|
Augustinus Deogratias presbytero mittens solutionem quaestionum sex
propositarum a pagano quodam quas ipse Augustino exsolvendas
transmiserat.
Sincerissimo fratri et compresbytero DEOGRATIAS,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, ut
opinior, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quae nosti, libentius per
nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas
aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc
conjici datur, quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi
nos verecundatur sequi: viderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor,
nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris
quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit, quod nondum
christianus est; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video
mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. Proinde
obsecro te, ut quemadmodum ego tibi parui, atque inter meas
arctissimas occupationes, tuam sanctam mihique charissimam voluntatem
offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias
quod peto. Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi
indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris, quod et
ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum
quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc
opus meum rogo habeas cum caeteris, quorum studio scis convenire.
Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum
congruit, et caeteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici
possunt abs te, inter quos et ipse sum. Vivas semper in Christo
nostri memor.
QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione.
2. Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae
conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? Si
Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni
natorum ex semine, ejus qui nulla seminis conditione natus est? Si
autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere
videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum
tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem
multis saeculis post ex confuso eruetur. Deinde si post resurrectionem
status beatus futurus est, nulla corporis injuria, nulla necessitate
famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera
monstravisse? Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem
verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera.
3. Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius
Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita
resurrexit ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo
scriptum est, surgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi ultra
non dominabitur (Rom. VI, 9). Quod etiam promissum est
resurrecturis in fine saeculi, et cum illo regnaturis in aeternum.
Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis
Christi et nostrae, quod ille sine virili semine, nos autem ex viro
et femina creati sumus, sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis
differentiam. Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine
virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta
caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus de terra creatus
est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis,
ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec
ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas.
4. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter
infideles homines nolint credere, quaerant vel animadvertant, si vel
hoc possunt, quam muliorum animalium genera sine parentibus ex terra
procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui simile, nec
propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum,
quae procreata sunt ex terra, et eorum quae illis coeuntibus orta
sunt. Similiter enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis
dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum, ut similiter resurgant
corpora, quae dissimiliter orta sunt. Hujusmodi autem homines non
valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum, et ad quam non
intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia
consequent a distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum
ex adipibus non debere natare super aquam, sicut illud quod ex oliva
est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex
ligno, hoc ex carne profluxerit.
5. Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi
corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit,
nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant,
confusione reparabuntur; humanae facultati utrumque impossibile est,
divinae autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi
nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora,
sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu
oculi (I Cor. XV, 52), sicut Apostolus dicit, fit
resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam
facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera
suscitare. Incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta; cum
omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili
pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint,
atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur.
Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quae facta sunt
intelligere moliuntur (Rom. I, 20), aut non minus aut amplius
admiramur, in uno seminis tam parvulo grano, omnia quae laudamus in
arbore tanquam liciata latuisse, quam mundi hujus tam ingentem sinum,
quae de corporibus humanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni
futurae tota et integra redditurum.
6. Quomodo autem contrarium est, et Christum post resurrectionem
cibatum, et in resurrectione quae promittitur ciborum indigentiam non
futuram; cum et Angelos legamus ejusdemmodi escas eodemque modo
sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima
veritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet
terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia,
iste potentia. Futurae ergo resurrectionis corpus, imperfectae
felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectae
felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus
corporalium qualitatum, et de praepotenti valentia in inferiora corpora
corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere
propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere
suffecerit.
7. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post
resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus,
propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed
saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi
non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae
cicatrices fuissent, si nulla vulnera praecessissent; et tamen nec
ipsae essent, si eas esse noluisset. Voluit autem certae
dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta, non
aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse
monstraret. Quid est ergo quod dicitur. Si propter incredulum
fecit, finxit? quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans,
multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui haec ita
curare valeret ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic
se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum,
tanquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse
diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa
existente causa per artem effecit potius ut essent: quae uno solo
modo, sicut superius dixi, falsae convincerentur, si nulla vulnera
sanarentur.
QUAESTIO SECUNDA. De tempore christianae religionis.
8. Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra
Christianos tanquam validiora decerpta. Si Christus se, inquiunt,
salutis viam dicit, gratiam, et veritatem, in seque solo ponit animis
sibi credentibus reditum (Joan. XIV, 6); quid egerunt tot
saeculorum homines ante Christum? Ut dimittam, inquit, tempora ante
Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis
sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba aeque
religiones ritusque valuere templorum. Non paucioribus saeculis ipsa
Roma, longo saeculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid,
inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla
sunt; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus
commodarat? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit.
Quare, inquit, Salvator qui dictus est, sese tot saeculis
subduxit? Sed ne, inquit, dicant lege Judaica vetere hominum
curatum genus, longo post tempore lex Judaeorum apparuit ac viguit
angusta Syriae regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos;
sed post Caesarem Caium, aut certe ipso imperante. Quid igitur
actum de Romanis animabus vel Latinis, quae gratia nondum advenientis
Christi viduatae sunt, usque in Caesarum tempus?
9. Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum
profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis
temporibus instituta. Quae si negant aliquid profuisse ad animarum
salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur. Nos
quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim
prius inania fateantur. Si vero ea defendunt, et sapienter atque
utiliter asserunt instituta; quaero quid actum sit de his qui antequam
haec instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque
utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur
non idem modus perseveravit in posteros? quid opus erat instituere
novitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt?
10. Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos
cultores suos pariter abique valuisse, sed pro varietate rerum
temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque
congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi, aliter atque
aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quaestionem christianae
religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non
possunt, aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione
respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque
congruentia, quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur
sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque
congruentia, quam diversis sonis dicatur, si quod dicitur verum est:
dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa
communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere
possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei
secuti sunt qui recte sapuerunt. Quae omnino nunquam defuit ad salutem
justitiae pietatique mortalium, et si qua in aliis atque in aliis
populis, una eademque religione sociatis varie celebrantur, quatenus
fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur
infirmitas, et divina non oppugnetur auctoritas.
11. Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt
omnia, et ideo Filium quia Verbum, nec Verbum dictum atque
transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ipsum atque
incommutabiliter manens, sub cujus regimine universa creatura
spiritualis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque
administratur, cui moderandae et gubernandae, quid, quando et ubi,
circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est;
profecto et antequam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui
adventus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis
temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine
accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps usque nunc, cum
implet omnia quae per Prophetas ante praedixit, et abhinc usque ad
finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique
retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coaeternus, et
incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et
cujus participatione omnis rationalis anima fit beata.
12. Itaque ab exordio generis humani, quicumque in eum
crediderunt, eumque utcumque intellexerunt, et secundum ejus praecepta
pie et juste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul
dubio salvi facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem
manentem, et qui in carne jam venerit, sic credebant in eum antiqui,
et apud Patrem manentem, et in carne venturum. Nec quia pro temporum
varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur,
ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. Nec quia una
eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel praedicatur
aut prophetatur, ideo alias atque alias res vel alias atque alias
salutes oportet intelligi. Quid autem quando fiat quod ad unam
eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo
tribuamus nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus et
signis, aliis autem nunc, et prius occultius, postea manifestius, et
prius a paucioribus, postea a pluribus, una tamen eademque religio
vera significatur et observatur.
13. Nec nos eis objicimus quod aliter Numa Pompilius deos colendos
Romanis instituit, atque aliter ab eis vel Italis antea colebantur,
nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae
antea vel omnino non erat, vel in paucissimis eadem sentientibus, non
tamen eodem ritu viventibus fortasse latitabat: sed utrum illi dii,
veri, aut colendi sint, et utrum illa philosophia animarum saluti
aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem vocamus, hoc
disputando convellimus. Desinant igitur objicere nobis quod omni
sectae, et omni nomini religionis objici potest. Cum enim non
fortuito labi, sed divina providentia tempora ordinari fateantur, quid
cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium
praetergreditur, et illinc dispertitur, unde ipsa providentia rebus
consulit.
14. Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse
Pythagoricam disciplinam, quia Pythagoras homo fuit, neque hoc in
potestate habere potuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso
tempore quando fuit, et in his terrarum locis ubi illa philosophia
viguit, omnes qui eum audire potuerunt, etiam credere sectarique
voluisse? Ac per hoc magis si tantae potestatis fuisset Pythagoras,
ut ubi vellet, et quando vellet, sua dogmata praedicaret, etsi
haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et
nunquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse
praenosceret. Proinde, cum Christo non objiciant, quod ejus
doctrinam non omnes sequuntur; sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc
recte objici posse, vel philosophorum sapientiae, vel etiam numini
deorum suorum; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae
et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe
secretius latet, sine praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a
prudentibus investigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in
hujus quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus
apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando
sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri ? His enim
temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est praedicatum,
tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales non
quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt,
qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluerunt: quales etiam
nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur
praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia
resistere, quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et
sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati. Quandiu parvus et
infirmus est intellectus hominis, divinae debet cedere veritati. Quid
ergo mirum si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus
saeculis noverat, ut eis apparere, vel praedicari merito nollet, quos
nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque
enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu
usque ad hoc tempus, tam multos fuisse et esse miramur.
15. Et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias
evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec
prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, ab Adam
usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam
mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus antequam venisset
in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis Libris
jam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo
Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen
hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris
hac atque illac gentibus, alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos
in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per
quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam
defuit qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit . Et ab
exordio propagationis humanae, usque in finem, quibusdam ad praemium,
quibusdam ad judicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino
annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non
credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur:
quibus autem credituris annuntiantur, hi regno coelorum et sanctorum
Angelorum societati praeparantur.
QUAESTIO TERTIA. De sacrificiorum distinctione.
16. Jam videamus eam, quae sequitur, quaestionem. Accusant,
inquit, ritus sacrorum, hostias, thura, et caetera, quae templorum
cultus exercuit; cum idem cultus ab ipsis, inquit, vel a Deo quem
colunt exorsus est temporibus priscis, cum inducitur Deus primitiis
eguisse.
17. Huic respondetur, quoniam ex illo Scripturarum nostrarum loco
haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus
terrae. Abel autem ex primitivis ovium obtulisse munus Deo (Gen.
IV, 3, 4), hinc potius esse intelligendum quam sit res antiqua
sacrificium, quod non nisi uni Deo vero offerri oportere veraces et
sacrae Litterae monent: non quod illo egeat Deus, cum in eisdem
ipsis litteris apertissime sit scriptum, Dixi Domino, Deus meus es
tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2); sed quod
etiam in his, vel acceptandis vel reprobandis vel percipiendis, non
nisi hominibus consulat. Nobis enim prodest colere Deum, non ipsi
Deo. Cum ergo inspirat et docet quomodo colendus sit, non solum sua
nulla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate. Significativa
sunt autem omnia talia sacrificia, et quarumdam rerum similitudines,
quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa quorum similitudines sunt, sive
scrutanda, sive noscenda, sive recolenda. De qua re, quantum satis
est, disserenda, non brevis sermo flagitandus est, quo nunc
respondere nobis propositum est: praesertim quia in aliis opusculis
nostris , de hac re multa jam diximus. Et qui ante nos Dei eloquia
tractaverunt, de similitudinibus sacrificiorum Veteris Testamenti,
tanquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.
18. Hoc sane nec in ista brevitate praetereundum est, quod
templum, sacerdotium, sacrificium, et alia quaecumque ad haec
pertinentia, nisi uni vero Deo deberi nossent dii falsi, hoc est
daemones, qui sunt praevaricatores angeli, nunquam haec sibi a
cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. Verum haec cum
exhibentur Deo, secundum ejus inspirationem atque doctrinam, vera
religio est: cum autem daemonibus, secundum eorum impiam superbiam,
noxia superstitio. Quapropter qui christianas Litteras utriusque
Testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus Paganorum
quod construant templa, et instituant sacerdotia, et faciant
sacrificia; sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. Et idola
quidem omni sensu carere, quis dubitet? Verumtamen cum his locantur
sedibus, honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus
attendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum,
quamvis insensata et exanima, afficiunt infirmos animos, ut vivere ac
spirare videantur; accedente praesertim veneratione multitudinis, qua
tantus eis cultus impenditur.
19. Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus medetur Scriptura
divina, quae rem quidem notam, sed tamen salubri remedio admonitionis
inculcat, dicens, Oculos habent et non vident, aures habent et non
audiunt (Psal. CXIII, 5), et caetera talia. Haec enim
verba, quo magis aperta et populariter vera sunt, eo magis incutiunt
salubrem pudorem illis qui, cum talibus simulacris divinum cum timore
cultum exhibent, eaque viventibus similia venerantes adorantesque
contuentur, eisque velut praesentibus preces allegant, victimas
immolant, vota persolvunt, sic afficiuntur omnino ut ea sensu carentia
putare non audeant. Ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros
Libros velle sonare, quod hujuscemodi affectus humano cordi ex idolis
innascitur, apertissime scriptum est, Quoniam omnes dii gentium
daemonia (Psal. XCV, 5). Unde et apostolica disciplina non
solum dicit, quod apud Joannem legitur, Fratres, cavete a
simulacris (I Joan. V, 21); verum etiam quod apud Paulum:
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut idolum est
aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis et non Deo immolant:
nolo autem vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19, 20).
Unde satis intelligi potest, non tam ipsam immolationem (nam vero
Deo prisci sancti immolaverunt), sed quod diis falsis et impiis
daemoniis immolatur, reprehendi a vera religione in superstitionibus
gentium. Sicut enim veritas hortatur homines fieri socios sanctorum
Angelorum; ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui
praeparatur ignis aeternus, sicut regnum aeternum societati sanctorum.
20. Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra,
quod eleganter interpretantur quid quaeque significent. Omnis quippe
illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad Creatorem, cui uni
debetur servitus religionis illa, quae uno nomine LATREIA graece
appellatur. Nec nos dicimus terram, maria, coelum, solem, lunam,
stellas, et quasdam non in promptu sitas coelites potestates esse
daemonia: sed cum omnis creatura partim corporalis sit, partim vero
incorporalis, quam etiam spiritualem vocamus, manifestum est, id quod
a nobis pie ac religiose fit, a voluntate animi proficisci, quae
creatura spiritualis est, et omni corporali praeponenda. Unde
colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. Restat
spiritualis, quae vel pia vel impia est: pia scilicet, in hominibus
et Angelis justis, et Deo rite servientibus; impia vero in hominibus
et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. Ac per hoc nec
spirituali, quamvis justae creaturae sacrificandum est. Quoniam
quanto magis pia est et subdita Deo, tanto minus se tali honore
dignatur, quem scit non deberi nisi Deo. Quanto ergo perniciosius
est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spirituali creaturae, quae
in hoc proximo et caliginoso coelo habitans, tanquam in aerio carcere
suo, prae destinata est supplicio sempiterno! Quamobrem, etiam cum
se homines superioribus coelestibus potestatibus, quae non sunt
daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur,
quod illi deos, nos eos Angelos appellamus, non se opponunt eis
ludificandis multiplici fallacia, nisi daemones, qui errore
delectantur et quodammodo pascuntur humano. Quoniam sancti Angeli non
approbant sacrificium, nisi quod ex doctrina verae sapientiae,
veraeque religionis offertur uni vero Deo, cui sancta societate
deserviunt. Proinde, sicut impia superbia, sive hominum, sive
daemonum, sibi hos divinos honores exhiberi vel jubet vel cupit; ita
pia humilitas vel hominum, vel Angelorum sanctorum, haec sibi oblata
recusavit, et cui deberentur ostendit. Cujus rei manifestissima in
sacris Litteris nostris exempla monstrantur.
21. Dispertita autem divinis eloquiis sacrificia pro temporum
congruentia, ut alia fierent ante manifestationem Novi Testamenti,
quod ex ipsa vera ut unius sacerdotis victima, hoc est, ex effuso
Christi sanguine ministratur, et aliud nunc quod huic manifestationi
congruum, qui jam declarato nomine christiani appellamur, offerimus,
non solum evangelicis, verum etiam propheticis Litteris demonstratur.
Mutatio quippe non Dei, non ipsius religionis, sed sacrificiorum et
sacramentorum impudenter nunc videretur praedicata, nisi fuisset ante
praedicta. Quemadmodum enim unus idemque homo, si Deo mane aliud
offerat, aliud vespere, pro congruentia diurni temporis, non Deum
mutat, nec religionem, sicut nec salutem qui alio modo mane, alio
vespere salutat: ita in universo tractu saeculorum, cum aliud oblatum
est ab antiquis sanctis, aliud ab eis qui nunc sunt offertur, non
humana praesumptione, sed auctoritate divina, temporibus congrua sacra
mysteria celebrantur, non Deus aut religio commutatur.
QUAESTIO QUARTA. De eo quod scriptum est: In qua
mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2).
22. Jam nunc deinde videamus quale sit quod de mensura peccati atque
supplicii proposuit, sic Evangelio calumniatus: Minatur, inquit,
Christus sibi non credentibus, aeterna suplicia (Joan III,
18); et alibi ait:
|
“In qua mensura mensi fueritis, remetietur
vobis.”
|
|
Satis, inquit, ridicule atque contrarie: nam si ad
mensuram redditurus est poenam, et omnis mensura circumscripta est fine
temporis, quid sibi volunt minae infiniti supplicii?
23. Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse objectam atque
propositam, difficile est credere: quippe qui ait, Omnis mensura
circumscribitur tempore, quasi non soleat nisi temporum esse mensura,
sicut horarum et dierum et annorum; vel sicut dicimus brevem syllabam
simplum habere temporis, ad syllabam longam. Puto enim modios et
rabones, urnas et amphoras, non temporum esse mensuras. Quomodo ergo
omnis mensura circumscribitur tempore? Nonne ipsi dicunt, solem istum
sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris
geometricis perscrutari audent et renuntiare. Quod sive possint, sive
non possint, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram.
Quia et si comprehendunt quantus sit, mensuram ejus comprehendunt; et
si hoc non assequuntur, mensuram ejus utique non comprehendunt: nec
ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. Potest igitur
aliquid et sempiternum esse, et certam sui modi habere mensuram.
Secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia
convincantur, atque concedant esse posse aliquid cum mensura
sempiternum. Ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio
sempiterno quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua
mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
24. Si enim dixisset, Quod mensi fueritis, hoc metietur vobis;
etiam sic non omnino ad eamdem rem ex omni parte necesse esset referre
sententiam. Possumus enim recte dicere, Quod plantaveris, hoc
decerpes; quamvis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum
magis quam lignum: sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non
ficum plantat unde nucem decerpat. Ita dici posset, Quod feceris
patieris: non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur; sed quod
peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est, quia legem talia
prohibentem de sua vita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum
vita quam regit. Item si dixisset, Quantum mensi fueritis, tantum
remetietur vobis; nec sic esset consequens ut omni modo aequales
peccatis poenas intelligere deberemus. Neque enim aequalia sunt,
verbi gratia, triticum et hordeum; et profecto dici posset, Quantum
mensi fueritis, tantum remetietur vobis, hoc est, quantum tritici,
tantum hordei. Quod si de doloribus ageretur atque diceretur,
Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur vobis; fieri posset ut
tantus dolor esset, quamvis tempore diuturnior, hoc est mora major,
vi par. Neque enim si de duabus lucernis dicamus, Tantum ignis iste
caluit, quantum ille; ideo falsum erit, quia una earum forte citius
exstincta est. Non itaque si aliquid secundum aliud tantum est,
secundum aliud non est tantum, quia non omni modo tantum est, ideo
falsus est modus in quo tantum est.
25. Cum vero dixerit, In qua mensura mensi fueritis, remetietur
vobis, cumque manifestum sit, aliud esse mensuram in qua metitur
aliquid, aliud ipsam rem quae metitur; jam fieri potest ut in qua
mensura homines mensi essent, verbi gratia, modium tritici, in ea
illis metirentur millia modiorum, ut et tam multum interesset in
quantitate frumenti, et nihil in mensura: ut taceam de ipsarum rerum
diversitate; quia non solum fieri potest ut in qua mensura quis mensus
fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura
mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum, et frumenti sit
unus modius, auri autem, quamplurimi. Ita cum sine comparatione
rerum ipsarum, et genus, et quantitas differat, dici tamen rectissime
potest: In qua mensura mensus est, in ea illi metitum est. Unde
autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite,
inquit, judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio
judicaveritis, judicabimini. Numquid si iniquo judicio judicabunt,
iniquo judicabuntur? Absit. Nulla quippe iniquitas apud Deum. Sed
ita dictum est, In quo judicio judicaveritis, in eo judicabimini,
tanquam diceretur: In qua voluntate benefeceritis, in ipsa
liberabimini; vel, in qua voluntate malefeceritis, in ipsa
puniemini. Velut si quisquam ad turpem concupiscentiam oculis utens,
excaecari juberetur, recte utique audiret: In quibus oculis
peccasti, in eis supplicium meruisti. Judicio enim quisque animi
sui, seu bono seu malo, utitur vel ad benefaciendum vel ad peccandum.
Unde non iniquum est ut in quo judicat in eo judicetur, hoc est, ut
in ipso animi sui judicio poenas luat, cum ea mala patitur quae male
judicantem animum consequuntur.
26. Alia namque sunt manifesta tormenta quae post futura
praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae voluntatis cardine attracta :
in ipso autem animo, ubi appetitus voluntatis humanorum omnium est
mensura factorum, continuo poena sequitur culpam, plerumque major non
sentientis caecitate graviore. Ideo cum dixisset, In quo judicio
judicaveritis, judicabimini, secutus adjunxit: Et qua mensura mensi
fueritis, metietur vobis. In voluntate quippe propria metietur bonus
homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in voluntate
propria metietur malus homo mala opera, et in ea metietur ei miseria;
quoniam ubi quisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus cum male
vult. Ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso
suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura
est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis,
sive recte facta sive peccata metimur. Alioquin majus peccatum
haberetur, arborem dejicere quam hominem occidere. Illud enim fit
longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore: pro
quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione
homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat,
diceretur; quamvis in spatio temporali longitudo poenae cum brevitate
facinoris nullo modo sit comparanda. Quid ergo contrarium est, si
erunt pariter longa, vel etiam pariter aeterna supplicia, sed aliis
alia mitiora, vel acriora; ut quibus tempus aequale est, non sit
aequalis asperitas, propter mensuram etiam peccatorum, non in
productione temporum, sed in voluntate peccantum?
27. Voluntas quippe ipsa punitur, sive animi supplicio sive
corporis; ut quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis,
et ut qui judicat sine misericordia, sine misericordia judicetur: et
in hac quippe sententia, ad hoc solum eadem mensura est, ut quod non
praestitit, non ei praestetur; atque ita quod ipse judicatur aeternum
erit, quamvis quod judicavit, aeternum esse nequiverit. In eadem
igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum, aeterna supplicia
remetiuntur; ut quia aeternam voluit habere peccati perfructionem ,
aeternam vindictae inveniat severitatem. Non autem sinit proposita
brevitas responsionis meae, ut colligum omnia, vel certe quamplurima
quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti Libri habent, atque ex
his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id valeam
viribus mentis, etiamsi congruum nanciscar otium. Nunc tamen arbitror
satis esse monstratum, non esse contrarium aeternitati suppliciorum,
quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.
QUAESTIO QUINTA. De Filio Dei secundum Salomonem.
28. Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc
adjunxit: Sane etiam de illo, inquit, me dignaberis instruere, si
vere dixit Salomon, Filium Deus non habet.
29. Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, verum etiam dixit
quod Deus habeat Filium. Apud eum enim Sapientia loquens ait:
Ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 25). Et quid est
Christus, nisi Dei Sapientia? Item quodam loco Proverbiorum:
Deus, inquit, docuit me sapientiam, et scientiam sanctorum cognovi.
Quis ascendit in coelum, et descendit? quis collegit ventos in
sinum? quis convertit aquam in vestimento? quis tenuit fines terrae?
quod nomen est ei, aut quod nomen est Filii ejus (Id. XXX,
4)? Horum duorum quae in extremo commemoravi, unum retulit ad
Patrem, id est, Quod nomen est ei, propter quod dixerat, Deus
docuit me sapientiam: et alterum evidenter ad Filium, cum ait, aut
quod nomen est Filii ejus, propter caetera, quae de Filio magis
intelliguntur, hoc est, Quis ascendit in coelum, et descendit; quod
Paulus ita commemorat, Qui descendit, ipse est et qui ascendit super
omnes coelos (Ephes. IV, 10): Quis collegit ventos in sinum?
id est, animas credentium in occultum atque secretum; quibus dicitur,
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
(Coloss. III, 3): Quis convertit aquam in vestimento? ut
dici posset, Quotquot in Christum baptizati estis, Christum
induistis (Gal. III, 27): Quis tenuit fines terrae? qui
dixit discipulis suis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota
Judaea, et Samaria, et usque in fines terrae (Act. I. 8).
QUAESTIO SEXTA. De Jona propheta.
30. Postrema quaestio proposita est de Jona, nec ipsa quasi ex
Porphyrio, sed tanquam ex irrisione Paganorum; sic enim posita est:
Deinde quid sentire, inquit, debemus de Jona, qui dicitur in ventre
ceti triduo fuisse; quod APITANON est et incredibile,
transvoratum cum veste hominem, fuisse in corde piscis. Aut si figura
est, hanc dignaberis pandere. Deinde quid sibi etiam illud vult supra
evomitum Jonam cucurbitam natam (Jonae II, 1, et IV, 6):
quid causae fuit, ut haec nasceretur? Hoc enim genus quaestionis,
multo cachinno a Paganis graviter irrisum animadverti.
31. Ad hoc respondetur, quod aut omnia divina miracula credenda non
sint; aut hoc cur non credatur, causa nulla sit. In ipsum autem
Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides
Christianorum cachinnum metueret Paganorum. Cum autem hinc
quaestionem non proposuerit amicus noster, Utrum credendum sit, vel
Lazarum resuscitatum esse quarto die, vel ipsum Christum tertio die
resurrexisse; multum miror hoc quod factum est de Jona, eum pro
incredibili posuisse: nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro
resuscitari, quam vivum in tam vasto ventre belluae potuisse servari.
Ut enim omittam commemorare quanta magnitudo belluarum marinarum ab eis
qui experti sunt indicetur; venter quem costae illae muniebant, quae
Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio
suo capere posset, quis non conjiciat, quanto hiatu patebat os illud,
quod velut janua speluncae illius fuit? Nisi forte, ut posuit,
vestis esset impedimento ne Jonas vorari posset illaesus, quasi per
angusta sese coarctaverit, qui per abruptum acris praecipitatus, sic
exceptus est, ut prius reciperetur ventre bestiae quam dente
laceraretur. Quanquam Scriptura neque nudum neque vestitum in illud
antrum dejectum esse dixerit, ut possit intelligi illuc etiam nudus
irruisse, si forte opus erat, tanquam ovo corium, ita illi vestem
detrahi, quo facilius sorberetur. Sic enim sunt homines de prophetae
hujus veste solliciti, quasi aut per fenestram parvam repsisse, aut in
balneas intrasse dicatur; quo etiamsi necesse esset intrare vestitum,
vix molestum esset, non tamen mirum.
32. Sed habent revera quod non credant in divino miraculo, vaporem
ventris quo cibi malescunt, potuisse ita temperari ut vitam hominis
conservaret. Quanto incredibilius ergo proponerent tres illos viros,
ab impio rege in caminum missos, deambulasse in medio ignis illaesos?
Quapropter si nulla isti divina miracula volunt credere, alia
disputatione refellendi sunt. Neque enim debent unum aliquid tanquam
incredibile proponere, et in quaestionem vocare, sed omnia quae vel
talia, vel etiam mirabiliora narrantur. Et tamen si hoc quod de Jona
scriptum est, Apuleius Madaurensis, vel Apollonius Tyaneus fecisse
diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore jactitant, quamvis
et daemones nonnulla faciant Angelis sanctis similia, non veritate sed
specie, non sapientia sed plane fallacia: tamen, si de istis, ut
dixi, quos magos vel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid
narraretur, non jam in buccis creparet risus, sed typhus. Ita
rideant Scripturas nostras: quantum possunt, rideant, dum per
singulos dies rariores paucioresque se videant, vel moriendo, vel
credendo; dum implentur omnia quae praedixerunt qui hos contra
veritatem inaniter pugnaturos, vane latraturos, paulatim defecturos,
tanto ante riserunt, nobisque posteris suis, non solum ea legenda
dimiserunt, verum experienda promiserunt.
33. Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista
significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam
propter aliquam significationem conscripta esse credantur. Prius ergo
non dubitet Jonam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo
fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum
est, sed tamen factum est. Si enim movent ad fidem quae figurate
tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate
non tantum dicta, sed facta sunt? Nam sicut humana consuetudo
verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur. Et sicut sermoni
humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa,
splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid
significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia.
34. Proinde quid praefiguraverit quod prophetam bellumilla
devoratum, tertio die vivum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc
Christus exponat? Generatio, inquit, prava et adultera signum
quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae:
sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus;
sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus
noctibus (Matth. XII, 39, 40). De ipso autem triduo
mortis Domini Christi, quomodo ratio reddatur, cum a parte totum
intelligitur, in die primo et novissimo, ut toti tres dies, id est
cum suis noctibus computentur, longum est disserere, et in aliis
sermonibus jam saepissime dictum est. Sicut ergo Jonas ex navi in
alvum ceti, ita Christus ex ligno in sepulcrum vel in mortis
profundum. Et sicut ille pro his qui tempestate periclitabantur, ita
Christus pro his qui in hoc saeculo fluctuant. Et sicut primo jussum
est ut praedicaretur Ninivitis a Jona, sed non ad eos pervenit
praedicatio Jonae, nisi posteaquam eum cetus evomuit; ita prophetia
praemissa est ad Gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non
pervenit ad Gentes.
35. Jamvero quod tabernaculum sibi constituit, et consedit ex
adverso civitatis Ninive, quid ei futurum esset exspectans, alterius
significationis personam Propheta gestabat. Praefigurabat enim
carnalem populum Israel. Nam huic erat et tristitia de salute
Ninivitarum, hoc est de redemptione et liberatione Gentium. Unde
venit Christus vocare, non justos, sed peccatores in poenitentiam
(Luc. V, 32). Umbraculum ergo cucurbitae super caput ejus,
promissiones erant Veteris Testamenti, vel ipsa jam munera, in
quibus erat utique, sicut dicit Apostolus, umbra futurorum
(Coloss. II, 17), tanquam ab aestu temporalium malorum in
terra promissionis defensaculum praebens. Vermis autem matutinus, quo
rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex
cujus ore Evangelio diffamato, cuncta illa quae temporaliter apud
Israelitas vel ut umbratili prius significatione viguerunt, evacuata
marcescunt. Et nunc ille populus amisso Jerosolymitano regno, et
sacerdotio, et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiva
dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Jonas, quod
scriptum est, a solis ardore (Jonae IV, 8), et dolet graviter;
et tamen dolori ejus atque umbrae quam diligebat, salus gentium
poenitentiumque praeponitur.
36. Adhuc cachinnent Pagani, et jam vermem Christum, et hanc
interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate
derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. Nam de
omnibus talibus Isaias prophetat, per quem nobis dicit Deus: Audite
me qui scitis judicium, populus meus, in quorum corde lex mea est:
opprobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini,
nec quod vos spernant magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita
per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur; justitia
autem mea in aeternum manes (Isai. LI, 7, 8). Nos ergo
agnoscamus vermem matutinum, quia et in illo psalmo cujus titulus
inscribitur, Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare
dignatus est: Ego, inquit, sum vermis, et non homo; opprobrium
hominum, et abjectio plebis. Hoc opprobrium de illis opprobriis est
quae jubemur non metuere per Isaiam dicentem: Opprobria hominum
nolite metuere. Ab isto verme tanquam a tinea comeduntur, qui sub
ejus dente evangelico per singulos dies paucitatem suam deficiendo
mirantur. Nos hunc agnoscamus, et pro salute divina, humana
opprobria sufferamus. Vermis est propter humilitatem carnis;
fortassis etiam propter virginis partum. Nam hoc animal plerumque de
carne, vel de quacumque re terrena, sine ullo concubitu nascitur.
Matutinus est, quia diluculo resurrexit. Poterat utique illa
cucurbita et sine ullo vermiculo arescere. Postremo si habebat Deus
ad hoc vermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut
ille vermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego
autem sum vermis, et non homo?
37. Quid ista prophetia jam ipso rerum effectu et adimpletione
lucidius ? Si irrisus est vermis iste cum penderet in cruce, sicut in
eodem psalmo scriptum est, Locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Speravit in Deum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum,
cum completa sunt quae ibi praedixit, Foderunt manus meas et pedes,
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et
conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam
miserunt sortem; quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo
prophetatur, quanta manifestatione factum in novo Evangelio
recitatur: sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste vermis
irrisus est, numquid adhuc irridendus est cum ea compleri cernimus,
quae consequentia psalmus ipse habet, Commemorabuntur et convertentur
ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus
universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium (Psal. XXI, 7-29). Sic commemorati
sunt Ninivitae, et conversi sunt ad Dominum. Hanc salutem
poenitentiae Gentium tanto ante praefiguratam in Jona, dolebat
Israel, sicut nunc dolet umbra nudatus, et aestu sauciatus. Liceat
sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei,
caetera omnia quae de Jona propheta mysteriis operta sunt, aperire.
Illud plane quod in ventre ceti triduo fuit, fas non est aliter
intelligere, quam ab ipso coelesti magistro in Evangelio
commemoravimus revelatum.
38. Proposita exposuimus ut potuimus: sed ille qui proposuit, jam
sit christianus, ne forte cum exspectat ante Librorum sanctorum finire
quaestiones, prius finiat vitam istam, quam transeat a morte ad
vitam. Ferri enim potest, quod antequam christianis sacramentis
imbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum. Concedendum etiam
fortassis quod de Christo quaesivit, cur tanto post venerit, vel si
quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus caetera
inserviunt. Si autem qualis est illa, In qua mensura mensi
fueritis, metietur vobis, vel qualis ista de Jona, etiam omnes tales
antequam sit christianus finire cogitat, perparum cogitat vel
conditionem humanam, vel aetatem jam suam. Sunt enim innumerabiles,
quae non sunt finiendae ante fidem ne finiatur vita sine fide. Sed
plane retenta jam fide, ad exercendam piam delectationem mentium
fidelium studiosissime requirendae, et quod in eis eluxerit, sine
typho arrogantiae communicandum: quod autem latuerit, sine salutis
dispendio tolerandum.
|
|