|
AUGUSTINUS episcopus catholicus, Donatistis.
CAPUT PRIMUM.
1 Charitas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet
voluntatem, lucrari volumus, tacere nobis non permittit. Si
propterea nos odistis, quia pacem vobis catholicam praedicamus, nos
Domino servimus dicenti, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei
vocabuntur (Matth. V, 9); et in Psalmo scriptum est: Cum iis
qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me
gratis (Psal. CXIX, 7). Propterea mandaverunt nobis quidam
presbyteri partis vestrae, dicentes: Recedite a plebibus nostris, si
non vultis ut interficiamus vos. Quanto justius eis nos dicimus: Imo
vos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras, sed
illius cujus omnes sumus; aut si non vultis et impacati estis, vos
potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit:
quas ideo vultis vestras facere ne Christi sint, quamvis eas sub ejus
nomine possidere conemini; tanquam si servus furetur oves de grege
domini sui, et quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini
sui eis infigat, ne furtum ejus possit agnosci. Sic enim fecerunt
majores vestri; separaverunt ab Ecclesia Christi populos habentes
baptismum Christi, et quicumque illis accreverunt, baptismo Christi
eos baptizaverunt . Sed Dominus et fieres punit, si non se
correxerint, et oves ab errore revocat ad gregem, nec in eis suum
exterminat characterem.
2. Dicitis nos traditores; quod nec majores vestri in majores
nostros potuerunt, nec vos in nos probare ullo modo poteritis. Quid
vobis vultis faciamus, qui quando vobis dicimus ut causam nostram et
vestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire?
Nam utique ostenderemus vobis, quia potius illi traditores fuerunt,
qui Caecilianum et socios ejus quasi traditionis crimine damnaverunt.
Et dicitis, recedite a plebibus nostris; quas docetis ut vobis
credant, et Christo non credant. Vos enim eis dicitis, propter
traditores, quos non ostenditis, remansisse Ecclesiam Christi in
sola Africa partis Donati: quod non de Lege, non de Propheta, non
de Psalmo, non de Apostolo, non de Evangelio, sed de corde
vestro, et de parentum vestrorum calumniis recitatis. Christus autem
dicit praedicari in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum,
per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV,
47): cui Ecclesiae ex ore Christi manifestatae vos non
communicatis, et alios in vestram perditionem trahentes, liberari non
vultis.
CAPUT II.
3. Si autem ideo vobis displicemus, quia per Imperatorum jussiones
ad unitatem cogimini, hoc vos fecistis, qui ubicumque vellemus
praedicare veritatem, ut eam quisque secunus audiret et volens
eligeret, nunquam permisistis per violentias et terrores vestros.
Nolite stridere, et perturbare animas vestras; patienter, si fieri
potest, considerate quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum
vestrorum, et clericorum qui duces eorum semper fuerunt, et videbitis
quae causa vobis hoc excitaverit. Unde injuste querimini, quia vobis
omnia ista ut juberentur coegistis. Nam ut longe praeterita et multa
non repetamus, saltem recentia facta vestra cogitate. Marcus
presbyter Casphalianensis a nemine coactus, propria voluntate
catholicus factus est. Quare illum vestri persecuti sunt, et pene
occidissent, nisi Dei manus per homines supervenientes violentias
eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo
cogente se transtulit. Quare raptus est de domo sua, caesus, in aqua
volutatus, buda vestitus, et nescio quot dies in captivitate retentus
est, nec libertati proprie fortasse restitutus esset, nisi jam pene
propter ipsam causam Proculeianus sibi exhibitionem videret imminere.
Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria voluntate delegit.
Quare subdiaconum ejus, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem
caesum, clerici vestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo
scelere eversae sunt.
4. Quid amplius dicamus? Modo praeconem misistis, qui clamaret
Siniti, Quisquis Maximino communicaverit, incendetur domus ejus:
qui antequam ipse ad Catholicam conversus esset, et nondum de
transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus,
nisi ut nulli molestus nostros visitaret, et in domo juris sui
positus, pacem catholicam volentibus praedicaret? quem vos inde cum
gravi injuria projecistis. Quid aliud agebamus, quando unus nostrum
Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem , nisi ut
nostri, quamvis pauci qui illic erant, visitarentur, et audito verbo
Dei ad unitatem Christi qui vellent converterentur? Cui ambulanti
viam suam, latronum more insidiati sunt, et quia in eorum insidias
cadere non potuit, eum aperta violentia in fundo Livetensi pene vivum
cum domo quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas
coloni ejusdem fundi propter periculum suae salutis exstinguerent: et
tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari judicio
convinceretur haereticus, ejusdem episcopi Possidii intercessu decem
libras auri non est exactus. Cui benevolentiae et mansuetudini
ingratus, ad imperatores catholicos ausus est appellare. Unde hanc in
vos iram Dei, de qua murmuratis, multo importunius et vehementius
provocavit.
5. Videtis quia vos contra pacem Christi violenter insurgitis, et
patimini non pro ipso, sed pro iniquitatibus vestris. Quae est ista
dementia, ut cum male vivitis, latronum facta faciatis; et cum jure
punimini, gloriam martyrum requiratis? Si ergo vos privata vestra
audacia tam violenter cogitis homines aut ire in errorem, aut permanere
in errore; quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates,
quas Deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere
furoribus vestris, ut miserae animae de vestra dominatione liberatae,
eruantur de vetustissima falsitate, et assuescant in apertissima
veritate? Nam quod a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam se cogi
volunt; quod nobis antea et postea confitentur, ut vel sic evadant
oppressiones vestras.
6. Et tamen quid est melius, proferre veras Imperatorum jussiones
pro unitate, an falsas indulgentias pro perversitate: quod vos
fecistis, et mendacio vestro subito totam Africam implestis? In quo
facto nihil aliud ostendistis, nisi partem Donati semper de mendacio
praesumentem, omni vento jactari et circumferri, sicut scriptum est,
Qui fidit in falsis, hic pascit ventos (Prov. X, 4). Sicut
enim vera fuit ista indulgentia, sic vera sunt crimina Caeciliani, et
traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quidquid
aliud contra catholicos dicere consuevistis, ut a pace Ecclesiae
Christi infelices separetis, et infeliciter separemini. De nulla
quidem nos hominis potestate praesumimus, quamvis utique multo sit
honestius praesumere de Imperatoribus quam praesumere de
Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de
seditionibus. Sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis qui spem
suam ponit in homine (Jer. XVII, 5). Unde ergo praesumimus,
si vultis nosse, illum cogitate de quo propheta praenuatiavit,
dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, et omnes gentes servient
illi (Psal. LXXI, 11). Et ideo hac Ecclesiae potestate
utimur, quam ei Dominus et promisit et dedit.
7. Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo
contra veritatem leges darent, per quas justi et probarentur et
coronarentur, non faciendo quod illi juberent, quia Deus prohiberet.
Sicut jusserat Nabuchodonosor ut aurea statua adoraretur; quod qui
facere noluerunt, Deo talia prohibenti placuerunt. Quando autem
Imperatores veritatem tenent, pro ipsa veritate contra errorem
jubent, quod quisquis contempserit, ipse sibi judicium acquirit. Nam
et inter homines poenas luit, et apud Deum frontem non habebit, qui
hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas jussit. Sicut
ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus
atque mutatus, pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut
quicumque blasphemarent Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in
interitum irent, et domus eorum in dispersionem (Dan. III,
96): et non vultis ut tale aliquid contra vos jubeant imperatores
Christiani, cum sciant a vobis, in eis quos rebaptizatis, Christum
exsufflari? Si jussiones regum non pertinent ad praedicandam
religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edietum regis talia
jubentis etiam ipsi vos signatis? An ignoratis verba regis esse :
Signa et ostenta quae fecit mihi Dominus Deus excelsus, placuit mihi
in conspectu meo annuntiare, quam magnum et potens sit regnum ejus,
regnum sempiternum et potestas ejus in saecula saeculorum (Dan.
III, 99, 100)? An cum hoc audieritis, non respondetis,
Amen; et hoc dicto clara voce ad edictum regis, vos in sancta
solemnitate signatis ? Sed modo quia nihil apud Imperatores
potestis, nobis inde vultis facere invidiam. Si autem aliquid
possetis, quanta faceretis; quando nihil potestis, et non cessatis!
8. Scitote quod primi majores vestri causam Caeciliani ad
imperatorem Constantinum detulerunt. Exigite hoc a nobis, probemus
vobis; et si non probaverimus, facite de nobis quidquid potueritis.
Sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi judicare, eam
discutiendam atque finiendam episcopis delegavit. Quod et factum est
in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius Ecclesiae cum
multis collegis suis. Qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent,
et Donatum qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent,
iterum vestri ad Imperatorem venerunt, de judicio episcoporum, in quo
victi fuerant, murmurarunt. Quomodo enim potest malus litigator
laudare judices, quibus judicantibus victus est? Iterum tamen
clementissimus Imperator alios judices episcopos dedit apud Arelatum
galliae civitatem, et ab ipsis vestri ad ipsum Imperatorem
appellarunt, donec etiam ipse causam cognosceret, et Caecilianum
innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. Nec sic toties victi
quieverunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat
ordinatus, quotidianis interpellationibus ipsi Imperatori taedium
fecerunt, dicentes eum esse traditorem: et ideo Caecilianum episcopum
esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus; donec et ipse
Felix jussu Imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens
probaretur.
9. Tunc Constantinus prior contra partem Donati severissimam legem
dedit. Hunc imitati filii ejus, talia praeceperunt. Quibus
succedens Julianus desertor Christi et inimicus, supplicantibus
vestris Rogatiano et Pontio, libertatem perditionis parti Donati
permisit: denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa
daemoniis, eo modo putans christianum nomen posse perire de terris, si
unitati Ecclesiae de qua lapsus fuerat, invideret, et sacrilegas
dissensiones liberas esse permitteret. Haec erat ejus praedicanda
justitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudaverunt,
dicentes homini apostatae, quod apud eum sola justitia haberet locum.
Huic successit Jovianus , qui quoniam cito mortuus est, nihil de
rebus talibus jussit. Deinde Valentinianus; legite quae contra vos
jusserit. Inde Gratianus et Theodosius; legite quando vultis, quae
de vobis constituerint. Quid ergo de filiis Theodosii miramini,
quasi aliud in hac causa sequi debuerint, quam Constantini judicium
per tot christianos imperatores firmissime custoditum?
10. Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut vobis quando
vultis, si tamen ignoratis, ostendimus, majores vestri causam
Caeciliani ultro detulerunt. Defunctus est Constantinus, sed
judicium Constantini contra vos vivit, quo vestri causam miserunt,
apud quem judices episcopos reprehenderunt, ad quem a judicibus
episcopis appellaverunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano
interpellaverunt, a quo toties convicti et confusi redierunt, et a
pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt; eamque vobis
post. eris suis haereditariam reliquerunt, ut tam impudenter de
jussionibus christianorum imperatorum faciatis invidiam, cum si vobis
liceret, non quidem jam Constantinum christianum, quia veritati
favit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Julianum ab inferis
excitaretis; quasi vero si aliquid tale contingeret, esset magnum
malum nisi vobis. Quae est enim pejor mors animae, quam libertas
erroris?
CAPUT III.
11. Sed jam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis
doctus et indoctus intelligit praeponendam esse discordiae, diligamus
et teneamus unitatem. Hoc jubent imperatores, quod jubet et
Christus; quia cum bonum jubent, per illos non jubet nisi Christus.
Et nos etiam per Apostolum obsecrat, ut idipsum dicamus omnes, et
non sint in nobis schismata, neque dicamus, Ego quidem sum Pauli,
ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi; sed simul
omnes non simus nisi Christi, quia nec divisus est Christus, nec
Paulus crucifixus est pro nobis; quanto minus Donatus? nec in nomine
Pauli baptizati sumus (I Cor. I, 10 13); quanto minus in
Donati? Hoc dicunt et Imperatores, quia christiani catholici sunt,
non idolorum servi, sicut vester Julianus; non haeretici, sicut
quidam fuerunt et Ecclesiam catholicam persecuti sunt, quando veri
christiani non pro haeretico errore poenas justissimas sicut vos, sed
pro catholica veritate passiones gloriosissimas pertulerunt.
12. Attendite quam manifestissima veritate per cor regis, quod in
manu Dei est, ipse Deus dixerit in ista ipsa lege quam contra vos
prolatam dicitis; est autem, si intelligatis, prolata pro vobis.
Attendite quid habeant verba principis: Nam si in eis qui primo
initiati sunt, idcirco religio Baptismatis judicatur infirma, quod ii
a quibus accipitur peccatores putentur, toties renovari necesse erit
traditum Sacramentum, quoties indignus fuerit inventus collati
Baptismatis administrator, et fides nostra non ex nostrae voluntatis
arbitrio, neque ex divini muneris gratia, sed ex meritis sacerdotum et
clericorum qualitate pendebit . Faciant mille concilia episcopi
vestri, huic uni sententiae respondeant, et ad quod volueritis
consentimus vobis. Videte enim quam perverse et impie dicatur, quod
dicere soletis, quia si bonus sit homo, ipse sanctificat eum quem
baptizat; si autem malus sit, et nesciat ille qui baptizatur, tunc
Deus sanctificat. Hoc si verum est, optare ergo debent homines, ut
a malis ignoratis baptizentur, potius quam a notis bonis, ut magis a
Deo quam ab homine possint sanctificari: sed absit a nobis ista
dementia. Quare ergo non verum dicimus, et recte sapimus, quia
semper Dei est illa gratia et Dei Sacramentum, hominis autem solum
ministerium; qui si bonus est, adhaeret Deo, et operatur cum Deo;
si autem malus est, operatur per illum Deus visibilem Sacramenti
formam, ipse autem donat invisibilem gratiam. Hoc sapiamus omnes, et
non sint in nobis schismata.
CAPUT IV.
13. Concordate nobiscum, fratres; diligimus vos, hoc vobis
volumus quod et nobis. Si propterea nos gravius odistis, quia errare
vos et perire non permittimus, hoc Deo dicite, quem timemus minantem
malis pastoribus, et dicentem: Quod erraverat, non revocastis, et
quod perierat, non inquisistis (Ezech. XXXIV, 4). Hoc
vobis per nos Deus ipse facit, sive obsecrando, sive minando, sive
corripiendo, sive damnis, sive laboribus, sive per suas occultas
admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges.
Intelligite quid vobiscum agatur; perire vos non vult Deus in
sacrilega discordia alienatos a matre vestra Catholica. Nihil in nos
aliquando probare potuistis; vestri episcopi conventi a nobis, nunquam
nobiscum pacifice conferre voluerunt, quasi fugientes cum peccatoribus
loqui. Quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non
contulerit cum peccatoribus et cum valde sacrilegis: legite Actus
Apostolorum, et videte. Quasi ipse Dominus non cum Judaeis, a
quibus crucifixus est, sermones de Lege habuerit, eisque congruenter
responderit. Postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui
converti ad justitiam nunquam poterit, et tamen nec ipse Dominus de
Lege dedignatus est ei respondere; ut intelligatis istos ideo nobiscum
nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.
14. Nos ignoramus quid adversus seipsos homines jactent, qui
calumniosis dissensionibus gaudent. In Scripturis discimus
Christum, in Scripturis discimus Ecclesiam. Has Scripturas
communiter habemus, quare non in eis et Christum et Ecclesiam
communiter retinemus? Nos ubi agnovimus eum de quo dicit Apostolus,
Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus; non dicit, Et
seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo,
quod est Christus (Gal. III, 16); ibi agnovimus Ecclesiam,
de qua dicit Deus ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes
gentes (Gen. XII, 3). Ubi agnovimus Christum in Psalmo de
se prophetantem, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie
genui te; ibi agnovimus Ecclesiam, in eo quod sequitur, Postula a
me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Ubi agnovimus Christum in
eo quod scriptum est, Deus deorum Dominus locutus est; ibi agnovimus
et Ecclesiam in eo quod sequitur, Et vocavi, terram a solis ortu
usque ad occasum (Psal. XLIX, 1). Ubi agnovimus Christum in
eo quod scriptum est, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo
suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ibi agnovimus et
Ecclesiam in eo quod paulo superius dicitur, In omnem terram exivit
sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit
tabernaculum suum (Psal. XVIII, 5, 6). Ipsa est Ecclesia
in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota, usque ad
terminos terrae. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est,
Foderunt manus meas, et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi
vero consideraverunt et aspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestimentum meum miserunt sortem; ibi agnovimus et Ecclesiam
in eo quod paulo post in psalmo ipso dicitur, Commemorabuntur et
convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in
conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19,
28, 29). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est,
Exaltare super coelos, Deus; ibi agnovimus et Ecclesiam in eo quod
sequitur, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 6).
Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum
regi da, et justitiam tuam filio regis; ibi agnovimus et Ecclesiam in
eo quod de illo in psalmo ipso dicitur, Et dominabitur a mari usque ad
mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Coram illo
procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis
et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent; et
adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi (Psal.
LXXI, 2, 8, 9, 10, 11).
15. Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, lapidem de
monte sine manibus praecisum, fregisse omnia regna terrarum, utique
illa quae de culturis daemonum praesumebant; ibi agnovimus et
Ecclesiam in eo quod dictum est, lapidem ipsum crevisse, et factum
montem magnum, et replevisse omnem terram (Dan. II, 34,
35). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Praevalebit
Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; ibi
agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic sequitur, Et adorabunt in
conspectu ejus unusquisque de loco suo omnes insulae gentium (Sophon.
II, 11). Ubi agnovimus Christum in eo quod scriptum est, Deus
ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; operiet coelos virtus
ejus; ibi agnovimus Ecclesiam in eo quod sequitur, Et laudis ejus
plena est terra (Habac. III, 3). Ab Africo enim posita est
Jerusalem, sicut legitur in libro Jesu Nave (Josuae XV, 8),
unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons
Oliveti, unde ascendit in coelum ut cooperiret coelos virtus ejus, et
impleretur Ecclesia per omnem terram laudis ejus. Ubi agnovimus
Christum in eo quod scriptum est, Sicut ovis ad immolandum ductus
est, et sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit
os suum, et caetera quae illic de ejus passione dicuntur; ibi
agnovimus et Ecclesiam in eo quod illic dicitur, Laetare sterilis,
quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi
filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim
Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulaeas tuas confige, non
est quod parcas. Porrige longius funiculos, et palos validos
confirma; etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende.
Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates, quae desertae
erant, inhabitabis. Non est quod metuas, praevalebis enim; nec
erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum
oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor; quoniam ego
sum Dominus, qui feci te, Dominus nomen ei: et qui eruit te, ipse
Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIII. 7, et
LIV, 1-5).
CAPUT V.
16. Non novimus quid de traditoribus dicatis, quos nunquam
convincere, nunquam ostendere potuistis. Non dico quia vestri potius
in tali crimine detecti et confessi manifestantur: quid ad nos pertinet
de sarcinis alienis? nisi ut quos possumus corrigamus, vel correptione
vel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia
charitatis; quos autem corrigere non valemus, etiamsi necessitas cogit
pro salute caeterorum ut Dei Sacramenta nobiscum communicent,
peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo
et favendo. Sic enim eos in isto mundo, in quo Ecclesia catholica
per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum Dominus dicit, tanquam
zizania inter triticum, vel in hac unitatis area tanquam paleam
permixtam frumento, vel intra retia verbi et Sacramenti tanquam malos
pisces cum bonis inclusos, usque ad tempus messis (Matth. XIII,
24-43), aut ventilationis (Id. III, 12) aut littoris
(Id. XIII, 47-50, toleramus, ne propter illos eradicemus
et triticum, aut grana nuda ante tempus de area separata, non in
horreum mittenda purgemus, sed volatilibus colligenda projiciamus; aut
disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cavemus, in
mare perniciosae libertatis exeamus. Propter hoc enim his atque aliis
similitudinibus Dominus servorum suorum tolerantiam confirmavit, ne
dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et
temerarias dissensiones aut parvulos perdant, aut parvuli pereant.
Quod usque adeo coelestis magister cavendum praemonuit, ut etiam de
praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae
salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona
dicere. Neque enim sua sunt quae dicunt, sed Dei, qui in cathedra
unitatis doctrinam posuit veritatis. Proinde ille verax et ipsa
veritas, de praepositis sua mala facientibus, et Dei bena dicentibus
ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite:
dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Non utique
diceret, Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala
quae faciunt.
17. Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus: quamvis
vestros majores non exsecratores malorum, sed accusatores innocentium
fuisse, si velitis possimus ostendere. Sed quicumque illi et
qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. Ecce Scripturae
communes, ecce ubi novimus Christum, ecce ubi novimus Ecclesiam.
Si Christum ipsum tenetis, ipsam Ecclesiam quare non tenetis? Si
in ipsum Christum quem legitis, et non videtis, tamen propter
veritatem Scripturarum creditis; quare Ecclesiam negatis, quam et
legitis et videtis? Haec vobis dicendo et ad hoc bonum pacis et
unitatis et charitatis vos compellendo, inimici vobis facti sumus; et
mandatis quia occidetis nos qui veritatem vobis dicimus, et in errore
vos perire quantum possumus non permittimus. Vindicet nos Deus de
vobis, ut ipsum errorem vestrum in vobis occidat, et nobiscum de
veritate gaudeatis. Amen .
|
|