|
Sancto Domini beatissimo et unice nobis unanimo, ac venerabili
patri, fratri, magistro AUGUSTINO episcopo, PAULINUS
et THERASIA peccatores.
1. Lucerna semper est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis
meis. Ita quotiescumque litteras beatissimae Sanctitatis tuae
accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio
declarationis infuso oculis mentis meae, purius video, ignorantiae
nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. Quod cum saepe alias
per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto
recentium litterarum libello, cujus mihi tam gratus quam dignus
portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus diaconus:
qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo juxta
solemnem meum morem post Pascha Domini, pro Apostolorum et martyrum
veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis;
verumtamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat,
tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc
statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam et cum
mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti
castitate fragrantibus offerebat. Fateor tamen venerandae Unanimitati
tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae
legere. Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum
diligenter inspicere, et eo ut cupiebam perfrui; scilicet ut
perlegerem jugiter, si legere coepissem. Itaque ut fieri solet secura
exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem
refrenavi, et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem
panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et
in ore et in ventre dulcissimum fuit, inhiantem in favos litterarum
tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et
interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano
habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae
spiritualibus ab omni faece curarem et suffocatione turbarum liber
epularer.
2. Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam quae
data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit,
nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens? Itaque quia
experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones
tuos, et non timebo a timore nocturno. Quia docuisti me in spiritu
veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum,
quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum
unici filii, taciturno quidem luctu, non tamen sicco a maternis
lacrymis dolore vidisti. Cujus quidem modestas et graves lacrymas,
sicut propior vel aequalior animae ejus spiritus altius intellexisti,
et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor
maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus
es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa
potiore compunctam flevisse perspiceres, non tam illud humanum, quod
unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti saeculo
amisisset, quam quod propemodum in saeculari vanitate praeventum (quia
necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio), non juxta
sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumptum ut de conversionis
gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre
requiem, coronamque capturus, si in hujus saeculi vita matris exemplo
saccum togae et monasterium Senatui praetulisset.
3. Verumtamen idem vir, ut et antea retulisse me puto Sanctitati
tuae , his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis
nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit. Ita enim
secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde (Matth.
XI, 29), ut non immerito credatur introisse in requiem Domini.
Quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37),
et mansueti possidebunt terram (Matth. V, 4), placentes Deo in
regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Nam certe et illud
Apostoli, non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis
religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum hujus saeculi in
ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta
saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret
(Rom. XII, 16), et tota etiam die misereri et commodare
persisteret. Unde et semen ejus potens in terra factum est, inter eos
qui dii fortes terrae nimium elevati sunt; ut etiam de beatissima
familiae ac domus ejus visitatione sanctum hominis meritum reveletur.
inquit,
|
“rectorum benedicetur. Gloria,”
|
|
non
caduca,
non labentes,
(Psal.
CXI, 2, 3): domo quae aedificatur in coelis, non labore
manuum, sed operum sanctitate. Sed cesso plura de memoria tam dilecti
mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris
non pauca super eo narrasse me reputem, et nihil possim de beata hujus
filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melania melius aut
sanctius praedicare, quam Sanctitas tua in eam profari et disputare
dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum
loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei ejus animaeque
virtutibus, tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia
veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam
virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem ejus divina
virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam
cum virtute pietatem eloquio digniore laudares.
4. Quae vero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum
futura sit actio , tu me interrogare dignatus es. At ego de praesenti
vitae meae statu ut magis rum et medicum spiritualem consulo, ut doceas
me facere voluntates Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum,
et morte ista evangelica prius emori, qua carnalem resolutionem
voluntario praevenimus excessu; non obitu, sed sententia recedentes ab
hujus saeculi vita, quae tota tentationum, vel, ut tu aliquando ad me
locutus es, tota tentatio est. Utinam ergo sic dirigantur viae meae
post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus
meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendum viam, quo
possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut vivas
Deo in Christo vivente in te, cujus et mors et vita in corpore tuo et
corde et ore cognoscitur! quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum
loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo, et
spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu
laetificans civitatem Dei.
5. Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi charitas,
quae fortis est ut mors? Sic enim oblitterat nobis et perimit hoc
saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem
conversi avertimur ab hoc mundo, et cui viventes morimur ab elementis
hujus mundi. Nec tanquam viventes in eorum conspectu visuque
decernimus, quia portio nostra mors Christi est: cujus a mortuis
resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem ejus in cruce
mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut jam non nostra
voluntate vivamus, sed illius, cujus voluntas sanctificatio nostra
est, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut jam non
nobis, sed illi vivamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et
dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus vitae
nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis
nostri. Unde nunc exspectatio nostra Dominus est et substantia, quae
ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui
conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori
gloriae suae, et secum in coelestibus collocaret. Propterea et qui
digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni ejus, ut cum ipso
sint (I Thess. IV, 16), sicut Apostolus ait, et cum ipso
maneant sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit:
|
“Volo ut ubi ego
sum, et illi sint mecum”
|
|
(Joan. XVII, 24).
6. Sine dubio hoc illud est quod in Psalmis habes:
|
“Beati qui
habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te”
|
|
(Psal.
LXXXIII, 5). Puto autem hanc laudationem vocibus
concinentium esse promendam: etsi immutabuntur sanctorum resurgentium
corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit;
in qua utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit, ut Dominus
ipse, qui in corpore ipso quo passus fuerat et resurrexerat, quasi
speculum contemplationis omnibus fuerit. Qui utique cum in eadem
carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia
officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collatus
exhibuit. Quod si etiam Angeli, quorum simpliciter spiritualis est
creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino
creatori cantant et gratias referre non desinunt, quanto magis
hominum, etsi spiritualia jam post resurrectionem corpora, manentibus
tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis
et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis
effantibus dabunt voces, quibus divinas laudes vel sensuum suorum
gaudiorumque affectus per verba depromant. Forte etiam hoc gratiae
gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in saeculis regni sui, ut
tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam
corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus jam
spiritualibus constituti, jam forsitan non humanis, sed illis
angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso
(II Cor. XII, 4) sermonibus eloquantur. Et ideo forsitan
homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis,
inter alias praemiorum species, jam novae linguae parantur. Quibus
idcirco hominibus hujus saeculi adhuc uti non licet. ut jam his gloriae
suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est,
|
“Etenim clamabunt et hymnum dicent”
|
|
(Psal. LXIV, 14);
procul dubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur
in abundantia pacis, gaudentes in conspectu throni, mittentes ante
pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum,
aggregati choris Angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum,
ut et ipsi cum Cherubim atque Seraphim, et quatuor illis animalibus,
voce perpetua concinentes dicant,
|
“Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus sabaoth”
|
|
(Isai. VI, 3, et Apoc. IV,
8-10), et reliqua quae nosti.
7. Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus
tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel
opinionem super hoc tuam doceas (quia scio te illuminatum spiritu
revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita
cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes );
quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in
conspectu Altissimi agentium vocibus sempiternis, quibus tandem
organis exprimantur. Quamvis enim Apostolus dicendo,
|
“Si linguis
Angelorum loquar”
|
|
(I Cor. XIII, 1), proprium quemdam illos
suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem
ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa
Angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus
praestat: attamen forsitan linguas Angelorum pro generibus vocum atque
sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens inter
dona gratiarum numerat genera linguarum (Id. XII), utique hoc in
signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis
donaretur. Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit
posse loquelam esse sine lingua. Siquidem lingua corporis membrum sit
pusillum, et magnum. Sed forte ex hoc ipso quia in hoc membro vocis
officium Deus posuit, etiam incorporeae Angelorum creaturae sermones
et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura solet Deo quoque secundum
species operationum, nomina assignare membrorum. Ora pro nobis, et
doce nos.
8. Frater noster charissimus et dulcissimus Quintus, quam tarde ad
nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat:
instantiam vero ejus in litteris exigendis et haec epistola lituris quam
versibus crebrior loquitur, commemorati exactoris nimiam festinationem
scheda fecit. Nam pridie idus maias venit ad nos ut rescripta
peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. Videte ergo utrum
eum commendaverim, vel accusaverim hujusmodi testimonio. Forte enim,
imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis judicabitur, qui a
tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, justissime
refestinavit ad lucem suam.
|
|