|
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo, et sinceriter
desiderantissimo fratri et coepiscopo MEMORIO ,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Nullas jam reddere debui litteras sanctae Charitati tuae sine his
libris, quos a me sancti amoris jure violentissimo flagitasti, ut hac
saltem obedientia responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare
quam honorare dignatus es. Quanquam ubi succumbo, quia oneror; ibi
etiam, quia diligor, sublevor. Neque enim a quolibet diligor,
sublevor, eligor ; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic
acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum,
quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros
mittere, quos emendaturum me esse promiseram: et ideo non misi, quia
non emendavi; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet
multis et multum praevalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac
ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega
noster Possidius, in quo nostram non parvam praesentiam reperies, vel
non disceret, vel sine litteris nostris disceret. Est enim per
nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum
liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per
nostras angustias dispensari.
2. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii,
liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere
liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi
eritis? Per eum namque praestatur ut ipse etiam, quae liberales
disciplinae ab eis qui in libertatem vocati non sunt appellantur, quid
in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum
libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse
Filius, Et veritas, inquit, liberabit vos (Joan. VIII,
36, 32). Non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus
vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant
libertati; non oratorum inflata et expolita mendacia; non denique
ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui vel Deum prorsus non
cognoverunt vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse
sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque
quadrupedum et serpentium; vel qui istis simulacris non dediti, aut
non nimis dediti, coluerunt tamen et servierunt creaturae potius quam
Creatori (Rom. I, 21-25). Absit omnino ut istorum
vanitates et insaniae mendaces, ventosae nugae ac superbus error,
recte liberales litterae nominentur, hominum scilicet infelicium, qui
Dei gratiam per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur
de corpore mortis hujus (Id. VII, 24, 25), non
cognoverunt, nec in eis ipsis quae vera senserunt . historia sane,
cujus scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere
profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum
sive bona sive mala hominum, tamen vera narrantur. Quamvis in eis
cognoscendis, qui Spiritu sancto non adjuti sunt, rumoresque
colligere ipsa humanae infirmitatis conditione compulsi sunt,
quemadmodum non fallerentur in plurimis, omnino non video: est tamen
in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non
habent, nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate
falluntur.
3. Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant, facilius
consideratur in vocibus, eaque consideratio quibusdam quasi gradatis
itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit
se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus
(Sap. VI, 17): initio nostri otii cum a curis majoribus
magisque necessariis vacabat animus, volui per ista, quae a nobis
desiderasti, scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex
libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam,
cum mihi otium futurum sperabam. Sed posteaquam mihi curarum
ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illae deliciae fugere de
manibus, ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam
voluntatem, nec petitionem sed jussionem, contemnere nequeo. Quod
sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse,
verumtamen te hoc a me tantopere flagitasse poenitebit. Difficillime
quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum
disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita
sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant
genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa
intervalla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem
pronuntiator informet.
4. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubi est omnis fructus
caeterorum, non distuli mittere Charitati tuae: fortassis ipse tuam
non multum refugiet gravitatem. Nam superiores quinque vix filio
nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum
commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur. Quem quidem non
audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico, sed tamen
audeo dicere, plus desidero quam te. Mirum videri potest quemadmodum
quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior
videndi eum: puto enim quod si ad nos te jubente vel mittente venerit,
et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis
majoribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit. Quibus
numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio. Neque
enim ex hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres
exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam
ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos
constare numeris, credo illis qui eam linguam probe callent. Amavit
enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam
ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in aeternum in adjutorio
Altissimi (Psal. XC, 1), qui habitatis unanimes in domo
(Psal. LXVII, 7), pater materque fratres filiorum, et
cuncti unius Patris filii, memores nostri.
DE SEQUENTE
|
|