|
Fratri PROFUTURO AUGUSTINUS.
1. Secundum spiritum, quantum Domino placet, atque vires ipse
praebere dignatur, recte sumus; corpore autem, ego in lecto sum.
Nec ambulare enim, nec stare, nec sedere possum, rhagadis vel
exochadis dolore et tumore . Sed etiam sic, quoniam id Domino
placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim
si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte
aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia: sed
quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum
loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes
nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut
noctes aequo animo toleremus, ut etiamsi ambulemus in medio umbrae
mortis, nobiscum sit Dominus ne timeamus mala.
2. Quod senex Megalius defunctus sit, jam vos audisse quis
dubitet? Erant enim a depositione corporis ejus, cum haec scriberem,
dies ferme viginti quatuor. Utrum jam videris , disponebas enim,
successorem primatus ejus, si fieri potest, nosse volumus. Non
desunt scandala, sed neque refugium; non desunt moerores, sed neque
consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cujusquam
odium cordis intima teneat, neque sinat ut oremus Deum in cubiculo
nostro clauso ostio (Matth. VI, 6), sed adversus ipsum Deum
claudat ostium, nosti, optime frater: subrepit autem, dum nulli
irascenti ira sua videtur injusta. Ita enim inveterascens ira fit
odium, dum quasi justi doloris admixta dulcedo, diutius eam in vase
detinet, donec totum acescat, vasque corrumpat. Quapropter multo
melius, nec juste cuiquam irascimur, quam velut juste irascendo in
alicujus odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim
hospitibus ignotis, solemus dicere, multo esse melius malum hominem
perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus ne
recipiatur malus: sed in affectibus animi contra est. Nam
incomparabiliter salubrius est etiam irae juste pulsanti non aperire
penetrale cordis, quam admittere non facile recessuram, et perventuram
de surculo ad trabem. Audet quippe impudenter etiam crescere citius
quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol
occiderit (Eph. IV, 26). Recolis certe qua cura et quanta
sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere
quodam locutus sis.
3. Fratrem Severum, et qui cum eo sunt, salutamus. Etiam
fortasse ipsis scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret.
Peto autem ut apud eumdem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam
apud tuam Sanctitatem gratias quod Constantinam cum pergeret
indicavit, petendo adjuves propter negotium quod ipse novit, de quo
gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii majoris
patior, per Calamam remeare ne gravetur: sic enim promisit mihi.
Vale.
|
|