illis communiter Donatistae a Donato, verum etiam proprie Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse videmini, quia cum Circumcellionum immanissimis gregibus non saevitis; sed nulla bestia, si neminem vulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet. Saevire vos nolle dicitis; ego non posse arbitror. Ita enim estis numero exigui, ut movere vos contra adversarias vobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis. Sed ponamus vos etiam nolle quod non valetis; ponamus vos evangelicam sententiam qua scriptum est, Si quis tibi voluerit tunicam tollere et judicio tecum contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V. 40), sic intelligere, sic tenere, ut persequentibus vos non solum nulla injuria, verum etiam nullo jure resistendum putetis; hunc certe intellectum Rogatus auctor vester, aut non habuit, aut non implevit, qui de nescio quibus rebus, ut dicitis vestris, acerrima perseverantia, etiam forensi disceptatione conflixit. Cui si diceretur, Quis unquam Apostolorum in causa fidei, res suas judicio publico defendit? sicut tu in epistola tua posuisti, Quis unquam Apostolorum in causa fidei res alienas invasit? nullum quidem in divinis Litteris hujus facti reperiret exemplum; sed tamen forte inveniret aliquam veram defensionem, si veram Ecclesiam retineret, et non sub Ecclesiae verae nomine impudenter aliquid possideret.

CAPUT IV.

12. Quod autem pertinet ad terrenarum potestatum jussa, contra schismaticos aut haereticos vel impetranda vel exserenda, illi quidem a quibus vos separastis acerrimi fuerunt, et contra vos, quantum audire potuimus; et contra Maximianistas, quod Gestorum etiam certis documentis probamus: sed tamen nondum ab eis separati eratis , quando Juliano imperatori in sua petitione dixerunt, quod apud eum sola justitia locum haberet; quem certe apostatam noverant, et idololatriis deditum sic videbant, ut aut justitiam esse idololatriam faterentur, aut se scelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent solam locum habere justitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idololatriam. Sed fuerit error in verbo, de facto ipso quid dicis? Si nihil justum ab imperatore petendum est, cur a Juliano petitum est quod justum putatum est ?

13. An hoc petendum est, ut sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coerceatur, accuset? Interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo invenitur illorum. Sed tamen cum majores vestri ipsum Caecilianum tunc Ecclesiae Carthaginensis episcopum, cui tanquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusaverunt; non res suas amissas repetiverunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse judiciorum exitus docuit, calumniose appetiverunt: quo quid sceleratius ab eis fieri potuit? Si autem, sicut falso arbitramini, vere criminosum judicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis objicitis quod vestrorum praesumptio primitus fecit? quod eos non argueremus quia fecerunt, si non animo invido et noxio, sed emendandi et corrigendi voluntate fecissent. Vos autem indubitanter arguimus, quibus crimen videtur de inimicis communionis nostrae christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a majoribus vestris Anulino proconsuli datus, et Constantino imperatori mittendus, ita suprascriptus sit: Libellus Ecclesiae catholicae, criminum Caeciliani, traditus a parte Majorini . Illos autem magis hinc arguimus, quia cum apud Imperatorem ultro Caecilianum accusassent , quem primo utique apud collegas transmarinos convincere debuerunt, ipso Imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam, ad episcopos mitteret, nec victi pacem cum fratribus habere voluerunt: sed rursus ad eumdem imperatorem venerunt; rursus non Caecilianum tantum, verum etiam datos sibi episcopos judices, apud terrenum regem accusaverunt; rursus ab alio episcopali judicio ad eumdem imperatorem appellaverunt. Nec eo ipso inter partes cognoscente atque judicante, vel veritati vel paci cedendum esse duxerunt.

14. Quid autem aliud statueret Constantinus adversus Caecilianum et socios ejus, si essent vestris majoribus accusantibus victi, quam quod statuit in eos ipsos, qui cum ultro accusassent, nec ea quae intendebant probare potuissent, noluerunt veritati consentire, nec victi? Ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res convictorum, et unitati pervicaciter resistentium, fisco vindicarentur. Sed videlicet si vestris majoribus accusantibus atque superantibus, contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decrevisset, provisores Ecclesiae, defensores pacis et unitatis nominari velletis. Cum vero in eos qui ultro accusantes nihil probare potuerunt, nec oblato sibi gremio pacis quo correcti exciperentur, consentire voluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur; neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo reddendum nemini esse contenditur. Quid est aliud quam id quod de vobis quidam scripsit: Quod volumus sanctum est . Et nunc non erat magnum neque difficile considerare atque cogitare Constantini judicium atque sententiam contra vos vigere, quae vestris majoribus Caecilianum apud Imperatorem toties accusantibus, et non convincentibus, adversus vos promulgata est; eamque necessario sequi caeteros imperatores, maxime catholicos christianos, quoties de vobis aliquid agere vestrae obstinationis necessitas cogit.

15. Facile erat ista cogitare, ut vobis ipsis aliquando diceretis: Si Caecilianus vel innocens fuit, vel nocens convinci non potuit, quid in hoc negotio tam longe lateque diffusa societas christiana peccavit? cur orbi christiano non licuit ignorare quod non potuerunt, qui accusaverant, demonstrare? cur illi quos Christus in agro suo, id est in hoc mundo, seminavit, et inter zizania crescere usque ad messem praecepit (Matth. XIII, 24-30.); cur tot millia fidelium in omnibus gentibus, quorum multitudinem stellis coeli et arenae maris Dominus comparavit, quos in semine Abrahae benedicendos promisit (Gen. XXII, 17, 18) et reddidit, propterea negantur esse christiani, quia in hac causa in qua discutienda non interfuerunt, judicibus potius suo periculo judicantibus, quam victis litigatoribus credere maluerunt? Certe nullius crimen maculat nescientem. Quomodo fideles toto orbe diffusi, crimen traditorum cognoscere poterant, quod accusatores etiamsi noverant, tamen eis ostendere non valebant? Hos ergo ab hoc crimine innocentes esse, nempe ipsa ignorantia facillime ostendit. Cur ergo innocentes falsis criminibus accusantur, quia crimina aliena seu falsa seu vera nescierunt? Quis locus innocentiae reservatur, si crimen est proprium, nescire crimen alienum? Porro si tot gentium populos ipsa ignorantia, sicut dictum est, innocentes ostendit, quam magnum crimen est ab istorum innocentium communione separari? Nam et facta nocentium quae innocentibus demonstrari, vel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt: sicut toleraverunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Judam usque ad condignum ejus exitum toleravit, et eum sacram coenam cum innocentibus communicare permisit; sicut tolerarunt Apostoli eos qui per invidiam, quod ipsius diaboli vitium est, Christum annuntiabant (Philipp. I, 15-18); sicut toleravit Cyprianus collegarum avaritiam, quam secundum Apostolum appellat idololatriam (Coloss. III, 5.) Postremo quidquid tunc inter illos episcopos gestum est, etiamsi forte ab aliquibus eorum sciebatur, si non sit acceptio personarum nunc ab omnibus ignoratur. Cur ergo non ab omnibus pax amatur? Haec facillime cogitare possetis, aut fortasse etiam cogitatis. Sed melius erat ut amaretis possessiones terrenas, quas timendo perdere cognitae veritati consentiretis, quam ut amaretis vanissimam hominum gloriam, quam vos putatis perdere, si cognitae veritati consenseritis.

CAPUT V.

16. Vides itaque jam, ut opinor, non esse considerandum quod quisque cogitur, sed quale sit illud quo cogitur, utrum bonum an malum: non quo quisque bonus possit esse invitus; sed timendo quod non vult pati, vel relinquit impedientem animositatem, vel ignoratam compellitur cognoscere veritatem, ut timens vel respuat falsum de quo contendebat, vel quaerat verum quod nesciebat, et volens teneat jam quod nolebat. Superfluo hoc fortasse diceretur quibuslibet verbis, si non tam multis ostenderetur exemplis. Non illos aut illos homines, sed multas civitates videmus fuisse donatistas, nunc esse catholicas, detestari vehementer diabolicam separationem, diligere ardenter unitatem: quae tamen timoris hujus qui tibi displicet occasionibus, catholicae factae sunt per leges imperatorum, a Constantino apud quem primum vestri ultro Caecilianum accusaverunt, usque ad praesentes imperatores, qui judicium illius quem vestri elegerunt, quem judicibus episcopis praetulerunt, justissime contra vos custodiendum esse decernunt.

17. His ergo exemplis a collegis meis mihi propositis cessi. Nam mea primitus sententia non erat, nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum; verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus, quos apertos haereticos noveramus. Sed haec opinio mea, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo mihi opponebatur civitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catholicam timore legum imperialium conversa est; quam nunc videmus ita hujus vestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse credatur. Ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: Da sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9). Quam multi enim, quod certo scimus, jam volebant esse catholici, manifestissima veritate commoti, et offensionem suorum reverendo, quotidie differebant! Quam multos non veritas, in qua nunquam praesumpsistis, sed obduratae consuetudinis grave vinculum colligabat, ut in eis compleretur divina illa sententia: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Id. XXIX, 19)! Quam multi propterea putabant veram Ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam catholicam veritatem securitas torpidos, fastidiosos, pigrosque faciebat! Quam multis aditum intrandi obserabant rumores maledicorum, qui nescio quid aliud nos in altare Dei ponere jactitabant! Quam multi nihil interesse credentes in qua quisque parte christianus sit, ideo permanebant in parte Donati, quia ibi nati erant, et eos inde discedere atque ad Catholicam nemo transire cogebat!

18. His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges serviunt Domino in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: Jam hoc volebamus; sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit jamjamque faciendi, et dilationum morulas amputavit. Alii dicant: Hoc esse verum jam sciebamus; sed nescio qua consuetudine tenebamur: gratias Domino, qui vincula nostra disrupit, et nos ad pacis vinculum transtulit. Alii dicant: Nesciebamus hic esse veritatem, nec eam discere volebamus; sed nos ad eam cognoscendam metus fecit intentos, quo timuimus ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris damno rerum temporalium feriremur: gratias Domino, qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit, ut saltem solliciti quaereremus quod securi nunquam nosse curavimus. Alii dicant: Nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus, si non intraremus; nec intraremus, nisi cogeremur: gratias Domino, qui trepidationem nostram flagello abstulit, expertos docuit quam vana et inania de Ecclesia sua mendax fama jactaverit; hinc jam credimus et illa falsa esse, quae auctores hujus haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa et pejora finxerunt. Alii dicant: Putabamus quidem nihil interesse ubi fidem Christi teneremus; sed gratias Domino, qui nos a divisione collegit, et hoc uni Deo congruere, ut in unitate colatur, ostendit.

19. His ergo dominicis lucris impediendis, ad contradicendum me opponerem collegis meis, ne in montibus et collibus vestris, id est in tumoribus superbiae vestrae, Christi oves errantes in pacis ovile colligerentur, ubi est unus grex et unus pastor (Joan. X, 16)? Ita sane huic provisioni contradicere debui, ne res quas dicitis vestras perderetis, et securi Christum proscriberetis: ut jure Romano testamenta conderetis, et jure divino patribus conditum Testamentum, ubi scriptum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4), calumniosis criminationibus rumperetis: ut in emptionibus et venditionibus liberos contractus haberetis, et vobis dividere quod Christus emit venditus auderetis: ut quod quisque vestrum cuiquam donasset, valeret, et quod donavit Deus deorum, a solis ortu usque ad occasum vocatis (Psal. LXIX, 1) filiis non valeret: ut de terra corporis vestri in exsilium non mitteremini, et de regno sanguinis sui, a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8) Christum exsulem facere conaremini? imo vero serviant reges terrae Christo, etiam leges ferendo pro Christo. Majores vestri Caecilianum et socios ejus regibus terrae puniendos falsis criminibus objecerunt; convertantur leones ad comminuenda ossa calumniantium, nec Daniel ipse intercedat, innocens comprobatus, et de lacu quo illi pereunt liberatus (Dan. XIV, 39-42): qui enim parat proximo suo foveam, ipse justius cadet in eam (Prov. XXVI, 27).

CAPUT VI.

20. Eripe te, frater, dum in hac carne vivis, ab ira quae ventura est pertinacibus et superbis. Terror temporalium potestatum, quando veritatem oppugnat, justis fortibus gloriosa probatio est, infirmis periculosa tentatio: quando autem veritatem praedicat, errantibus cordatis utilis admonitio est, et insensa is inutilis afflictio. Non est tamen potestas nisi a Deo; qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit: principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 1-3). Sive enim potestas veritati favens aliquem corrigat, laudem habet ex illa qui fuerit emendatus; sive inimica veritati in aliquem saeviat, laudem habet ex illa qui victor fuerit coronatus. Tu autem non bonum facis, ut timere non debeas potestatem: nisi forte bonum est sedere, et non adversus fratrem detrahere (Psal. XLIX, 20), sed adversus fratres omnes in omnibus gentibus constitutos, quibus testimonium perhibent Prophetae, Christus, Apostoli, cum legitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4); cum legitur, Ab ortu solis usque ad occasum sucrificium mundum offertur nomini meo; quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 11); audi, dicit Dominus; non, dicit Donatus, aut Rogatus, aut Vincentius, aut Hilarius, aut Ambrosius, aut Augustinus; sed, dicit Dominus: cum legitur, Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt cum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus; et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum, et in saeculum saeculi: et replebitur gloria ejus omnis terra; fiat, fiat (Psal. LXXI, 17-19). Et tu sedes Cartennis, et cum decem Rogatistis, qui remansistis, dicis: Non fiat, non fiat.

21. Audis loqui Evangelium: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 47). Legis etiam Actus Apostolorum, quemadmodum hoc Evangelium coeperit ab Jerusalem, ubi primo illos centum viginti Spiritus sanctus implevit, atque inde in Judaeam atque Samariam, et in omnes gentes exierit, sicut eis dixerat ascensurus in coelum, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 15, 8, et II): quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Et tu contradicis divinis testimoniis tanta firmitate roboratis, tanta luce manifestatis, et ad istam proscriptionem Christi haereditatem perducere conaris, ut cum in ejus nomine, sicut dixit, praedicetur poenitentia in omnibus gentibus, quisquis hac fuerit praedicatione commotus, in qualibet parte orbis terrarum, nisi quaesierit et invenerit latentem in Mauritania Caesariensi Cartennensem Vincentium, aut aliquem ex ejus novem aut decem consortibus, dimitti ei peccata non possint. Quid non audeat typhus morticinae pelliculae? quo non se praecipitet praesumptio carnis et sanguinis? Hoccine est bonum opus tuum, propter quod non timeas potestatem? Tantum scandalum ponis adversus filium matris tuae (Psal. XLIX, 20), parvulum scilicet et infirmum, propter quem Christus est mortuus (I Cor. VIII, 11), nondum cibo paterno idoneum, sed adhuc materno lacte nutriendum (Id. III, 2): et Hilarii libros mihi opponis, uti neges Ecclesiam crescentem in omnibus gentibus usque in finem saeculi, quam Deus contra incredulitatem vestram cum juratione promisit! Et cum essetis infelicissimi, si tunc quando promittebatur resisteretis, nunc etiam cum redditur contradicitis.

CAPUT VII.

22. Sed historicus doctus magnum aliquid invenisti, quod contra Dei testimonia proferendum putares. Dicis enim, Quantum ad totius mundi pertinet partes, modica pars est in compensatione totius mundi, in qua fides christiana nominatur: nec vis attendere, aut te nosse dissimulas, in quam multas jam barbaras nationes tam parvo tempore venerit Evangelium, ut nec inimici Christi dubitare jam possint brevi tempore futurum, quod Discipulis respondit de saeculi fine quaerentibus, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). In hoc et clama et contende, quantum potes, etiamsi apud Persas et Indos Evangelium praedicetur, ubi quidem jam diu praedicatur, nisi quisquis hoc audierit, Cartennas venerit, vel in viciniam Cartennensium, mundari omnino a delictis suis non poterit. Itane si carueris ista voce, rideri te metuis; et cum ea non careas, fleri te non vis?

23. Acutum autem aliquid tibi videris dicere, cum Catholicae nomen non ex totius orbis communione interpretaris, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum, atque omnium Sacramentorum: quasi nos, etiamsi forte hinc sit appellata Catholica, quod totum veraciter teneat, cujus veritatis nonnullae particulae etiam in diversis inveniuntur haeresibus, hujus nominis testimonio nitamur ad demonstrandum Ecclesiam in omnibus gentibus, et non promissis Dei et tam multis tamque manifestis oraculis ipsius veritatis. Sed nempe hoc est totum quod nobis persuadere conaris, solos remansisse Rogatistas, qui catholici recte appellandi sint, ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum; et vos esse solos, in quibus inveniat fidem cum venerit Filius hominis (Luc. XVIII, 8). Da veniam, non credimus. Licet enim et hoc audeas forsitan dicere, ut in vobis possit inveniri fides, quam se in terra non inventurum Dominus dixit, non vos in terra, sed in coelo esse deputandos: nos tamen Apostolus ita cautos reddidit, ut etiam Angelum de coelo nobis aliud evangelizantem, praeterquam quod accepimus, anathema debere esse praeceperit (Gal. I, 8). Quomodo autem confidimus ex divinis Litteris accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et Ecclesiam manifestam? Quaslibet quisque ansas et uncos adversus simplicitatem veritatis intexat, quaslibet nebulas callidae falsitatis offundat, sicut anathema erit, qui annuntiaverit Christum neque passum esse, neque tertia die resurrexisse; quoniam in veritate evangelica accepimus, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die (Luc. XXIV, 46): sic erit anathema quisquis annuntiaverit Ecclesiam praeter communionem omnium gentium; quia eadem veritate consequenter accepimus, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, et inconcusse tenere debemus quisquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Ibid., 47).

CAPUT VIII.

24. Si autem universos Donatistas non audimus se pro Ecclesia Christi supponentes , quia nullum pro se testimonium de divinis Libris proferunt quo id doceant, quanto minus, rogo te, Rogatistas audire debemus, qui nec illud pro se interpretari conabuntur quod scriptum est: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6)? Si enim hoc loco Scripturarum meridies Africa intelligenda est in parte Donati, quod sub coeli ferventiori plaga est, omnes vos Maximianistae superabunt, quorum schisma in Byzantio et in Tripolio exarsit. Sed confligant cum eis Arzuges, et hoc magis ad se pertinere contendant: Mauritania tamen Caesariensis, occidentali quam meridianae parti vicinior, quando nec Africam se vult dici, quomodo de meridie gloriabitur, non dico adversus orbem terrarum, sed adversus ipsam partem Donati, unde pars Rogati, brevissimum frustum do frusto majore praecisum est? Quis autem non impudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?

25. Quod autem omnibus Donatistis dicere solemus, quanto vobis fortius dicimus: Si possunt, quod fieri non potest, aliqui habere causam justam, qua communionem suam separent a communione orbis terrarum, eamque appellent Ecclesiam Christi, quod se juste ab omnium gentium communione separaverint; unde scitis in christiana societate, tam longe lateque diffusa, ne forte antequam vos separaretis, jam se aliqui justa causa separaverant in longinquissimis terris, unde ad vos eorum justitiae fama non potuerit pervenire? Quomodo in vobis potest esse Ecclesia, potius quam in illis qui se priores forte separaverunt? Ita fit ut cum hoc nescitis, incerti vobismetipsis sitis: quod necesse est contingat omnibus qui pro sua societate utuntur testimonio non divino, sed suo. Neque enim potestis dicere, Si hoc contigisset, nos latere non posset, cum in Africa ipsa, quot jam partes factae sint ex parte Donati, si interrogemini, non dicatis: praesertim quia tanto sibi videntur qui hoc faciunt justiores, quanto fuerint pauciores; et utique tanto sunt latentiores. Ac per hoc incerti estis, ne forte aliqui pauci justi, et ideo minime noti, alicubi longe contra Africae meridiem, antequam pars Donati justitiam suam a caeterorum hominum iniquitate secerneret, se primitus causa aequissima separaverint in latere aquilonis, et ipsa sit potius Ecclesia Dei tanquam Sion spiritualis, quae vos omnes justa separatione praevenit, multoque praesumptius oro se interpretetur, quod scriptum est, Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni (Psal. XLVII, 3), quam pro se interpretatur pars Donati, Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6).

26. Et tamen vereris ne, cum imperialibus legibus ad unitatem cogimini, nomen Dei a Judaeis et Paganis diutius blasphemetur: quasi nesciant Judaei quemadmodum primus populus Israel etiam bello delere voluerit duas illas tribus et dimidiam, quae ultra Jordanem terras acceperant, quando eas putaverunt se ab unitate sui populi separasse (Josue XXII, 9 12). Pagani vero magis nos blasphemare possunt de legibus quas contra idolorum cultores christiani imperatores tulerunt; et tamen ex eis multi correcti, et ad Deum vivum verumque conversi sunt, et quotidie convertuntur. Sed plane et Judaei et Pagani, si tam paucos putarent esse Christianos, quam pauci vos estis, qui solos vos Christianos esse perhibetis, nec blasphemare nos dignarentur, sed nunquam ridere cessarent. Non timetis ne vobis dicant Judaei: Ubi est quod Paulus vester Ecclesiam vestram intelligit, ubi dictum est, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Gal. IV, 27), praeponens multitudinem Christianorum multitudini Judaeorum, si Christi Ecclesia est paucitas vestra? Hoccine illis dicturi estis, Ideo magis justi sumus, quia pauci sumus; nec attenditis eos responsuros, Quotlibet vos esse dicatis, non tamen estis illi de quibus dictum est, Multi filii desertae, si tam exigui numero remansistis?

27. Hic tu oppositurus es exemplum justi illius in diluvio, qui cum domo sua solus liberari dignus inventus est. Vides ergo quam longe sis adhuc a justitia? Prorsus donec ad septem remaneas, quibus tu sis octavus, justum te esse non dicimus; si tamen non istam justitiam, sicut dicebam, praeripuit aliquis ante partem Donati, et cum suis septem justa aliqua causa commotus, se longe alibi separavit, et a mundi hujus diluvio liberavit. Quod cum ignoretis an factum sit, atque ita vobis inauditum, sicut multis populis Christianorum in longinquis terris constitutorum nomen Donati inauditum est, incerti estis ubi sit Ecclesia. Ibi enim erit, ubi primum forsitan factum est quod postea vos fecistis, si potuit esse ulla justa causa, qua vos a communione omnium gentium separare possetis.

CAPUT IX.

28. Nos autem ideo certi sumus, neminem se a communione omnium gentium juste separare potuisse, quia non quisque nostrum in justitia sua, sed in Scripturis divinis quaerit Ecclesiam, et ut promissa est, reddi conspicit. Ipsa est enim de qua dicitur, Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2): quae nec spinae dici possunt, nisi malignitate morum; nec filiae, nisi communione Sacramentorum. Ipsa est enim quae dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum anxiaretur cor meum (Psal. LX, 3). Quae in alio psalmo dicit, Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam; et, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158). Ipsa est quae dicit sponso suo: Ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Id est quod alibi dicitur, Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12): in quibus luce fulgentibus et charitate ferventibus quasi in meridie requiescis; ne forte velut operta, id est occulta et ignota, irruam non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum, id est haereticorum. Quos ita sodales dicit, sicut spinas illas filias, propter communionem Sacramentorum. De quibus alibi dicitur, Tu vero unanimis meus, et dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Domini ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 14-16), sicut Dathan et Abiron, impiae separationis auctores.

29. Ipsa est cui continuo respondetur: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 7). O responsio dulcissimi sponsi! Nisi cognoveris temetipsam, inquit: quia utique non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14); et ideo non es operta, ut incurras in greges sodalium meorum . Ego enim sum mons paratus in cacumine montium, ad quem venient universae gentes (Isai. II, 2): Nisi ergo cognoveris temetipsam, non in verbis calumniosorum, sed in testimoniis Librorum meorum. Nisi cognoveris temetipsam, quia de te dictum est: Porrige longius funiculos, et palos validos confirma: etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Ego enim sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei. Et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id. LIV, 2-5). Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; quia de te dictum est, Concupivit rex speciem tuam; quia de te dictum est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 12, 17). Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu (Cant. I, 7); non ego te ejicio, sed exi tu, ut dicatur de te: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Exi tu in vestigiis gregum, non in vestigiis meis, sed in vestigiis gregum; nec unius gregis, sed gregum divisorum et errantium. Et pasce haedos tuos: non sicut Petrus, cui dicitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17); sed pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor (Id. X, 16). Cognoscit enim semetipsam, ne hoc ei contingat, quia hoc contigit eis qui se in illa non cognoverunt.

30. Ipsa est de cujus paucitate dicitur in comparatione plurimorum malorum, quia angusta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant in ea (Matth. VII, 14). Et rursus ipsa est de cujus multitudine dicitur: Sic erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17). Iidem quippe fideles sancti et boni, et in comparatione plurium malorum pauci sunt, et per se ipsi multi sunt: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; et multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11); et quia exhibet sibi Deus populum abundantem, aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14); et multa millia quae numerare nemo potest, videntur in Apocalypsi, ex omni tribu et lingua, in stolis albis palmisque victricibus (Apoc. VII, 9). Ipsa est quae aliquando obscuratur, et tanquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3). Sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. Et si aliqua in his verbis divinis distributio facienda est, fortasse non frustra dictum sit de semine Abrahae, Sicut stellae coeli, et sicut arena, quae est ad oram maris: ut in stellis coeli pauciores, firmiores, clarioresque intelligantur; in arena autem maritimi littoris magna multitudo infirmorum atque carnalium, quae aliquando tranquillitate temporis quieta et libera apparet, aliquando autem tribulationum et tentationum fluctibus operitur atque turbatur.

31. Tale tunc erat tempus de quo scripsit Hilarius , unde putasti insidiandum contra testimonia tot divina, tanquam perierit Ecclesia de orbe terrarum. Potes hoc modo dicere nec tot Ecclesias Galatiae tunc fuisse, quando dicebat Apostolus: O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Gal. III, 1)? Sic enim calumniaris docto viro, qui tardicordes et timidos graviter increpabat, quos iterum parturiebat, donec Christus formaretur in eis (Id. IV, 19). Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parvi sensus fuisse delusos, ut putarent hoc credi ab Arianis, quod etiam ipsi credebant: alios autem timore cessisse et simulate consensisse, non recte ingredientes ad veritatem Evangelii, quibus tu postea correctis, sic quemadmodum ignotum est, nolles ignosci? Prorsus non nosti Litteras Dei. Lege enim quid de Petro scripserit Paulus, et quid inde etiam senserit Cyprianus; et non tibi displiceat Ecclesiae mansuetudo, quae membra Christi dispersa colligit, non collecta dispergit: quanquam et illi, qui tunc firmissimi fuerunt, et verba haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione caeterorum, sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exsulabant, quidam toto orbe latitabant. Ac sic Ecclesia quae per omnes gentes crescit, in frumentis dominicis conservata est, et usque in finem, donec omnino gentes omnes, etiam barbaras teneat, conservabitur. Ipsa est enim Ecclesia in bono semine quod seminavit Filius hominis, et usque ad messem crescere inter zizania, praenuntiavit. Ager autem mundus est, messis finis est saeculi (Matth. XIII, 24-39).

32. Hilarius ergo decem provinciarum Asianarum aut zizania non triticum arguebat, aut ipsum etiam triticum quod defectu quodam periclitabatur, quanto vehementius, tanto utilius arguendum putabat. Habent enim etiam Scripturae canonicae hunc arguendi morem, ut tanquam omnibus dicatur, et ad quosdam verbum perveniat. Quod enim Apostolus dicit ad Corinthios: Quomodo dicunt quidam in vobis, quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 12)? manifestat utique non omnes esse tales, verumtamen et tales non extra, sed in eis fuisse testatur: a quibus ne illi seducerentur, qui non ita sentiebant, paulo post monuit dicens, Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii estote, justi , et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor (Id., 33, 34). Quod autem dicit, Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne estis carnales, et secundum hominem ambulatis (Id. III, 3)? tanquam omnibus dicit; et vides quam sit grave quod dicit. Proinde nisi in ipsa Epistola legeremus, Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus ditati estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia (I Cor. I, 4-7), putaremus omnes Corinthios carnales et animales, non percipientes quae sunt spiritus Dei (Id. II, 14), contentiosos, aemulos, secundum hominem ambulantes. Itaque et totus mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), propter zizania quae sunt per totum mundum; et Christus propitiator est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum, sed et totius mundi (Id. II, 2), propter triticum quod est per totum mundum.

33. Refrigescit autem charitas multorum propter scandalorum abunduntiam, quanto magis magisque glorificato Christi nomine congregantur in communionem Sacramentorum ejus etiam maligni, et perseveranter omnino perversi, sed tamen tanquam palea de arca dominica nonnisi ultima ventilatione separandi (Matth. III, 12). Non exstinguunt isti frumenta dominica, in eorum quidem comparatione pauca, sed multa per seipsa; non exstinguunt electos Dei congregandos in fine saeculi, sicut Evangelium loquitur, a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum (Id. XXIV, 31). Ipsorum enim vox est: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI, 2): de quibus et Dominus dicit, inter abundantiam iniquitatis, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Denique non unum hominem, sed plures in eodem psalmo loqui consequentia docent, ubi dicitur: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum (Psal. XI, 2, 8). Propter hanc enim abundantiam iniquitatis, quam Dominus futuram esse praedixit, etiam illud positum est: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Dubitatio enim cuncta scientis nostram in illo dubitationem praefiguravit, quando Ecclesia ex multis de quibus multum speravit, saepe decepta, quod aliter quam credebantur inventi sunt, sic perturbatur in suis, ut de nullo facile boni aliquid velit credere. Ipsos tamen quorum inventurus est fidem in terra, per totum agrum cum zizaniis crescere, dubitare fas non est.

34. Ipsa est ergo Ecclesia, quae intra sagenam dominicam cum malis piscibus natat, a quibus corde semper et moribus separatur atque discedit, ut exhibeatur viro suo gloriosa, non habens maculam neque rugam (Eph. V, 27). Corporalem autem separationem in littore maris, hoc est, in fine saeculi exspectat (Matth. XIII, 47-49), corrigens quos potest, tolerans quos corrigere non potest: non tamen propter eorum quos non corrigit iniquitatem, ipsa bonorum deserit mitatem.

CAPUT X.

35. Noli ergo, frater, contra divina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia, colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sicut Hilarii; sive antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis, sicut Cypriani et Agrippini: primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerunt quam veritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere, Et si quid aliter sapitis, id quoque Deus vobis revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philippe. III, 15, 16); in illa via scilicet, quae est Christus: de qua via ita Psalmus loquitur Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXV, 2, 3).

36. Deinde si sancti Cypriani episcopi et gloriosi martyris te delectat auctoritas, quam quidem sicut dixi, a canonica auctoritate distinguimus; cur in eo te non delectat, quod unitatem orbis terrae atque omnium gentium, et diligendo tenuit, et disputando defendit: quod eos qui se tanquam justos ab ea separare voluissent, arrogantissimos et superbissimos judicavit, irridens eos hoc sibi assumere, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut ante tempus zizania colligerent, aut tanquam ipsis paleam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conarentur a tritico separare: quod unumquemque peccatis alienis maculari non posse monstravit, quam sibi omnes impiae seditionis auctores solam causam separationis assumunt: quod in eo ipso, in quo aliter sapuit, collegas diversa sentientes, nec judicandos, nec a jure communionis amovendos esse decrevit: quod in ea ipsa epistola ad Jubaianum, quae in concilio , cujus auctoritatem ad rebaptizandum sequi vos dicitis, primitus recitata est, cum fateatur in praeteritum sic esse admissos in Ecclesiam qui fuerant alibi baptizati, ut denuo non baptizarentur, unde illos sine Baptismo fuisse arbitratur; tantum tamen ponit utilitatis et salubritatis in pace Ecclesiae, ut propter illam non eos credat ab Ecclesiae muneribus separari?

37. Qua in re, sicut ingenium tuum novi, facillime perspicis totam causam vestram penitus eversam et exstinctam. Si enim Sacramenta cum peccatoribus communicando, sicut putatis, periit Ecclesia quae fuerat in orbe terrarum (nam vos ideo separastis), jam prius tota perierat, cum, sicut dicit Cyprianus, in eam sine Baptismo admittebantur: ac sic nec ipse Cyprianus habebat in qua Ecclesia nasceretur; quanto magis multo posterior vester auctor paterque Donatus? Si autem illo tempore, cum in eam sine Baptismo admittebantur, erat tamen Ecclesia, quae pareret Cyprianum, pareret et Donatum, manifestum est non contaminari justos alienis peccatis, quando cum eis Sacramenta communicant. Ac per hoc separationem qua existis ab unitate, qua excusatione possitis abluere non habetis, impleturque in vobis sanctae Scripturae illud oraculum: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit .

38. Meritis autem Cypriani sic non aequatur, qui propter paria Sacramenta nec ipsos haereticos audet rebaptizare, sicut non aequatur meritis Petri, quisquis non cogit gentes judaizare. Sed illa Petri non tantum claudicatio, verum etiam correctio Scripturis canonicis continetur: Cyprianus autem sensisse aliter de Baptismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae, non in canonicis, sed in suis et in concilii litteris invenitur; correxisse autem istam sententiam non invenitur, non incongruenter tamen de tali viro existimandum est quod correxerit, et fortasse suppressum sit ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt, et tanto velut patrocinio carere noluerunt. Quanquam non desint qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse contendant, sed sub ejus nomine a praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. Neque enim sic potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet illustris episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura canonica, tot linguarum litteris, et ordine, et successione celebrationis ecclesiasticae custoditur, contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus Apostolorum multa confingerent: frustra quidem, quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est; verum quid possit adversus litteras, non canonica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiae conatus audaciae, quod et adversus eas quae tanta notitiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit.

39. Nos tamen duas ob res, non negamus illud sensisse Cyprianum: quod et stilus ejus habet quamdam propriam faciem qua possit agnosci; et quod ibi magis contra vos nostra causa demonstratur invictior, vestraeque separationis praesumptio, videlicet ne macularemini peccatis alienis, tota facilitate subvertitur, cum apparet in Litteris Cypriani, communicata esse cum peccatoribus Sacramenta, cum admissi sunt in Ecclesiam, qui secundum vestram, et sicut vultis, illius sententiam, Baptismum non habebant, et tamen Ecclesiam non perisse, sed in sui generis dignitate per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse. Ac per hoc si perturbati tanquam ad aliquem portum sic ad auctoritatem Cypriani confugitis, videtis quem illic scopulum vester error offendat; si autem jam nec illuc confugere audetis, sine ullo luctamine naufragatis.

40. Porro autem Cyprianus, aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit in regula veritatis; aut hunc quasi naevum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem Ecclesiae toto orbe crescentis, et copiosissime defendit, et perseverantissime tenuit vinculum pacis: scriptum est enim, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Accessit huc etiam, quod tanquam sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat emendandum, purgavit Pater falce passionis: Sarmentum enim, ait Dominus, quod in me dat fructum, purgat illud Pater meus, ut majorem fructum afferat (Joan. XV, 2). Unde, nisi quia haerens in diffusione vitis, radicem non deseruit unitatis? Nam etsi traderet corpus suum ut arderet, charitatem autem non haberet, nihil ei prodesset (I Cor. XIII, 3).

41. Attende adhuc paululum in Litteras Cypriani, ut advertas quam inexcusabilem ostenderit, qui se voluerit ab unitate Ecclesiae (quam Deus in omnibus gentibus promisit et reddidit), quasi justitiae suae causa separare, magisque intelligas quam sit vera sententia paulo ante a me commemorata: Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit. Ponit in quadam epistola sua quam scripsit ad Antonianum, rem quamdam satis rei de qua nunc agimus necessariam; sed melius ejus verba inserimus. Antecessores, inquit, nostri quidam de episcopis isthic in provincia nostra, dandam pacem moechis non putaverunt, et in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt: non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritie vel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat, de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo, et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus, rationem propositi sui Domino redditurus (Epist. 52). Quid ad haec dicis, frater Vincenti? Nempe intueris hunc tantum virum, pacificum episcopum, et fortissimum martyrem nihil vehementius sategisse, quam ne unitatis vinculum rumperetur. Vides eum parturientem, non solum ut parvuli in Christo concepti nascantur, verum etiam ne jam nati, de sinu matris excussi, moriantur.

42. Porro autem ipsam rem quam contra impios separatores commemoravit, attende. Si adulteris communicabant, qui poenitentibus adulteris pacem dabant, numquid illi hoc non faciebant, collegio maculabantur istorum? si autem, quod veritas habet, et quod Ecclesia merito tenet, recte poenitentibus adulteris pax dabatur, illi qui in totum locum poenitentiae contra adulteros claudebant, impie utique agebant, qui membris Christi sanitatem negabant, et claves Ecclesiae pulsantibus subtrahebant, et misericordissimae patientiae Dei, quae illos propterea sinebat vivere, ut poenitendo sanarentur sacrificio contriti spiritus et contribulati cordis oblato, dura crudelitate contradicebant. Nec tamen istos misericordes et pacificos, cum eis christiana Sacramenta communicantes, et eos intra unitatis retia tolerantes, donec ad littus perducti separarentur, tam immanis eorum error et impietas inquinabat; aut si inquinabat, jam tunc Ecclesia malorum communione deleta est, nec erat quae pareret ipsum Cyprianum. Si autem, quod certum est, permansit Ecclesia, certum est etiam peccatis alienis, in unitate Christi neminem posse maculari, non malorum factis consentientem, ne ipsis peccatis communicando polluatur, sed propter societatem bonorum, malos tanquam paleas usque ad ultimam ventilationem in area dominica tolerantem. Quae cum ita sint, ubi est praesumptio separationis vestrae? Nonne filii mali estis; ipsi vos justos dicitis, exitum autem vestrum non abluitis?

43. Jam si velim et illa commemorare quae Tychonius, homo communionis vestrae, scriptis suis inserit, qui magis contra vos pro Ecclesia catholica scripsit, frustra se ab Afrorum, quasi traditorum communione secernens, quo uno eum Parmenianus suffocat; quid respondere poteritis, nisi quod de vobis idem Tychonius dixit, et ego paulo ante recolui: Quod volumus sanctum est? Scribit enim ille Tychonius, homo, ut dixi, vestrae communionis, a ducentis et septuaginta episcopis vestris concilium Carthagini celebratum : in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis, limatam esse sententiam atque decretam, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrianensem episcopum communionis vestrae, dicit traditorum plebem congregatam Ecclesiae miscuisse, et secundum statuta illius concilii a ducentis et septuaginta episcopis vestris facti, fecisse cum traditoribus unitatem eique Deuterio post hoc factum jugiter communicasse Donatum; nec solum huic Deuterio, sed etiam universis Maurorum episcopis per quadraginta annos, quos dicit usque ad persecutionem per Macarium factam traditoribus sine Baptismo communicasse.

44. Sed dicis: Quis mihi est iste Tychonius? Ille est Tychonius, quem Parmenianus rescribendo compescit, et eum deterret ne talia scribat: non tamen refellit ea ipsa quae scribit; sed uno, sicut supra dixi, eum premit, quod cum talia diceret de Ecclesia toto orbe diffusa, et quod neminem in ejus unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen quasi traditorum contagione removebat, et erat in parte Donati. Posset autem dicere Parmenianus, ista eum omnia esse mentitum; sed, sicut idem Tychonius commemorat, adhuc vivebant multi, per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur.

45. Sed de his tacco: contende Tychonium esse mentitum; ad Cyprianum te revoco, cujus mentionem ipse fecisti. Prorsus secundum scripta Cypriani, si peccatis alienis in unitate quisque maculatur, jam ante Cyprianum periit Ecclesia, nec erat unde existeret ipse Cyprianus. Si autem hoc sentire sacrilegum est, et certum est Ecclesiam permanere; nemo alienis peccatis in ejus unitate maculatur; frustra filii mali justos vos dicitis, exitum vestrum non abluitis, non purgatis.

CAPUT XI.

46. Cur ergo, inquis, nos quaeritis? cur sic suscipitis quos haereticos dicitis? Vide quam facile breviterque respondeam. Quaerimus vos quia peristis, ut de inventis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus. Haereticos autem vos esse dicimus; sed antequam ad pacem catholicam convertamini, antequam errore, quo irretiti estis, exuamini. Cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. Baptiza ergo me, inquis. Facerem, si baptizatus non esses, aut si Donati vel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. Non Sacramenta christiana faciunt te haereticum, sed prava dissensio. Non propter malum quod processit ex te, negandum est bonum quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes unde est bonum quod habes. Ex catholica enim Ecclesia sunt omnia dominica Sacramenta, quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur, etiam priusquam inde exiretis. Non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt quae habetis. Non in vobis mutamus in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est, Quoniam in multis erant mecum (Psal. LIV, 19): sed ea corrigimus in quibus nobiscum non estis, et ea vos hic accipere volumus quae non habetis illic ubi estis. Nobiscum autem estis in Baptismo, in symbolo, in caeteris dominicis Sacramentis. In spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica Ecclesia, nobiscum non estis. Haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt quae habetis. Non ergo sicut putatis suscipimus vestros, sed suscipiendo efficimus nostros qui recedunt a vobis, ut suscipiantur a nobis; et ut incipiant esse nostri, prius desinunt esse vestri. Nec nobis conjungi compellimus operarios erroris quem detestamur; sed ideo nobis illos homines conjungi volumus, ne hoc sint quod detestamur.

47. Sed baptizavit, inquis, post Joannem Paulus apostolus. Numquid post haereticum? Aut si forte audes illum amicum sponsi haereticum dicere, et in unitate Ecclesiae non fuisse, volo et hoc scribas. Si autem hoc dementissimum est vel sentire, vel dicere, jam tuae prudentiae est considerare quare post Joannem Paulus apostolus baptizaverit. Si enim post aequalem, omnes post vos baptizare debetis. Si post majorem, debes et tu post Rogatum. Si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. Si autem baptismus qui nunc datur, ideo pariter valet in eis quibus datur, quamvis sint imparis meriti per quos datur, quia Christi est, non eorum a quibus ministratur; puto quod jam intelligas ideo Paulum dedisse quibusdam baptismum Christi, quia Joannis baptismo fuerant baptizati, non Christi; Joannis quippe baptismus ille dictus est, sicut multis locis divina Scriptura testatur, quod et ipse Dominus dicit: Baptismus Joannis unde erat? de coelo, an ex hominibus (Matth. XXI, 25)? Baptismus autem quem dedit Petrus, non erat Petri, sed Christi; et quem dedit Paulus non erat Pauli, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Apostolorum non caste, sed per invidiam Christum annuntiabant (Philipp. I, 15, 17), non erat eorum, sed Christi; et quem dederunt qui tempore Cypriani fundos insidiosis fraudibus rapiebant, usuris multiplicantibus fenus augebant, non erat eorum, sed Christi. Et quia Christi erat, ideo quamvis non per aequales daretur eis, tamen quibus dabatur aequaliter proderat. Nam si tanto melius quisque baptizatur, quanto a meliore fuerit baptizatus, non recte gratias agit Apostolus, quod neminem Corinthiorum baptizaverit, nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum (I Cor. I, 14): tanto enim melius baptizarentur quanto erat Paulus melior, si ab ipso baptizarentur. Denique cum dicit, Ego plantavi, Apollo rigavit, (Id., III, 6), videtur significare se evangelizasse, illum baptizasse. Numquid melior Apollo, quam Joannes? Cur ergo post istum non baptizavit, qui post Joannem baptizaverat, nisi quia iste baptismus, per quemlibet datus, Christi erat; ille autem, per quemlibet datus, quamvis Christo viam praepararet, tamen Joannis erat?

48. Invidiose dici videtur, Post Joannem baptizatum est, et post haereticos non baptizatur: sed potest et hoc invidiose dici, Post Joannem baptizatum est, et post ebriosos non baptizatur. Melius enim hoc vitium commemoro, quod nec occultare possunt in quibus regnat; et quam multi ubique sint, quis vel caecus ignorat? Et tamen inter opera carnis, quae qui agunt, regnum Dei non possidebunt, etiam hoc ponit Apostolus, ubi etiam haereses enumerat: Manifesta autem, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19-21). Hac ergo ratione, quamvis baptizatum sit post Joannem, non baptizatur post haereticum, qua ratione quamvis baptizatum sit post Joannem, non baptizatur post ebriosum; quoniam et haereses et ebrietates in eis operibus sunt, quae opera qui agunt, regnum Dei non possidebunt. Nonne tibi videtur quasi intolerabiliter indignum, ut cum baptizatum fuerit post eum qui non sobrie vinum bibens, sed vinum omnino non bibens, regno Dei viam paravit, non baptizetur post ebriosum, qui regnum Dei non possidebit? Quid hic respondetur, nisi quia ille baptismus erat Joannis, post quem Christi baptismo baptizavit Apostolus; iste autem baptismus Christi est, quo baptizavit ebriosus? Inter Joannem et ebriosum a contrario multum interest: inter baptismum Christi et baptismum Joannis non a contrario, sed tamen multum interest. Inter Apostolum et ebriosum multum interest: inter baptismum Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dedit ebriosus, nihil interest. Sic inter Joannem et haereticum, a contrario multum interest; et inter baptismum Joannis, et inter baptismum Christi quem dat haereticus, non a contrario, sed multum interest. Inter baptismum autem Christi quem dedit Apostolus, et baptismum Christi quem dat haereticus, nihil interest. Agnoscitur enim Sacramentorum species aequalis, etiam cum magna differentia est in hominum meritis.

49. Sed da veniam, erravi, quando te volui de ebrioso baptizante convincere; exciderat mihi cum rogatista me rem habere, non cum qualicumque donatista. Potes enim tu in tam paucis collegis tuis, et in omnibus clericis vestris nullum invenire forsitan ebriosum. Vos enim estis, qui non ex totius orbis communione, sed ex observatione praeceptorum omnium divinorum atque omnium Sacramentorum tenetis catholicam fidem: in quibus eam solis inventurus est, cum venerit Filius hominis, quando non inveniet fidem in terra; quia nec terra estis, nec in terra, sed coelestes in coelo habitatis! Nec timetis, nec attenditis quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? (Jacobi IV, 6.) Nec vos Evangelii locus ipse compungit, ubi Dominus ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Continuo quippe tanquam praesciens nonnullos sibi superbe arrogaturos hanc fidem, dixit ad quosdam, qui sibi justi videbantur et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo quidam ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus et alter publicanus (Id., 10), et caetera. Jam tibi quae sequuntur, ipse responde. Inspice tamen diligentius ipsos paucos vestros, utrum nullus illic baptizet ebriosus. Tam enim late vastat haec pestilentia animas, et tanta libertate dominatur, ut multum mirer si non etiam vestrum gregiculum penetravit; quamvis ante ipsum adventum Filii hominis, unius boni pastoris, jam vos oves ab haedis separasse jactetis.

CAPUT XII.

50. Audi sane per me vocem dominicorum frumentorum, in area dominica usque ad ultimam ventilationem inter paleam laborantium (Matth. III, 12), per totum scilicet mundum, quia Deus vocavit terram a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1), ubi etiam pueri laudant Dominum (Psal. CXII, 1-3): Quicumque vos ex occasione legis hujus imperialis, non dilectione corrigendi, sed inimicandi odio persequitur, displicet nobis. Et quamvis res quaeque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi vel jure divino, quo cuncta justorum sunt, vel jure humano, quod in potestate regum est terrae; ideoque res vestras falso appelletis, quas nec justi possidetis, et secundum leges regum terrenorum amittere jussi estis, frustraque dicatis, Nos eis congregandis laboravimus, cum scriptum legatis, Labores impiorum justi edent (Prov. XIII, 22): sed tamen quisquis ex occasione hujus legis, quam reges terrae Christo servientes, ad emendandam vestram impietatem promulgaverunt, res proprias vestras cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum, vel basilicas congregationum, quas sub nomine Ecclesiae tenebatis, quae omnino non debentur nisi ei Ecclesiae quae vera Christi Ecclesia est, non per justitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore projectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui, excepto errore quo a nobis separamini, sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis; et si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus: neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter haedos in fine segregandos, deserimus gregem Domini, neque propter vasa facta in contumeliam, migramus de domo Domini.

CAPUT XIII.

51. Tu autem, frater, quantum mihi videtur, si vanam gloriam hominum non attendas, et insensatorum contemnas opprobrium, qui dicturi sunt, Quare modo destruis quae prius aedificabas ; sine dubio transies ad Ecclesiam, quam veram sentire te intelligo: nec hujus sententiae tuae testimonia longe peto. Tu quippe in ejusdem tuae epistolae principio, cui nunc respondeo, haec verba posuisti: Cum optime, inquis, noverim te longe adhuc a fide christiana sepositum, et studiis olim deditum litterarum, quietis et honestatis fuisse cultorem; cumque postea conversus ad christianam fidem ut ex multorum relatione cognovi, disputationibus legalibus operam dares. Certe si tu ad me illam epistolam misisti, haec verba tua sunt. Cum ergo fatearis me conversum ad christianam fidem; cum ego nec ad Donatistas, nec ad Rogatistas conversus sim, sine ulla dubitatione confirmas, et praeter Rogatistas, et praeter Donatistas esse christianam fidem. Haec ergo fides, sicut dicimus, in omnibus gentibus dilatatur, quae secundum Dei testimonium in semine Abrahae benedicuntur (Gen. XXII, 18). Quid igitur adhuc dubitas tenere quod sentis, nisi quia id quod nunc sentis, vel aliquando non sensisse, vel aliud defendisse confunderis; et dum erubescis corrigere errorem, non erubescis permanere in errore, quod utique potius erubescendum fuit?

52. Hoc est illud quod Scriptura non tacuit: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam (Eccli. IV, 25). Confusio adducit peccatum, cum erubescit quisque pravam mutare sententiam ne aut inconstans putetur, aut diu errasse seipso judice teneatur: ita descendunt in infernum viventes (Psal. LIV, 16), id est, suam perditionem sentientes; quos Dathan et Abiron et Core hiatu terrae absorpti (Num. XVI, 31-33), tanto ante futuros figuraverunt. Confusio autem adducit gratiam et gloriam, cum erubescit quisque de propria iniquitate, et poenitendo in melius commutatur; quod te facere piget illa perniciosa confusione superatum; ne tibi ab hominibus nescientibus quid loquantur, objiciatur illa apostolica sententia: Si enim quae destruxi, eadem iterum aedifico, praevaricatorem meipsum constituo (Gal. II, 18). Quae si dici posset etiam in eos qui veritatem correcti praedicant, quam perversi oppugnabant, in ipsum Paulum primitus diceretur, in quo Ecclesiae Christi magnificabant Deum, audientes quod evangelizaret fidem quam aliquando vastabat (Galat. I, 23).

53. Nec quemquam putes ab errore ad veritatem, vel a quocumque seu magno seu parvo peccato ad correctionem sine poenitentia posse transire. Sed nimis impudens error est, hinc velle calumniari Ecclesiam, quam tot divinis testimoniis constat esse Ecclesiam Christi, quod aliter tractat illos qui eam deserunt, si hoc ipsum poenitendo corrigant, aliter illos qui in ea nondum fuerunt, et tunc primum ejus pacem accipiunt; illos amplius humiliando, istos lenius suscipiendo, utrosque diligendo, utrisque sanandis materna charitate serviendo. Habes epistolam prolixiorem fortasse quam velles. Esset autem multo brevior, si te tantum in respondendo cogitarem: nunc vero etiamsi tibi nihil prosit, non puto nihil eis profuturam, qui eam legere cum Dei timore, et sine personarum acceptione curaverint. Amen.