EPISTOLA C . Augustinus Donato proconsuli Africae, ut Donatistas coerceat, non occidat.

Domino eximio meritoque honorabili insigniterque laudabili filio DONATO , AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Nollem quidem in his afflictationibus esse Africanam Ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1); procul dubio, cum per vos sincerissimos Catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine Domini est, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 2). Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus, proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos Ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua justitia pertimescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis christianae consideratione censeas coercendum; quod te per Jesum Christum ne facias obsecramus. Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus, aut vero ad eas angustias animi nos debent coarctare quae patimur, ut obliviscamur quid nobis praeceperit, pro cujus veritate ac nomine patimur: diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. Unde ex occasione terribilium judicum ac legum, ne in aeterni judicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus, nec suppliciis quibus digni sunt exerceri. Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos poeniteat peccasse.

2. Quaesumus igitur ut cum Ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis injuriis appetitam vel afflictam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris, et petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit, neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamus ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum; illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde, si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum judicium aliquid tale perveniat: quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris judiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere, magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum etiamsi episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edictum Excellentiae tuae noverint haeretici Donatistae, manere leges contra errorem suum latas, quas jam nihil valere arbitrantur et jactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adjuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque justitia sustinere: sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud Acta vel Praestantiae tuae vel minorum judicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te jubente attinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem, et ea caeteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deseratur malum, et magnum teneatur bonum, cogi tantum homines, non doceri.