|
Domino beatissimo et venerabili multumque desiderabili patri
AUGUSTINO MAXIMUS et THEODORUS, in Domino
salutem.
1. Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium
perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo
negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione
commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait:
|
“Non
possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam
postulaverint dare.”
|
|
Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto
Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui judicem esse non
posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod
necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare.
Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.
|
|