|
Religiosissimae atque in Christi membris merito sancteque laudabili
famulae Dei ITALICAE, AUGUSTINUS, in Domino
salutem.
1. Tres epistolas tuae Benignitatis acceperam, cum ista rescripsi.
Unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te jam
pervenisse indicabat, tertiam quae benevolentissimam pro nobis curam
tuam etiam de domo clarissimi et egregii juvenis Juliani, quae nostris
adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta continuo respondere non
distuli, quia procurator Eximietatis tuae cito se Romam posse
mittere, scripsit: cujus litteris graviter contristati sumus, quod ea
quae illic in Urbe vel circa Urbem geruntur , non nobis insinuare
curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere
nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta
et dura, multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici
potest miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres
sancti episcopi scripserint, nec epistola tua quidquam nobis de tantis
tribulationibus vestris insinuaverit; quae utique per viscera
charitatis et nostrae sunt; nisi forte faciendum non putasti, quod
nihil prodesse duxisti, aut nos tuis litteris moestificari noluisti.
Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere.
Primo, quia injustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non
velle cum flentibus (Rom. XII, 15): deinde, quia tribulatio
patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem
non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. V, 3-5).
2. Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt
erga charissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur
unum membrum, si compatiuntur alia membra (I Cor. XII, 26).
Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium
charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo
compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes,
dilectio, spiritusque communis est. Omnes autem nos Dominus
consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit, et post haec bona
aeterna promisit: nec debet cum praeliatur infringi, qui vult post
praelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui
praeparat ineffabilia dona victoribus.
3. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi
fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non improbabili defensione
lenistri. Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere
optamus, qui jam in hac aetate cernunt quam sit amor hujus saeculi
periculosus et noxius; atque utinam cum magna et dura quatiuntur ,
parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi
benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam, quam dare possumus,
nolunt; quam volunt autem, dare non possumus. Neque enim sicut falso
audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiae, sed inter antiqua
ejus praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret,
quemadmodum ista de qua agitur, alteri.
|
|