EPISTOLA XCVI . Augustinus Olympio, quem audierat provectum recens ad novam dignitatem (scilicet Magistri officiorum, quod ipsi munus post Stilichonis necem an. 408 collatum fuit), commendat impense causam Bonifacii Cataquensis episcopi, super possessione quadam Ecclesiae ab ipsius praedecessore non sine fraude comparata.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorabiliter amplectendo filio OLYMPIO, AUGUSTINUS.

1. Quidquid sis secundum saeculi hujus cursum, nos tamen charissimo et sincerissimo conservo nostro Olympio christiano fidissime scribimus. Hoc enim tibi esse scimus omnigloria gloriosius, et omni sublimitate sublimius. Fama quippe ad nos pertulit, honorem te adeptum esse celsiorem; quae utrum vera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi provenit occasio. Sed quoniam novimus te a Domino didicisse non alta sapere, sed humilibus consentire, quolibet culmine provectus esses, non aliter quam soles litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime, et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. Temporali vero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut quanto plus potes in hac terrena republica, tanto plus impendas coelesti illi, quae te in Christo peperit, civitati, quod tibi uberius rependatur in regione viventium, et in vera pace securorum ac sine fine manentium gaudiorum.

2. Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifacii petitionem tuae rursus charitati commendo, ne forte nunc fieri possit quod ante non potuit. Cum enim posset sine ulla forsitan quaestione quod praecessor ejus, quamvis sub alieno nomine, comparaverat, et sub Ecclesiae nomine possidere jam coeperat, consequenter etiam ipse retinere; nolumus tamen, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde victum sustentaret, tanquam Ecclesiae comparavit, sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. Iste autem qui eidem Ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium po tulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat. Quod si fieri non potest, melius inopiae laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant.

3. Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non desperamus, adjuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratae Ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet, aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam, non terrenae cupiditati, sed christianae pietati servientem? Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.