|
Domino dilecto fratri MACROBIO, AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM.
1. Charissimifilii mei, honorabiles viri, cum ad tuam
Benevolentiam attulissent litteras meas, quibus admonui rogavique te,
ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te
respondisse, Non possum nisi ad me venientes suscipere, et eis fidem
quam postulaverint dare: et tamen si ad te venerit in vestra communione
baptizatus, qui diu a vobis separatus fuit, et per ignorantiam se
putaverit denuo baptizandum, idque poposcerit, cum quaesieris et
cognoveris ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te venientem, nec
tamen ei das quam postulat fidem, sed doces hominem habere quod petit,
nec verba errantis attendis, sed studium adhibes corrigentis. Male
ergo dantem quod jam dandum non est, et Sacramentum quod datum est
violantem suus error accusat, non petentis excusat. Dic itaque mihi,
obsecro te, quomodo non habeat qui petivit abs te, quod jam acceperat
per me? Si propter alienam aquam, et alienum fontem, quod solent
dicere qui non intelligunt, quia scriptum est, Ab aqua aliena abstine
te, et de fonte alieno ne biberis ; Felicianus quando separatus est a
vobis in parte Maximiani, veritatis adulter, catena sacrilegii,
sicut concilii vestri verba indicant, trahebatur. Si secum abstulerat
fontem vestrum, quis erat fons in quo, illo separato, vestros
baptizatis? Simul enim nunc vester episcopus sedet cum Primiano a se
damnato et damnatore suo.
2. Sed sicut mihi suis litteris (Epist. 107) intimarunt
nostri, qui in hac causa te viderunt, cum quaererent quid hinc
diceres, respondisti te nuper ordinatum , factorum patris tui judicem
esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis, permanere.
Hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio,
bonae indolis juvenem. Quid enim te ad hanc responsionem, nisi malae
causae necessitas cogit? Sed si attendas, mi frater, si recte
cogites, si Deum timeas, in mala causa perseverare nulla necessitas
cogit. Haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam
solvit, sed causam nostram ab omni calumnia vestrae causationis
absolvit. Dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui judicem
esse non posse, sed in eo quod a prioribus tuis acceperis permanere.
Cur ergo non potius in Ecclesia, quam Scriptura teste incipientem ab
Jerusalem, atque per omnes gentes fructificantem atque crescentem
(Act. I, 8) a Domino Christo per Apostolos accepimus,
permanemus; et de factis nescio quorum patrum, quae ante pene centum
annos admissa dicuntur, modo judicamur? Si enim tu de patre tuo,
adhuc in hac vita constituto, non audes judicare, quem potes
interrogare; mihi quare dicitur ut judicem de mortuo longe antequam
natus sum? et christianis gentibus quare dicitur ut judicent de factis
Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec vivos tot
christiani qui tunc vivebant, in terris remotissimis constituti audire
vel nosse potuerunt? Qui manentem notum non audes judicare
Primianum, cur mihi antiquum et ignotum judicandum vis imponere
Caecilianum? Si patres tuos non judicas de factis suis, quare
fratres tuos judicas de factis alienis?
3. An forte fratres nos negas? Sed melius audimus sanctum Spiritum
per prophetam praecipientem, Audite qui pavetis verbum Domini:
dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et qui vos
detestantur, ut nomen Domini honorificetur, et appareat illis in
jucunditate, ipsi autem erubescant (Isai. LXVI, 5, secundum
LXX). Revera enim si hominibus nomen Domini jucundius esset,
quam nomina hominum, numquid Christus clamans, Pacem meam do vobis
(Joan. XIV, 27), divideretur in membris suis per eos qui
dicunt, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae
(I Cor. III, 4) et per hominum nomina dilaniantur? numquid
Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est, Hic est
qui baptizat (Joan. I, 33); de quo dictum est, Christus
dilexit Ecclesiam suam, et tradidit seipsum pro ea, ut eam
sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Eph. V, 25,
26)? numquid ergo in ipso suo lavacro exsufflaretur, si nomen
Domini esset jucundius, cujus est ipse baptismus, quam nomen
hominum, de quibus dicitis: Sanctum est quod ille dat, non quod
ille?
CAPUT II.
4. Et tamen collegae tui ubi voluerunt, veritatem potius
attenderunt, et non solum baptismum quem Primianus in vestra
communione, sed et quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego
schismate, propter honoris Domini jucunditatem sanctum esse
senserunt; et characterem, non solum quem ipse apud vos acceperat,
sed et quem aliis extra nos desertor infixerat, ipso correcto violare
non ausi sunt, quia regium cognoverunt. De hoc eorum facto tam bono
judicare non vis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris
judicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. Times de
Primiano judicare, ne cogaris audire quod culpes: imo vero judica,
et illic magis poteris invenire quod laudes. Non enim quod male fecit
Primianus te volumus memorare, sed quod optime fecit: qui in
suscipiendis quos ejus damnator in separatione sceleratissima
baptizaverat, errorem hominum correxit, non Dei Sacramenta
destruxit. Bonum Christi et in hominibus malignis agnovit; malum
autem hominum, non violato Christi bono, emendavit. Aut si hoc
factum displicet tibi, illud saltem attende, illud pro bono tuo
ingenio prudenter adverte, quia unum Primianum non judicas de factis
ipsius Primiani, et orbem christianum judicas de factis Caeciliani.
Times ne te polluat, si noveris quod vindicare non audeas: absolve
ergo gentes, quae nec nosse poterant quod accusas.
5. Nec tamen illud unius Primiani factum est: scis, in quantum
opinor, et tu, centum ferme episcopi vestri factione damnabili cum
Maximiano conspirantes, ausi sunt damnare Primianum; et trecentorum
decem Vagaiensi concilio, sicut decreti ejus verba personant:
Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris
inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum, de pacis gremio
sententiae fulmen excussit. Hinc alii duodecim, qui ejus
ordinationi, quando contra Primianum levatus est, interfuerant, non
dilata damnatione conjuncti sunt: caeteris autem, ne nimia praecisio
fieret, praestituto die, redeundi est concessa dilatio, salvis suis
honoribus, si intra terminum temporis remeassent. Nec timuerunt
trecenti et decem ad suum collegium revocare tanto Maximiani sacrilegio
accusatos, intuentes forte quod scriptum est: Charitas cooperit
multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). Quibus autem est
permissum tempus dilationis, foris a vestra communione baptizaverunt,
quoscumque baptizare potuerunt. Neque enim nisi foris fuissent,
dilatione concessa invitari poterant ut redirent. Deinde et antequam
dilatio finiretur, et posteaquam finita est, illi duodecim cum
Maximiano damnati, apud tres aut amplius proconsules accusati sunt,
ut e sedibus suis judiciario vigore pellerentur: inter quos erat
Felicianus Mustitanus, de quo non ago, et Praetextatus Assuritanus
nuper defunctus, in cujus damnati loco alter jam fuerat ordinatus.
Quos duos non unus Primianus, sed multi coepiscopi vestri, cum
frequentissima numerositate Thamugadensis Optati natalitia
celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam
quae caeteris data fuerat dilationem, post divulgatam forensi etiam
strepitu apud tot consules accusationem, in honoribus integris
susceperunt, et post eos nullum baptizaverunt. Si huic assertioni
resistitur, vel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei
exigar probare quod loquor.
6. Finita est causa, frater Macrobi: Deus hoc egit, Deus hoc
voluit; occultae illius providentiae fuit ut in causa Maximiani
speculum vobis correctionis proponeretur, ut omnis adversum nos, imo
adversus Christi Ecclesiam toto orbe crescentem, non dico vestra, ne
in tevidear contumeliosus, sed certe vestrorum criminosa calumnia
finiretur. Nihil enim remansit omnino eorum quae contra nos, tanquam
de Scripturis ab hominibus non intelligentibus proferri solent. Nam
haec habere in ore consueverunt: Ab aqua aliena abstine te (Prov.
IX, 18). Sed respondetur: Non est aqua aliena, quamvis sit in
alienis; sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde vos non
abstinuistis. Item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua
mendax, non habens fidem (Jer. XV, 18). Sed respondetur:
Hoc dictum est de fictis hominibus, non pertinentibus ad Dei
Sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. Nam utique
mendaces fuerunt qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis
criminibus damnaverunt; nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a
vobis, quos potuerunt, baptizaverunt. Nam quando eam in his, quos
Felicianus et Praetextatus foris baptizaverunt, suscepistis, et in
mendacibus veracem fuisse sensistis. Proponitur nobis, Qui
baptizatur a mortuo, quid prodest lavacrum ejus (Eccli. XXXIV,
30)? Respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant
illi quos tanquam mortuos ejecit Ecclesia, non dixit hoc lavacrum non
esse, sed nihil prodesse; quod et nos dicimus. Verumtamen quando cum
illo ad Ecclesiam venerit, quod foris oberat, intus proderit; non
cum ipse repetitur Baptismus, sed cum corrigitur baptizatus. Sicut
Maximianum et socios ejus, unquam mortuos a vestra congregatione,
communionis lectos loquitur Vagaiense concilium: Veridica, inquit,
unda, in asperos scopulos nonnullorum naufraga projecta sunt membra.
Aegyptiorum quodammodo exemplo pereuntium funeribus plena sunt
littora, quibus in ipsa morte major est poena, quod post extortam
aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam . Ex hac turba
mortuorum, quasi reviviscentes Felicianum et Praetextatum in suis
honoribus suscepistis, et ab eis in illa morte baptizatos non
rebaptizastis; quia baptismum Christi foris datum per mortuos,
mortuis non prodesse, eumdem tamen ipsum prodesse intus reviviscentibus
agnovistis. Proponitur nobis: Oleum peccatoris non impinguet caput
meum (Psal. CXL, 5). Respondetur, hoc scriptum de
assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intelligi, qua
ungitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis
animae suae, et qui iniqua egerint, benedicuntur. Quod ex priore
versu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me
justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non
impinguabit caput meum. Malle se dixit veraci misericordis austeritate
conteri , quam deceptoria laude fallentis extolli. Sed quomodolibet
intelligatis, certe in eis quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et
Praetextatus baptizaverunt, aut peccatorum oleum suscepistis, aut
etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum
cognovistis. Neque enim non erant peccatores, quando de illis in
Vagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto
opere perditionis, vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt ,
damnatos esse cognoscite.
CAPUT III.
7. Ista de Baptismo dixisse suffecerit. Causa vero separationis
vestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. Scriptum est:
Ne communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). Sed
respondetur, eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis
factis; non eum, qui cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea,
quamdiu area retrituratur, divinis communicat Sacramentis. Scriptum
est enim, Exite inde, et immundum ne tetigeritis; et, Qui
tetigerit pollutum, pollutus est (Isai. LII, 11); sed
consensione voluntatis, qua deceptus est homo primus, non
conversatione corporis, qua et Judas osculatus est Christum. Pisces
quippe illi, de quibus in Evangelio Dominus loquitur, boni et mali
intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem, usque ad
finem saeculi, quod littoris nomine praefiguratur (Matth. XIII,
48, 49) pariter natant corporibus mixti, sed moribus separati.
Scriptum est enim, Modicum fermentum totam massam corrumpit ((I
Cor. V, 6), sed eorum qui consentiunt mala facientibus, non
eorum qui secundum prophetam Ezechielem, gemunt, et moerent ob
iniquitates populi Dei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX,
4).
8. Istam malorum permixtionem gemit et Daniel (Dan. IX,
5-16): tres quoque viri gemuerunt (Id. III, 28-31);
ille hoc in oratione, illi in fornace testantur: nec tamen se ab
unitate populi, cujus peccata confitebantur, corporali disjunctione
separaverunt. Prophetae omnes in eumdem populum in quo erant, quae et
quanta dixerunt! nec sibi tamen alterum populum in quo essent,
discessione corporali vel segregatione quaesierunt. Ipsi Apostoli
permixtum sibi diabolum Judam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo
perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis
Dominus, propter illius inter eos praesentiam: Et vos mundi estis,
sed non omnes (Joan. XIII, 10). Nec ob illius immunditiam,
tanquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. Nec
recte affirmari potest quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua
fuerat etiam Dominum traditurus: nam ipsi de illo scripserunt quod fur
erat, et omnia quae mittebantur de dominicis loculis auferebat
(Joan. XII, 6). Non eis quisquam calumniabatur illo
testimonio, Videbatis furem, et concurrebatis cum eo (Psal.
XLIX, 18): et factis enim malorum, non Sacramentorum
communione, sed eorumdem factorum consensione concurritur. Apostolus
Paulus quantum de falsis fratribus conqueritur (II Cor. XI,
26)! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur, cordis
puri diversitate sejunctus. Nam a quibusdam quos invidos noverat,
gaudet Christum pariter praedicari (Philipp. I, 15-18); et
utique invidia diabolicum vitium est.
9. Postremo episcopus Cyprianus, jam Ecclesia copiosius dilatata,
vicinior temporibus nostris, cujus auctoritate aliquando repetitionem
Baptismi confirmare conamini, cum illud concilium , vel illa
scripta, si vere ipsius sunt, et non, sicut aliqui putant, sub ejus
nomine conscripta atque conficta, contineant quantum dilexerit
unitatem, quomodo in ea tolerandos, etiam contra quos ipse sentiebat,
apertissima exhortatione consuluerit , ne pacis vinculum rumperetur:
id potissimum attendens, quia si quis alterutris, quibus aliud videtur
quam veritas habet, humanus error irrepserit, fraterna concordia
custodita charitas etiam cooperit multitudinem peccatorum. Hanc ille
sic tenuit, sic amavit, ut si quid aliter quam res est, de Baptismi
sacramento sapuerat, id quoque Deus illi revelaret, sicut Apostolus
fratribus in charitate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti,
hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus
revelabit. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Id.
III, 15, 16). Huc accedit quoniam fructuosum sarmentum, si
aliquid habebat adhuc purgandum, gloriosa martyrii falce purgatum est:
non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine
in gremio unitatis occisus est. Nam ipse scripsit, et fidentissime
asserit, eos qui extra unitatem, etiamsi pro illo nomine moriantur,
occidi posse, non posse coronari (Lib. de anit. Eccl.). Tantum
valet sive ad delenda, sive ad confirmanda peccata, vel custodita,
vel violata charitas unitatis.
10. Ipse ergo ille Cyprianus, cum per impiorum Gentilium
persecutionem vastata Ecclesia multos plangeret lapsos, malis hoc
moribus tribuens eorum, qui in ipsa Ecclesia damnabili conversatione
vivebant, de collegarum suorum moribus gemit, nec suum gemitum
silentio tegit; sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos,
ut esurientibus, etiam in Ecclesia fratribus, habere argentum
largiter vellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris
multiplicantibus fenus augerent (Serm. de lapsis, vers. init.).
Puto istorum avaritia, fundis, et fenore Cyprianum non fuisse
maculatum; nec tamen ab eis se corporali segregatione, sed vitae
dissimilitudine fuisse disjunctum. Cum eis altare tetigit; sed
immundam illorum vitam ille non tetigit, quando sic culpavit atque
redarguit. Placentia quippe ista attinguntur , displicentia
repelluntur. Ideoque illi optimo episcopo, nec censura, qua peccata
coerceret, nec cautela defuit, qua unitatis vinculum custodiret.
Legitur ejus in quadam epistola quam scripsit ad presbyterum Maximum,
de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit, propheticam
regulam tenens, nullo modo Ecclesiae deseri debere unitatem, propter
malorum permixtionem. Nam etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse
zizania, non tamen impediri debet fides aut charitas nostra, ut
quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, nos de Ecclesia
recedamus. Tantummodo nobis laborandum est, ut frumentum esse
possimus (Epist. 51).
11. Istam charitatis legem ex ore Christi Domini promulgatam;
ipsius enim sunt istae similitudines, et de zizaniis usque ad tempus
messis in unitate agri per mundum (Matth. XIII, 24-43),
et de malis piscibus usque ad tempus littoris intra eadem retia
tolerandis (Ibid. 47-50); hanc ergo charitatis legem si
majores vestri mente retinerent, si cum Dei timore cogitarent, non
propter Caecilianum, et nescio quos Afros, sive, ut putatis,
revera criminosos, sive, quod magis credendum est, calumniis
appetitos, se ab Ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus, per
omnes gentes radios suos porrigente, et ramos suos per omnem terram
copia ubertatis extendente, non, inquam, se a tot gentibus
christianis, quae omnino nescierunt qui, vel quid, vel quibus
objiciebant, nefaria separatione discinderent; quod non fit, nisi aut
simultate privata potius quam utilitate communi, aut illo vitio quod
consequenter Cyprianus ipse connumerat, vitandumque commemorat. Nam
cum praecepisset propter zizania quae in Ecclesia cernuntur, non esse
Ecclesiam deserendam, sequitur et adjungit: Nobis tantummodo
laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum
dominicis horreis condi, fructum pro opere et labore nostro capiamus.
Apostolus in Epistola sua dicit,
|
“In domo autem magna non solum
sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam
quidem honorata, quaedam inhonorata”
|
|
(II Tim. II, 20): nos
operam demus, et quantum possumus laboremus ut vas aureum vel argenteum
simus. Caeterum fictilia vasa confringere Domino soli concessum est,
cui et virga ferrea data est. Esse non potest major domino suo
servus; nec quisquam sibi, quod soli Filio Pater tribuit,
vindicarit, ut se putet, aut ad aream ventilandam et purgandam, palam
et ventilabrum jam ferre posse, aut a frumento universa zizania humano
judicio separare. Superba est ista praesumptio, et sacrilega
obstinatio, quam sibi furor pravus assumit, et dum sibi semper amplius
aliquid quam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt;
et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati, veritatis
lumen amittunt.
12. Quid hac Cypriani attestatione clarius; quid veracius? Vides
quanta evangelica et apostolica luce praefulgeat; vides eos, qui velut
offensi pro sua justitia iniquitatibus alienis, Ecclesiae deserunt
unitatem, ipsos esse potius iniquissimos. Vides foris esse zizania,
eos qui noluerunt in unitate agri Domini zizania tolerare. Vides
foris esse paleam, eos qui noluerunt in unitate domus magnae talia
tolerare. Vides quam veraciter scriptum est, Filius malus ipse se
justum dicit; exitum autem suum non abluit (Prov. XXIV, sec.
LXX): exitum scilicet quo exit de Ecclesia, non purgat, non
excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est
enim, non abluit; quia si non seipsum justum diceret, sed vere ac
legitime justus esset, non bonos propter malos impiissime desereret,
sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse Dominus,
sive per se, sive per Angelos suos, a tritico zizania, a frumentis
paleas, a vasis misericordiae vasa irae, et haedos ab ovibus, pisces
malos a bonis in fine saeculi separaret.
CAPUT IV.
13. Sed si testimonia illa Scripturarum, quae majores vestri ad
dividendum populum Dei, vel intelligenda, vel proferenda
crediderunt, aliter quam divinorum eloquiorum sensus postulat,
accipere conamini, jam desinite: attendite illud speculum quod ad vos
admonendos, Deus misericordissima, si sapitis, provisione
constituit. Causam dico Feliciani, Fidei aemulum, veritatis
adulterum, Ecclesiae matris, sicut in Vagaiensi concilio conclamatum
est, inimicum, Dathan, Core, et Abiron ministrum; de quo amplius
addiderunt quod eum aperta terra non absorbuit, sed ad majus supplicium
superis reservasse. Raptus enim, inquiunt, poenam suam compendio
lucraverat funeris; usuras nunc graviores colligit funeris , cum
mortuis interest vivus. Quaero enim utrum istum tunc immundum mortuum
tetigerunt illi qui cum eo conspirantes, Primiani innocentiam
damnaverunt. Si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti
sunt. Cur ergo in ejusdem communione, atque a vestra separatis,
tanquam innocentibus dilatio redeundi conceditur, ut integri honoris ac
fidei regressi habeant fundamenta, et qui tanquam ordinationi
Maximiani non interfuerint, mereantur audire quod eos sacrilegi
surculi non polluerunt plantaria, in eadem parte positos, in eodem
schismate colligatos, a vobis divisos, illis sociatos, simul in
Africa constitutos, notissimos, amicissimos, conjunctissimos, qui
etsi non praesentes eum ordinaverunt, propter eum tamen et absentem
Primianum damnaverunt; et inquinasse dicitur surculus Caeciliani
orbis terrarum populos christianos numerosissimos, remotissimos,
ignotissimos, cujus non dico causam, sed multi nec nomen nosse
potuerunt? Non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani
non solum scierunt, sed et contra Primianum levando erexerunt: et
communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum, aut
in longinquis gentibus nescierunt, aut in propinquioribus tantummodo
audierunt, aut in ipsa Africa factum simpliciter, et pacifice
cognoverunt, aut in ipsa Carthagine contra neminem levaverunt! Nec
cum fure concurrebant, qui communicabant ei de quo dicit Nummasius
advocatus, loquens pro praesente Restituto episcopo vestro, quod per
occultum sacrilegii propemodum furtum, episcopalis nominis invaserit
principatum; nec cum adultero portionem suam ponebant, qui
communicabant veritatis adultero; nec modico fermento tota eorum massa
corrumpebatur, cum ei faverent, cum in ejus parte, non quasi
nescientes, a vobis praecisi, remanerent, sed a vobis contra
praecidendam erigendamque curarent; deinde vos ipsi, qui eos ad
redeundum sic invitastis, ut Maximiano tanta societate conjunctos,
impollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et
Felicianum salvis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice
concordetis (quod hodieque Felicianum vobiscum consedentem videtis)
nulla communione peccatorum alienorum maculati, nullo contactu
immunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti:
et orbi christiano per haec testimonia alienum crimen objicitur,
unitatis divisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo,
tanquam immundus ramus, qui in verae matris radice manserit,
accusatur!
CAPUT V.
14. Quid illud, quod soletis de sustentatis persecutionibus
gloriari? Si martyres non facit causa, sed poena; cum diceretur,
Beati qui persecutionem patiuntur, frustra est additum, propter
justitiam (Matth. V, 10). Nonne vos etiam in hujus tituli
gloria Maximianistae facillime vincunt, qui persecutionem non solum
postea vobiscum, sed prius et a vobis pertulerunt? Advocati
accusantis Maximianum, vestro collega praesente Restituto, qui in
locum Salvii Membressitani, cum caeteris illis undecim sine dilatione
damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, jam fuerat
ordinatus, verba sunt quae jam paulo ante commemoravi. Titianus etiam
die ipso dilationis transacto, Felicianum et Praetextatum de tota
ipsa contra Primianum conspiratione verbis gravissimis accusavit.
Concilium etiam Vagaiense non semel Gestis proconsularibus, ac
deinde municipalibus allegatum est, excitata judicia, impetratae
minacissimae jussiones, postulatum atque praeceptum est, ad
coercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa
auxilia civitatum, per quae id quod judicatum est, impleretur. Quid
ergo nobiscum de imperata persecutione confligitis, qui vobiscum ista
non aequo jure divisimus? Cum enim non semper qui persecutionem
sustinet, perveniat ad passionem; sic inter nos composuerunt clerici
et Circumcelliones vestri, ut vos persecutionem, nos passionem
sustineremus. Sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude
certate, qui contra vos recitant Gesta forensia, ubi eos per judices
persecutionibus agitastis: sed plane cum quibusdam eorum tali
coercitione correctis postea concordastis; unde nec nostra est
desperanda concordia, si Deus adjuvare, et vobis pacificam mentem
inspirare dignetur. Nam et illud, quod contra nos a vestra parte
magis ore maledico quam veridico solet dici, Veloces pedes eorum ad
effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3), nos potius ista in
tantis latrociniis Circumcellionum, clericorumque vestrorum experti
sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis, tot loca
nostrorum sanguine cruentarunt: quorum duces, quando te ingrediente in
hanc patriam, cum suis cuneis deduxerunt, Deo laudes inter cantica
conclamantes, quasi voces, velut tuba praeliorum in suis omnibus
latrociniis habuerunt. Alio tamen die concussi ac stimulati aculeis
verborum tuorum, quae in eos per punicum interpretem honesta et ingenua
libertatis indignatione jaculatus es, factis eorum irritatus potius
quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis qui
aderant narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt, nec
post eorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, ulla aqua pavimenta
salsavistis - quod post nostros clerici tui putaverunt esse faciendum.
15. Sed, ut dicere coeperam, hoc de Scripturis testimonium, quod
in nos soletis magis conviciando quam probando jactare, Veloces pedes
eorum ad effundendum sanguinem, etiam in Felicianum et Praetextatum
impetu vehementi, grandiloqua illa sententia concilii Vagaiensis
evomuit. Nam cum de Maximiano, quae visa sunt dicenda, dixissent:
Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit
et ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus
scriptum est:
|
“Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os
maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad
effundendum sanguinem (Psal. XIII, 3),”
|
|
etc. Quibus
dictis, ut deinde ostenderent qui essent, quos traheret ad consortium
criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili severitate
damnarent: Famosi ergo, inquiunt, criminis reos Victorianum
Carcavianensem, ad quem adjungunt alios undecim, inter quos
Felicianum Mustitanum, et Praetextatum Assuritanum. Post haec in
eos dicta, facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum
minueretur honoribus; nullus ab eis ablutus, post abluentium pedes
veloces ad effundendum sanguinem, rursus abluendus judicaretur . Cur
ergo de nostra concordia desperandum est? Deus diaboli averterit
invidiam, et pax Christi vincat in cordibus nostris: ac, sicut idem
Apostolus dicit, donemus nobismetipsis, si quis adversus aliquem
habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit nobis (Colos.
III, 15, 13), ut, quod jam dixi et saepe dicendum est,
charitas cooperiat multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8).
CAPUT VI.
16. Verum tu, frater, cum quo nunc ago, et de quo in Christo,
sicut ipse novit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in
hac Maximiani causa velis per ingenii tui et eloquii facultatem
suscipere, nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsius,
hominibus in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot
etiam proconsularibus et municipalibus Gestis, ubi adversus vos semper
catholica Ecclesia commonita est: ut nec illud de aqua aliena, et de
aqua mendacii, et lavacro mortui, et si qua alia sunt hujusmodi,
sicut soletis, intelligenda fatearis; sed eo potius modo, ut
baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus
Ecclesiae, nec extra Ecclesiam judicetur extraneus, nec in alienis
deputetur alienus, sed extraneis et alienis valeat ad perniciem, suis
autem et propriis ad salutem; atque in illis, cum ad pacem Ecclesiae
convertuntur, error emendetur, non Sacramentum errorem puniendo
destruatur, utque id quod oberat foris perverso, intus incipiat
prodesse correcto: nec illa rursus de non communicando peccatis
alienis, de separatione a malis, de non tangendo immundo atque
polluto, de cavenda modici fermenti corruptione, et caetera talia,
sicut soletis accepturus es, ne vos in Maximiani causa
inexplicabiliter implicetis. Sed ita sapiens hoc asseres, hoc
tenebis, quod sana doctrina commendat, quod vera regula exemplis
propheticis atque apostolicis probat, malos esse potius tolerandos, ne
deserantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali . Tantum
ut ab imitatione, a consensione, a vitae ac morum similitudine reprobi
sejungantur, simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul
intra retia congregati usque ad tempus messis, ventilationis, et
littoris. De persecutione autem, quidquid ad expellendos et sedibus
perturbandos Maximianistas a vestris per judices actum est, quomodo
defensurus es, nisi hoc prudentiores vestros corrigendi animo, non
nocendi moderato terrore fecisse: si qui autem humanum modum
excesserunt, sicut in his quae Salvium Membressitanum esse perpessum
civitas ipsa testatur, non praescribere caeteris, tanquam palea cum
frumentis in una Sacramentorum communione constitutis, vitae autem
dissimilitudine separatis?
17. Quae cum ita sint, amplector istam defensionem tuam. Ista
quippe erit, si verax erit; et veritate vincetur, si ista non erit.
Amplector, inquam, defensionem tuam; sed hanc esse cernis et meam.
Cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse
laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa,
cui bono, ob quam utilitatem, dic mihi? Fugitur unitas, ut Agni
unici sanguine populi comparati, adversus invicem studiis contrariis
inflammentur, et dividantur oves, quasi nostrae inter nos,
patrisfamilias illius qui servo dixit, Pasce oves meas (Joan.
XXI, 17), non, Pasce oves tuas; et de quibus dictum est, Ut
sit unus grex, et unus pastor (Id. X, 16): qui clamat in
Evangelio, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si veram
dilectionem habueritis in vobis (Id. XIII, 35); et, Sinite
crescere utraque usque ad messem, ne forte cum vultis colligere
zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30).
Fugitur unitas, ut huc maritus, illuc uxor conveniat: dicat ille,
Mecum tene unitatem, quia ego sum vir tuus; respondeat illa, Ibi
morior, ubi est pater meus: ut in uno lecto dividant Christum, quos
detestamur si dividant lectum. Fugitur unitas, ut propinqui, et
cives, et amici, et hospites, et quicumque sibi humana necessitudine
colligati, utrique Christiani, in conviviis ineundis, in matrimoniis
tradendis et accipiendis, in emendo ac vendendo, in pactis et
placitis, in salutationibus, in consensionibus, in collocutionibus,
in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint, et ad Dei altare
discordes. Qui enim quantamlibet aliunde conceptam, illic deberent
finire discordiam, et secundum praeceptum Domini, prius reconciliari
fratribus suis, et tunc offerre munus altaris (Id. V, 24),
alibi concordes, ibi discordant.
18. Fugitur unitas, ut nos adversus vestrorum (nolo enim vestras
dicere) improbitates quaeramus publicas leges, et adversus ipsas leges
armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in vos
cas cum furerent excitarunt. Fugitur unitas, ut contra possessores
suos rusticana erigatur audacia, et fugitivi servi contra apostolicam
disciplinam, non solum a dominis alienentur, verum etiam dominis
comminentur; nec solum comminentur, sed et violentissimis
aggressionibus depraedentur, auctoribus et ducibus, et in ipso scelere
principibus agonisticis confessoribus vestris, qui ad Dei laudes
ornant honorem vestrum, qui ad Dei laudes fundunt sanguinem alienum,
ut vos propter hominum invidiam collectis vestris, atque discursis
promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros. Nec
tamen et hoc velitis, ut valeatis implere, ne illorum audaciam, quam
sibi putaverunt vestri presbyteri necessariam nimium cogamini
offendere. Jactant enim praecedentia circa vos merita sua,
demonstrantes, et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis vobis
redditam libertatem , quod loca et basilicas per eos presbyteri vestri
vastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut si in eos volueritis esse
severi, beneficiis eorum appareatis ingrati.
19. Fugitur unitas, ut quicumque apud nos ferre detrectaverint
disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut vobis offerantur
rebaptizandi. Sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus , cujus
causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter
reprobos et perversos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum
etiam in illa regione debitor factus, et contra ecclesiasticum
vigorem, et contra creditores suos, aliud praesidium non quaesivit,
nisi ut abs te iterum plagaretur, et ab ipsis quasi mundissimus
amaretur . Jam talem diaconum nostrum, et ipsum a suo presbytero
excommunicatum, decessor tuus rebaptizavit, et vestrum diaconum
fecit, qui non post multos dies, eorumdem perditorum sicut desideravit
commixtus audaciae, et in nocturna aggressione, in medio latrocinio
atque incendio suo, subvenientis multitudinis concursu, peremptus
est. Hi sunt fructus divisionis hujus quam sanare non vultis, sic
fugiendo unitatem, quemadmodum fuerat ipsa divisio fugienda; quae per
seipsam foeda est, et damnabilis Deo, etsi propter ipsam haec et alia
tam horrenda et nefanda non fierent.
CAPUT VII.
20. Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi, pariterque
teneamus, et quantum Deus donat, simul boni esse studeamus, et simul
malos salva unitate, quanta possumus disciplina emendemus, et propter
ipsam unitatem, quanta possumus patientia toleremus: ne, sicut
Christus admonuit, cum volumus ante tempus colligere zizania, quae
beatus Cyprianus non extra, sed in Ecclesia videri cernique testatus
est, eradicemus simul et triticum. Neque enim revera vos habetis
propria quaedam privilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri,
et vos non polluant mali vestri; ut nos antiqua contaminet, quam
nescimus, timiditas traditorum, et vos non contaminet praesens, quam
videtis, audacia perditorum. Agnoscamus arcam illam quae
praefiguravit Ecclesiam: simul illic munda animalia simus; nec in ea
nobiscum etiam immunda portari usque in finem diluvii recusemus. Simul
in arca fuerunt, sed non simul Domino in odorem sacrificii de immundis
obtulit Noe (Gen. VII, VIII). Nec ideo tamen a mundis
aliquibus arca ante tempus propter immunda deserta est. Corvus tantum
deseruit, et se ante tempus ab illius arcae communione separavit; sed
de binis immundis, non de septenis mundis fuit: hujus separationis
immunditiam detestemur. Nam quicumque talibus moribus laudabiles
sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles: quia filius malus ipse
se justum dicit, exitum autem suum non abluit; quamvis insolenter
elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod Propheta
praevidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum.
(Isai. LXV, 5) Quisquis ergo ante tempus velut propter
quorumdam immunditiam, congregationem hujus deserit unitatis, tanquam
arcam in diluvio, munda atque immunda portantem, ostendit se potius
hoc esse quod fugit. Hoc voluit Dominus, ut et in hac civitate plebs
tua per os cujusdam . . . . .
(Vacat spatium XXVII versuum in Ms. exemplari Vaticano, unde
eruta est epistola CVIII).
|
|