|
Dominis charissimis et sincerissimis, sanctis et desiderabilibus et
venerabilibus fratribus, sub magistro Domino Jesu condiscipulis ,
PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
1. Cum vos fratres nostri conjunctissimi nobis, quos nobiscum
desiderati desiderare, et salutati resalutare consuestis, assidue
vident, non tam augentur bona nostra, quam consolantur mala. Nam
ipsas causas et necessitates, et quantum valemus, devitare conamur,
et tamen, nescio quomodo, credo pro meritis nostris, deesse non
possunt: sed cum ad nos veniunt, et vident nos, fit quod scriptum
est, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes
tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Proinde
ad istam laetitiam qua vobiscum est frater Possidius , cum ex ipso
audieritis quam tristis eum causa compulerit, hoc me verissime dicere
cognoscetis: et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans
mare, ut vestra praesentia frueretur, quid hac causa justius, quid
posset dignius inveniri? Sed id vincula nostra non ferrent, quibus
religati sumus infirmorum servire languoribus, nec eos praesentia
corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius, quanto
periculosius aegrotando. Utrum exerceamur his, an potius plectamur,
nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis, neque
secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10),
qui tanta solatia doloribus miscet, agitque mirabili medicina, ne
amemus mundum, ne deficiamus in mundo.
2. Quaesivi abs te prioribus litteris, qualisnam tibi videatur
futura aeterna vita sanctorum; sed bene mihi respondisti, etiam de
praesentis vitae statu adhuc esse utique consulendum: nisi quod me
consulere voluisti, quod aut mecum nescis, aut mecum scis, aut magis
quam ego forsitan scis; quippe qui etiam verissime dixeris evangelicam
mortem prius emoriendum, quam carnalem resolutionem voluntario
praeveniamus excessu, non obitu, sed sententia recedentes ab hujus
saeculi vita. Simplex haec actio, et nullo dubitationis aestu
fluctuat, quod ita nos vivere oportere censemus in hac vita mortali,
ut vitae immortali quodammodo coaptemur. Verum omnis quaestio, quae
agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est,
quonam modo vivendum sit, vel inter eos, vel propter eos qui nondum
vivere moriendo noverunt, non resolutione corporis, sed quodam se a
corporalibus illecebris avertentes mentis affectu. Plerumque enim
videtur nobis quod nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa unde
illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. Quod
cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui
vana delectet, auremque praebere loquentibus, nec arridere tantum,
sed etiam risu vinci ac solvi: ita pulvereis quibusdam, vel etiam
luteis affectibus nostras animas aggravantes, laboriosius et pigrius
levamus ad Deum, ut vivamus evangelicam vitam, moriendo evangelicam
mortem. Quod si aliquando successerit, statim subjicietur, Euge,
Euge; non ab hominibus; neque enim quisquam hominum sentit in alio
talem mentis agnitionem; sed in quodam intus silentio, nescio unde
clamatur, Euge, Euge. Propter hoc genus tentationis ab angelo
colaphizatum se tantus Apostolus confitetur (II Cor. XII,
7). Ecce unde vita humana super terram tota tentatio est; quando et
ibi homo tentatur, ubi quantum potest vitae coelestis similitudini
coaptatur.
3. Quid dicam de vindicando, vel non vindicando? quandoquidem hoc
totum ad eorum salutem proficere volumus, in quos vindicandum aut non
vindicandum esse arbitramur. Quis etiam sit vindicandi modus, non
solum pro qualitate vel quantitate culparum, verum etiam pro quibusdam
viribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum
non proficiat, sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est!
impendentem quoque vindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur,
nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. Quid,
cum saepe accidat, ut si in quemquam vindicaveris, ipse pereat; si
inultum reliqueris, alter pereat? Ego in his quotidie peccare me
fateor, et ignorare quando, quove modo custodiam id quod scriptum
est, Peccantes coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I
Tim. V, 20); et quod scriptum est, Corripe eum inter te et
ipsum solum (Matth. XVIII, 15); et quod scriptum est,
Nolite ante tempus judicare, ut non judicemini (I Cor. IV,
5), neque enim hic addidit ante tempus; et quod scriptum est, Tu
quis es, qui judicas alienum servum? Suo domino stat aut cadit:
stabit autem; potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV,
4); unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt: et rursus eos
judicari jubet, cum dicit, Quid enim mihi de his, qui foris sunt
judicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos judicatis? Auferte
malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13). Quod cum etiam
faciendum videtur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est? ne
forte contingat quod de illo ipso intelligitur in secunda ad eosdem
Epistola cavendum admonere, ne majore tristitia absorbeatur qui
ejusmodi est. Et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi
ait, Ut non possideamur a satana: non enim ignoramus mentes ejus
(II Cor. II, 7, 11). Quis in his omnibus tremor, mi
Pauline, sancte homo Dei! quis tremor, quae tenebrae! Nonne
putamus de his esse dictum: Timor et tremor venerunt supra me, et
contexerunt me tenebrae; et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo et requiescam? Ecce elongavi fugiens, et mansi
in deserto. Verumtamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit
quod adjungit: Exspectabam eum qui me salvum faceret a pusillanimitate
et tempestate (Psal. LIV, 6 9). Nempe ergo tentatio est vita
humana super terram (Job. VII, 1).
4. Quid, ipsa divina eloquia nonne palpantur potius quam tractantur
a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius quid sentiendum sit,
quam definitum aliquid fixumque sentimus? Et ea cautio cum
sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen, quam temeritas
affirmandi. Nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat,
quam mortem dicit esse Apostolus, magno scandalo erit ei qui adhuc
secundum carnem sapit (Rom. VIII, 5, 6)? ubi et dicere quid
sentias periculosissimum, et non dicere laboriosissimum, et aliud quam
sentis dicere perniciosissimum est. Quid? cum ea quae non approbamus
in eorum, qui intus sunt, sermone vel scriptis, putantesque id ad
fraternae charitatis libertatem pertinere, judicium nostrum non
occultamus, et hoc non benevolentia, sed invidia facere credimur,
quantum peccatur in nos! et cum similiter eos qui nostras sententias
reprehendunt, laedere potius velle quam corrigere suspicamur, quantum
peccamus in alios! Certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam
inter charissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam
scriptum est, unus pro altero inflatur adversus alterum (I Cor.
IV, 6), et dum mordent et comedunt invicem, timendum est ne
consumantur ab invicem (Gal. V, 15). Quis ergo dabit mihi
pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV,
7)? Sive enim quia pericula, in quibus quisque versatur, graviora
sunt quam inexperta, sive quia revera ita est, quaelibet
pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi videtur molesta, quam ea
quae vel patimur, vel timemus in turbis.
5. Proinde multum approbo sententiam tuam, de hujus vitae statu esse
agendum, vel potius cursu quam statu. Addo aliud, quia prius hoc
requirendum atque tenendum est, quam illud, quale futurum sit, quo
iste fert cursus. Inde ergo interrogavi quid sentias, quasi hujus
vitae recta regula retenta atque servata jam securi simus, cum in tam
multis, maximeque in his quae breviter, ut potui, commemoravi,
periculosissime laborare me sentiam. Sed quia omnis haec ignorantia et
difficultas hinc mihi videtur existere, quod in magna varietate morum,
et animarum occultissimas voluntates atque infirmitates habentium, rem
populi gerimus, non terreni atque Romani, sed Jerosolymitani
coelestis, magis me libuit loqui tecum ex illo quod erimus, quam ex
isto quod sumus. Ibi enim etsi nescimus quae bona futura sunt, non
tamen de parva re certi sumus, quod ista mala ibi non erunt.
6. De agenda ergo ista temporali vita, eo modo, per quem veniendum
est ad aeternam, novi concupiscentias carnales esse frenandas;
tantumque remittendum in delectationes sensuum corporalium, quantum
sustentandae hujusmodi agendaeque vitae satis est, omnesque molestias
temporales, pro veritate Dei, et salute aeterna nostra et proximi,
patienter fortiterque tolerandas. Novi etiam proximo ad hoc
consulendum omni studio charitatis, ut istam vitam recte gerat propter
aeternam. Praeponenda etiam nobis spiritualia carnalibus,
incommutabilia mutabilibus, et haec omnia tanto magis minusve posse
hominem, quanto magis minusve adjuvatur gratia Dei, per Jesum
Christum Dominum nostrum. Cur autem ille sic, ille autem sic
adjuvetur, vel non adjuvetur, nescio: id tamen Deum summa sibique
nota aequitate facere scio. Propter illa vero quae supra commemoravi,
quemadmodum vivendum sit cum hominibus, si quid tibi exploratum
liquet, edoce me, obsecro. Sin et te ita ut me movent ista, confer
ea cum aliquo mansueto cordis medico, sive illic inveneris abi
degitis, sive cum Romam toto anniversarie pergitis, et quod per illum
tibi loquentem, seu vobis colloquentibus Dominus aperuerit, scribe
mihi.
7. De resurrectione autem corporum, membrorumque in illa
incorruptione atque immortalitate futuris officiis, quoniam vicissim me
interrogasti quid sentiam, audi breviter quod, si non satis erit,
poterit, si Dominus adjuverit, latius disputari. Firmissime
tenendum est, unde Scripturae sanctae verax et clara sententia est,
visibilia ista corpora atque terrena quae nunc animalia dicuntur,
spiritualia futura in resurrectione fidelium atque justorum. Porro
spiritua is corporis qualitas inexperta nobis, quemadmodum vel
comprehendi, vel insinuari possit, ignoro. Corruptio ibi certe nulla
erit, ac per hoc nec isto quo nunc indigent corruptibili cibo, tunc
indigebunt; nec tamen eum capere non poterunt, veraciterque consumere
potestate, non necessitate. Alioquin nec Dominus eum post
resurrectionem accepisset, qui nobis ita praebuit corporalis
resurrectionis exemplum, ut hinc Apostolus dicat: Si mortui non
resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV, 16) Qui
cum membris omnibus appareret, eorumque officiis uteretur, loca etiam
vulnerum demonstravit. Quas ego cicatrices, non ipsa vulnera semper
accepi, et eas ipsas potestate, non necessitate. Cujus potestatis
facilitatem tunc maxime ostendit, cum vel in alia forma se
demonstravit, vel in domo discipulis constitutis, cum ostia clausa
essent, verus apparuit (Luc. XXIV, 15-43, et Joan.
XX, 14-29, et Marc. XVI, 12, 14).
8. Hinc oritur de Angelis quaestio, utrum habeant corpora suis
officiis et concursationibus congrua, an tantummodo spiritus sint? si
enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit Angelos suos
spiritus (Psal. CIII, 4). Si autem non habere dixerimus,
plus habet scrupuli, quomodo scriptum sit eos corporeis hominum
sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis
lotos, edentibus et bibentibus ministratum (Gen. XVIII,
2-9, et XIX, 1-3). Facilius enim videri potest sic esse
spiritus Angelos dictos, ut homines animas, sicut scriptum est cum
Jacob in Aegyptum tot animas descendisse (Gen. XLVI, 2)
[neque enim corpora non habebant], quam ut illa omnia sine corporibus
gesta credantur. Deinde certa quaedam in Apocalypsi Angeli statura
definitur (Apoc. X), in ea mensura quae nisi corporum esse non
possit, ut quod hominibus apparuerit, non ad falsitatem, sed ad illam
potestatem ac facilitatem spiritualium corporum referatur. Sed sive
habeant Angeli corpora, sive quisquam possit ostendere quemadmodum
corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen
civitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione
hac, in aeternum conjungentur millibus Angelorum, voces corporales
non latentes animos indicabunt; quia in illa societate divina nihil
cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in Dei
laude concordia, non solum spiritu, verum etiam spirituali corpore
expressa: hoc mihi videtur.
9. Interim si quid congruentius veritati vel jam tenes, vel a
doctoribus audire potueris, per te nosse studiosissime exspecto.
Recense sanc epistolam meam , cui quoniam festinantissime te
respondisse de diaconi festinatione causatus es, ideo non conqueror,
sed potius commemoro, ut quod tunc omissum est, nunc reddatur Et de
otio quippe christiano ad percipiendam vel disserendam christianam
sapientiam quid sentias, et de otio quod putabam tuo, cujus mihi
occupationes incredibiles nuntiatae sunt, require et vide quid a te
scire quaesierim. (Et alia manu.) Memores nostri, felices
vivite, magna gaudia et solatia nostra sancti Dei.
|
|