EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)

Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum, cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus est titulus:

“Sex quaestiones contra Paganos expositae.”

Earum autem prima est de Resurrectione, secunda de tempore christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est,

“In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis”

(Matth. VII, 2), quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi,

“Salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit,”

non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus,

“Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori”

(Rom. IX, 12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit:

“Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam”

(II Tim. I, 9). Unde item dicit:

“Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti”

(Rom. VIII, 28). De qua vocatione ait:

“Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta”

(II Thess. I, 11). Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit:

“Movet quosdam, et requirunt.”

SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE, LIBER UNUS, SEU