|
Domino fratri dilecto MACROBIO, AUGUSTINUS.
1. Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis.
Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non
inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris.
Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum
attende quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem
damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. Diu
Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas
Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et
neminem post eum baptizans. Qua ergo licentia post nos adhuc
rebaptizandum putatis? Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza:
si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae.
Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe
si non probavero, tunc fac quod putas. Addo etiam, si non
probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero,
noli esse inimicus salutis tuae. Opto te, domine frater, in pace
esse nobiscum.
|
|