|
Domino recte ac merito suscipiendo et omnibus modis honorando fratri
AUGUSTINO, NECTARIUS, in Domino salutem.
1. Sumptis litteris Eximietatis tuae, quibus idolorum cultum, et
templorum cerimonias destruxisti, audire mihi visus sum philosophi
vocem, non illius quem in Academiae Licaeo memorant, tenebrosis humo
angulis residentem, ex profunda quadam cogitatione demersum, reductis
ad frontem caput implicuisse genibus, ut aliorum praeclara inventa
doctrinae egenus quidam calumniator oppugnet, assertaque praeclare,
cum suum nihil defendat, accuset: sed plane excitatus oratione tua
ante oculos stetit M. Tullius consularis, qui innumeris civium
capitibus conservatis, forensis campi signa victricia stupentibus
Graeciae scholis laureatus inferret, tubamque illam canorae vocis et
linguae, quam in criminum reos et reipublicae parricidas, spiritu
justae indignationis inflaverat, anhelus inverteret, togamque ipsam
rugarum paginis resolutis, palliorum imitatus speciem, retorqueret.
2. Ergo cum nos ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque
compelleres, libenter audivi; cum coelestem patriam intuendam esse
suaderes, gratanter accepi. Non enim illam mihi civitatem dicere
videbare, quam muralis aliquis gyrus coercet, nec illam quam
philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur;
sed quam magnus Deus, et bene meritae de eo animae habitant atque
incolunt, quam omnes leges diversis viis et tramitibus appetunt, quam
loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan invenire possemus.
Haec ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen
illam non arbitror deserendam, in qua nati et gemti sumus: quae prima
nobis usum lucis hujus infudit, quae aluit, quae educavit, et, ut
quod ad causam proprie pertinet dicam, de qua bene meritis viris,
doctissimi homines ferunt, post obitum corporis in coelo domicilium
praeparari, ut promotio quaedam ad supernam praestetur, his
hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt; et hi magis cum
Deo habitent, qui salutem dedisse, aut consiliis, aut operibus
patriae doceantur. Jam illud quod joculariter dignatus es dicere,
urbem nostram non armis, sed flammis incendiisque flagrare, et spinas
magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus
flores ex spinis plerumque generari. Nam et rosas ex spinis gigni quis
dubitat, et fruges ipsas aristarum vallo sepiri, ita ut asperis suavia
plerumque misceantur.
3. Postremum fuit in litteris Praestantiae tuae non caput aut
sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam, sed quibus rebus maxime
metuunt spoliandos. Ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror,
gravius esse spoliari facultalibus quam occidi. Siquidem quod
frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium aufert sensum,
egestosa vita aeternam parit calamitatem: gravius est enim male
vivere, quam mala morte finire. Hoc etiam operae vestrae indicat
ratio, in quibus pauperes sustinetis, morbidos curatione relevatis,
medicinam afflictis corporibus adhibetis; id postremo modis omnibus
agitis, ut diuturnitatem calamitatis afflicti non sentiant. Quod
autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest quale videatur esse
peccatum cui indulgentia postulatur. Primum enim si poenitentia et
veniam tribuit et purgat admissum, poenitet utique illum qui rogat,
qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet,
omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis.
Petulantius locutus est aliquis, peccavit; convicia aut crimina
ingessit, aeque peccavit; aliena quisquam diripuit, inter delicta
numeratur; loca profana sacrave violavit, non est ab indulgentia
secernendus. Postremo nullus esset veniae locus, nisi peccata
praecederent.
4. Nunc quoniam non quantum debui, sed quantum potui, majus ut
dicitur, minusve respondi, oro atque obsecro, utinam praesentem
possem, ut etiam lacrymas meas pervideres, ut qui sis, quid
profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites; intendas quae sit
illius species civitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur;
quae sit matrum, quae conjugum, quae liberorum, quae parentum
lamentatio; quo pudore ad patriam venire possint liberati, sed torti;
quos renovat dolores aut gemitus consideratio vulnerum et cicatricum.
Et his omnibus pertractatis, Deum primo consideres, hominumque
cogites famam, bonitatem amicam potius, familiaremque conjunctionem,
et ignoscendo potius laudem, quam vindicando conquiras. Atque haec de
his dicta sint, quos verus confessionis suae reatus astringit. Quibus
quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, veniam
tribuistis. Jam illud explicari vix potest quantum crudelitatis sit,
innocentes appetere, et eos, quos a crimine constat esse discretos,
in judicium capitis devocare. Quos si purgari contigerit, cogites,
quaeso, quanta accusatorum liberabuntur invidia, cum reos sponte
dimiserint victi, reliquerint innocentes. Deus summus te custodiat,
et legis suae te conservet praesidium atque ornamentum nostrum.
|
|