|
BONIFACIO coepiscopo, AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
1. Quaeris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant,
cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur. Et si non nocent,
quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non
potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti,
hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis
Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum
semel regeneratus fuerit per aliorum spiritualem voluntatem, deinceps
non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua
voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima
filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech.
XVIII, 4): non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino
nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. Sed
ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia
nondum erat anima separatim vivens, id est altera anima de qua
diceretur, Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Jam
itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus,
peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit
ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando
quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando
sua unoquoque propria vita vivente jam est unde dicatur, Anima quae
peccaverit, ipsa morietur.
2. Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum
offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, ex quo regeneratur
oblatus. Non enim scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex parentum
voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed, Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto (Joan. III, 5).
Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus
operans intrinsecus beneficium gratiae, solvens vinculum culpae,
reconcilians bonum naturae, regenerant hominem in uno Christo, ex uno
Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus,
et parvulo oblato renatoque communis est: ideo per hanc societatem
unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato.
Quando autem in parvulum majores peccant, offerentes eum atque
obligare conantes daemonum sacrilegis vinculis, non est anima
utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non
enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum
communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim et in
hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem
nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest
spiritus hominis esse et hujus et illius, per quem peccante altero, et
altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest
parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut
ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei
Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quae
soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam parvulus
Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si aetatis
accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere
peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione
sanentur.
3. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque majores,
filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis
obligare conantes, spiritualiter homicidae. Nam in illis quidem
interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores
fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur,
Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus, Spiritum
nolite exstinguere (I Thess. V, 19); non quia ille exstingui
potest, sed quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito dicuntur,
qui sic agunt ut exstinctum velint. Isto sensu recte intelligi potest
quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos
qui tempore persecutionis idolis immolaverant arguens: Ac ne quid
deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum
manibus impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo statim
nativitatis exordio fuerant consecuti. Amiserunt, dixit, quantum
attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt
in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt.
Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia
sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus
arbitraretur, non eorum defensionem continuo subjiceret, dicens:
Nonne illi, cum judicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus,
nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte
properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus
parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum
negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari per
alios ad consortium criminis jungimur, aliena fraude caperemur? Hanc
defensionem non subnecteret, nisi justissimam crederet et in Dei
judicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos nihil
lecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub
Dei justo judicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos
attinet, perdiderunt.
4. Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam
turbatis in fugam parentibus, nutrici derelictam, atque ab eadem
nutrice daemonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi
Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur divinitus
factum, ne majores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate
peccare, sed potius intelligerent, per illum significantem quodammodo
gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabibter admoneri
quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis
salutaribus irruebant unde se utique poenitendo abstinere deberent.
Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos agit, ipsos id
agere scientia vel ratione credendum est. Neque enim quia cujusdam
prophetae dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere (Num.
XXII, 28), ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si
per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo
divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per
infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat,
gestu corporis ejus ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos
suos peccaverant, curare deberent. Caeterum cum infans non redeat in
parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit,
habens carnem suam et animam suam, Anima quae peccaverit, ipsa
morietur.
5. Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum
percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam
regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem
retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non
regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur.
Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba
sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest . Spiritus
autem ille sanctus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba
deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per
servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium, verum etiam
damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam
spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis
et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa
societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte
intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque
individua charitate ad communicationem sancti Spiritus adjuvantur.
Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae in sanctis est, facit, quia tota
omnes, tota singulos parit. Nam si christiani baptismi sacramentum,
quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos valet et sufficit
ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non
sufficiat; quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini
gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana
doctrina, non iterum similiter consecrandum: quanto potius in
catholica Ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda
portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur?
6. Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam
tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam
Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut
sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum
identidem justificentur: cum videas multos non offerri a parentibus,
sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando
offeruntur. Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli
baptizantur, ab eis oblati qui illis hujusmodi misericordiam praebere
potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt
nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur,
et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe proprios filios nec
habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic
fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus
interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via
derelicto proximus fuisset; responsum est enim, Qui in illum fecit
misericordiam (Luc. X, 37).
7. Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse visus es, in
extremo inquisitionis tuae, ea videlicet intentione qua soles
vehementer cavere mendacium. Si constituam, inquis, ante te
parvulum, et interrogem utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur
non sit futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in eadem
parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices:
Nescio. Si itaque de moribus ejus futuris nihil audes certi
promittere, et de ejus praesenti cogitatione; quid est illud quod
quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidedictores
respondent, et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non
potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus
offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa aetate, quae
utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit; et ad caetera sic
respondetur singula quae quaeruntur. Unde miror parentes in istis
rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona
facere quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen
eadem hora si subjiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit
fur? nescio utrum audet dicere aliquis, Aliquid horum erit, aut non
erit, sicut mihi sine dubitatione respondet quod credat in Deum, et
quod se convertat ad Deum. Deinde scripta tua concludens, adjungis
et dicis: Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere
digneris, ita ut non mihi de consuetudine praescribas, sed rationem
reddas.
8. His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis
angustiae sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum
meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime
pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de
quaestione magna responsionem brevem. Et quisquis hoc poposcisset,
aegerrime ferebat, eumque, si ejus persona pateretur, vultu
indignabundus et voce cohibebat, indignum deputans qui talia
quaereret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque
nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo:
es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego; unde nec tibi facile
vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc
adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra
sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus: tu vero
cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta
respondere me jubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adjuvet ut
quod postulas possim.
9. Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus
crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos
annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe
ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo
resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita
loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum,
quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies
qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur
illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die,
sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in
seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae
solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui
interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam
similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino
sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam
ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum
sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum
sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides
est Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum
respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum,
respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad
Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad
celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo
Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in
mortem (Rom. VI, 4). Non ait, Sepulturam significavimus;
sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei
nonnisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit.
10. Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quae in credentium
voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit.
Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem
ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum
autem homo sapere coeperit, non illud sacramentum repetet, sed
intelliget, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc
quandiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus
contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex
hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiae
charitate, ab illa condemnatione, quae per unum hominem intravit in
mundum (Id. V, 12), christiano adjutorio liberetur. Hoc qui
non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est,
etsi habeat fidei sacramentum; longeque melior est illo parvulus, qui
etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem
contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum ejus salubriter
percipit. Respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum
attinet ad minus capace, et ad contentiosos, non satis; quantum autem
ad pacatos et intelligentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad
excusationem meam objeci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae
consuetudinis reddidi quam potui rationem.
|
|