|
Domino eximio meritoque honorabili ac suscipiendo fratri
NECTARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea
respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego
rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque navigasset sanctus
frater, et coepiscopus meus Possidius. His autem quas mei causa illi
dignatus es reddere, accepi VI cal. april., post menses ferme
octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta
pervenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo
rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras.
Hoc sita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc
latet, fratrem meum Possidium adversus cives tuos (quos, pace tua
dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur severius
impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones
ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species civitatis, ex
qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae
conjugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad
patriam venire possint liberati, sed torti; quos renovet dolores aut
gemitus consideratio vulnerum et cicatricum. Absit ut ista cuiquam
inimicorum nostrorum vel per nos, vel per quemquam, quod ingerantur,
instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit,
apertius edissere, ut noverimus vel quid agere ne ista fiant, vel quid
haec credentibus respondere debeamus.
2. Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic
enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi
rescripserim, omnino mihi alia longe diversa et dissimilia retulisti
Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. hoc tuis
inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris
meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari vindictam,
sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. Deinde ostendens quantum
sit hoc mali, adjungis atque contexis, nisi te opinio fallit,
arbitrari gravius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque ut
apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis,
me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat
sensum, egestosa autem vita aeternam pariat calamitatem. Deinde
conclusisti, gravius esse in malis vivere quam mala morte finire.
3. Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum
applicuisse quam vellem, nec in vestris, quas ab ineunte aetate
didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa vita aeternam
pariat calamitatem. Nam nec unquam peccatum est laboriosa paupertas,
et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non
est metuendum ne cuiquam post hanc brevem vitam, hoc ad aeternam valeat
animae calamitatem, quod pauper hic vixerit; et in hac ipsa quam in
terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum
eadem vita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad
quamlibet aetatem senectutemque pervenerit Hoc enim potius in illis
litteris legi, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, in qua tu
arbitraris, et frequentatum in litteris jam mones, aeternam esse posse
calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem
vestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista
sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos
Tullius quasi consulares philosophos appellat. quod eorum magnipendat
auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui
animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque ejus asserunt seu
bona, seu mala, vel, ad beatitudinem, vel ad miseriam permanere.
Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem.
Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis,
innocens vita, non in eis qui temporalium nugarum et vanitatum
cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices videntur. ipsa
voluntatis pravitate miseri convincuntur, et post mortem graviores
miserias non habere tantum, verum etiam sentire coguntur.
4. Haec ergo cum et vestris quibusdam, quas honorabilius habetis,
et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam
terrenae patriae tuae, luxuriosam vitam time civibus tuis, non
egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone
devitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate
circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut vestrorum ipsorum
verbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen
in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae cives
tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae
desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum
putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes
sustinemus, morbidos curatione relevamus, medicinam afflictis
corporibus adhibemus; quanquam et sic egere utilius sit quam ad
satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa
coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse
censuerim.
CAPUT II.
5. Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam
relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut
tibi jubenti, cum volueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc
profecto invenies, cui te non respondisse, quantum existimo,
fatearis. Nam ex epistola illa mea verba nunc insero: Non
praeterita, inquam, vindicando pascere iram nostram studemus, sed
misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali
ubi et per Christianos non solum mansuete, verum etiam utiliter
salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi vivunt,
habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint,
ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est,
etiam impensa opera instamus. Tertium vero si Dominus voluerit,
tanquam putre noxiumque resecare, valde misericorditer puniet. Haec
verba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum
de morte, sed et de tormentis corporalibus evitandis eorum pro quibus
agis, nos invidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum
dixi, velle nos in eis salvum esse quod incolumes corpore vivunt. Nec
egestosam vitam, ut victu indigeant ab aliis impartito, per nos eis
utique formidares; quorum et illud secundum dixi velle nos salvum,
quod habent unde vivunt. Tertium vero quod habent unde male vivunt,
id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea
fabrica vere simulacra, pro quibus vel servandis, vel adorandis, vel
sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur
incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici vulgo
diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis
civitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impenitate perniciosa
nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce
circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod
dicimus, ne id quod vobis dicimus, velut specie petendi quodammodo
accusatione obliqua objicere videaris.
6. Sint honesti cives tui, probis moribus, non superfluis
facultatibus: non eos volumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii
focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanae
reipublicae principes non solum non viluerunt civibus suis, sed ob eam
fuerunt praecipue chariores, et patriae gubernandis opibus aptiores.
Ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae divitibus illius
Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant ; quod tunc
laudabiliter severa censura adhuc resecandum tanquam vitium judicavit.
Tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius
contrectare persuadet, ut mansuetudini christianae, quod illis
censoribus justum visum est, nimium videatur: et vides quam multum
intersit, utrum jam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias
gravissimas culpas, ut tantum quis habeat permittere; quod tunc jam
fuit peccatum, nunc volumus sit saltem poena peccati. Sed est quod
fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur severitas,
nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas, et imitationis
exemplum ad gravissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur.
Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria
nostra incendere ac vastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium
tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est
amittere, quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim
haec dicenda est vindicta peccati, sed tutela consilii; non est hoc
irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire.
7. Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris privat, ne
supervacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero
capillos vellit, ne serpentibus plaudat; atque ita, ubi molesta
dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et
vita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis
petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam
pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud
proverbium: Nec puero gladium. Tu vero, inquit Tullius, ne unico
quidem filio. Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei
debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de
divitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur. Proinde quae
periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque
detrahuntur. Medici cum vident secandam urendamque putredinem, saepe
adversus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties
parvuli, vel etiam grandiusculi veniam peccantes deprecati sumus,
toties a parentibus vel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus
crevisset? quis aliquid utile didicisset? providenter ista, non
crudeliter fiunt. Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas,
nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia vero
diligenter considera. Si praeterita negligis, quae fieri jam infecta
non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui
te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende. Non sane
fideliter eos amare convincimur, si hoc solum intuemur, ne, non
faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod
et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate
magis consulat quam voluntati?
CAPUT III.
8. Nihil interest, inquis, quale videatur esse peccatum cum
indulgentia postulatur. Recte hoc diceres si de puniendis, non de
corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut
libidine ulciscendi ad poenam cujusque rapiatur. Absit ut in
dimittendo cuique peccatum, aut non praeveniat preces rogantis, aut
certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum
pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne vindicta etiam
lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne
compescat a malis. Fieri enim potest ut vehementius adversando,
emendationem quisque negligat hominis quem gravius odit, et nonnulla
molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit.
9. Nam et poenitentia, sicut scribis, impetrat veniam, et purgat
admissum: sed illa quae in vera religione agitur, quae futurum
judicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut
exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum,
sed ut interim a praesenti metu molestiae vita cito peritura liberetur.
Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui
delicto illo fuerant implicati, vel non succurrendo arsurae ecclesiae,
vel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem
fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere
existimavimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare
possent quid de divino judicio formidare deberent. Quae autem
poenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum
agnoscere negligunt, verum etiam irridere ac blasphemare non desinunt?
et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet
ac nudum est, cujus et in praesenti et in futura vita et timemus
judicium, et speramus auxilium. Sed arbitramur nos etiam pro ipsis
aliquid providere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant,
quo non eorum laedatur utilitas, sed vanitas castigetur; ne ab eis
Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis
gravius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas
multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos
pro illis Deum rogamus uti eos ad se convertat, ut fide mundans corda
eorum, veracem ac salubrem agere poenitentiam doceat.
10. Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua
dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad
evitanda tanto majora mala, et ad consequenda tanto majora bona,
deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum
terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad
exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter
audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires.
Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio
finiretur. Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse
suaderem, libens te accepisse dixisti, ex hujus etiam, quae te
carnaliter genuit, vera et pia dilectione promereris; vere consulens
tuis non ad vanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem
perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis.
11. Habes expositas in hac causa cogitationes et vota pectoris mei.
Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio:
quidquid illud est, id est justius, atque sapienties, et firmissime
stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum.
Verum est quippe quod legitur in Libris nostris, Multae cogitationes
sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in aeternum (Prov.
XIX, 21). Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis
aut difficultatis oriatur, quid postremo voluntatis ex rerum
praesentium, vel correctione, vel spe, subito possit existere, utrum
Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis
severiusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos
misericorditer judicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum
praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam
veraci conversione quidquid terroris praeparabatur, avertat et
convertat in gaudium, jam novit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo
hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus?
Seponamus paululum curam cujus hora non est, et quod semper instat,
si placet, agamus. Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat
agere, unde Deo placere possimus; quod in hac vita usque ad eam
perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non
potest, aut forte difficilimum est: unde praecisis omnibus
dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui verissime dici
potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex
Cumaeo, tanquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est:
|
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidine terras.
|
|
Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac via ad
coelestem patriam pervenitur, cujus habitatione cum eam tibi amandam,
quantum potui, commendarem, admodum delectatus es.
CAPUT IV.
12. Sed quia dixisti quod omnes eam leges diversis viis et
tramitibus appetant; vereor ne forte, cum putas etiam illam viam, in
qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae
illuc sola perducit. Sed rursus verbum quod posuisti diligenter
attendens, videor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque
enim dixisti, quam omnes leges diversis viis et tramitibus
assequuntur, aut ostendunt, aut inveniunt, aut ingrediuntur, aut
obtinent, aut aliquid ejusmodi, sed dicendo, appetunt, librato
verbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi
cupiditatem. Ita nec illam quae vera est, exclusisti, nec alias quae
falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec
perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla
dubitatione beatus est. Beati autem omnes esse volumus, hoc est,
appetimus, nec tamen omnes qui volumus possumus, hoc est, quod
apperimus adipiscimur. Ille ergo adipiscitur qui viam tenet non solum
qua id appetit, sed qua etiam pervenitur, relinquens alios in
itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. Quoniam nec error esset
si nihil appeteretur, nec si appetita veritas teneretur. Si vero
diversas vias ita dixisti, ut non intelligamus adversas, sicut dicimus
diversa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent vitam, alia de
castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et
si quae sunt caetera; non solum appetitur viis et tramitibus ita
diversis illa patria, verum etiam reperitur. Nam et in Scripturis
sanctis et viae leguntur, et via: viae, sicut illud est, Docebo
iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15);
via, sicut illud, Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua
(Psal. LXXXV, 11). Non aliae, illae, alia ista; sed
omnes una, de quibus alio loco eadam sancta Scriptura dicit,
Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV,
10): quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem,
intellectumque suavissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud
differam.
13. Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio
rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum via
(Joan. XIV, 6). in illo quaerenda est misericordia et
veritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem viam,
sed non etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tenere vellemus, unde
quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; nonne ab illa patria
veritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim
absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto
immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit,
peccasse judicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam
philosophorum opinione non diversam viam, quae tamen ducat ad coelestem
habitationem, sed plane perversam, quae ducit ad perniciosissimum
errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa civium tuorum adhibendam
putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saevientium ignibus arsit
Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti
convicio appeteremur.
14. Sed quemadmodum id adstruxeris vide: Et si ut quibusdam,
inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia
omnibus debet esse communis. Deinde cum quasi moliris ostendere omnia
paria esse peccata, subjungis et dicis: Petulantius locutus est
aliquis, peccavit; convicia aut crimina ingessit, aeque peccavit.
Hoc non est docere, sed id quod perverse sentitur, sine ulla
documentorum a tructione proponere. Ad hoc enim quod dicis, aeque
peccavit, cito respondetur, non aeque peccavit. Exigis fortassis ut
probem: quid enim tu quod aeque peccaverit, jam probasti? An illud
quod jungis audiendum est? Aliena quisque diripuit, inter delicta
numeratur. Hic etiam tu ipse verecundatus es: puduit enim te dicere
quod peccavit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur.
Non autem ibi quaestio est utrum et hoc inter delicta numeretur, sed
utrum hoc illi delicto aequalitate jungatur. Aut si propterea sunt
paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt,
quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque
volatilia.
15. Adhuc etiam progrederis et conjectas: Loca profana sacraque
violavit, non est ab indulgentia secernendus. Hic sane de violatis
sacris locis ad facinus tuorum civium pervenisti: verum locutioni
petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti
indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem
miserationem, non propter peccatorum parilitatem. Ego autem supra
posui scriptum in Litteris nostris: Universae viae Domini
misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Consequentur
itaque misericordiam, si non oderint veritatem. Quae non quasi aeque
peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo
atque impio recte poenitentibus christiano jure debetur. Tu vero, vir
merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas
Paradoxum tuum, quem tibi optamus vera pietate ac felicitate
grandescere. Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi
ipsi periculosius potest, quam si convicio in quemlibet extraneum
jaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem convicium
coaequaverit?
16. Convenienter itaque apud nos pro civibus tuis agis, ingerendo
nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae
causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, verum etiam multum
adversatur. Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua
petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in vitio Stoici
ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus
ferreum et inflexibilem volunt. Melius itaque tibi occurreret de tuo
Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de
virtutibus tuis admirabilior, vel gratior misericordia est (Orat.
pro Q. Ligario). Quanto magis debet ea in Ecclesiis praevalere,
quando eum sequuntur qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6);
et legunt, Universae viae Domini misericordia et veritas. Noli ergo
metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes volumus ad
dignum supplicium pervenire; prohibente nos illa misericordia quam in
Christo cum veritate diligimus. Sed qui vitiis nutriendis parcit et
fovet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors
quam qui non vult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non
timet ne vulneratum doleat vel exstinctum. Serva ergo tempori
opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione
(da veniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris;
et rescribe potius quid te de hac via moveat quam tenemus, et in qua
nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari novimus et gaudemus, ut
gradiaris instamus.
17. Cives autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam
innocentes quidem dixisti; verumtamen, quod relecta illa epistola mea
debes advertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos
sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem
te cupere patriam relinquere, jocari me putasti. Hoc scilicet in
malis tantis libeat! ita est prorsus. Fumant adhuc ruinae incensae
ecclesiae, et in ea causa nos jocamur! Et ego quidem quamvis
innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt,
aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum viribus vel
auctori ate valuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in
rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt
offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi
voluerunt: aliam corum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt;
nihil agi de immissoribus volens, quia hoc sine tormentis corporalibus
a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inveniri. Stoici
autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia
paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam
vituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus
pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remove ergo
illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius
ut tanquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos
quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione
parcamus. Deus misericors et verax et felicitate vera donare
dignetur.
|
|