|
Venerabili ac desiderabili et toto sinu charitatis amplectando episcopo
AUGUSTINO, SEVERUS.
1. Deo gratias, frater Augustine, cujus donum est quidquid in
nobis bonorum gaudiorum est. Fateor, bene mihi tecum est; multum te
lego: mirum dicam, sed verum plane, quam mihi absens solet esse
praesentia, tam praesens facta est absentia tui. Nullae se nobis
interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. Ago quantum
possum, etsi non tantum possum quantum volo: quid ego dicam, quantum
volo? Nosti optime quam avarus sim tui: nec tamen murmuro, quia non
tantum ago quantum volo, quoniam rursus non minus ago quantum possum.
Deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo
tecum arctius conjunctus; et ut ita dicam, unissime quantum potest
adhaerens tibi, redundantiam uberum tuorum suscipiens vires comparo,
si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut quidquid
secretius et interius, clausum custodiunt remotis pellibus quas adhuc
lactenti sugendas inserunt, ipsa mihi viscera si possibile est,
dignentur effundere. Viscera, inquam, mihi ut refundantur cupio:
viscera tua, viscera pinguia sagina coelesti, et condita omni
dulcedine spirituali; viscera tua, viscera pura, viscera simplicia,
nisi quod duplici sunt vinculo redimita geminae charitatis; viscera
tua, viscera perfusa lumine veritatis, et refulgentia veritatem.
Horum me manationi vel resultationi subjicio, quo nox mea in lumine
tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. O vere
artificiosa apis Dei, construens favos divini nectaris plenos,
manantes misericordiam et veritatem, per quos discurrens deliciatur
anima mea, et vitali pastu quidquid in se minus invenit, aut
imbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.
2. Benedicitur Dominus per praeconium oris tui, et fidele
ministerium: quod sic concinere et respondere facis canenti tibi
Domino, ut quidquid de ejus plenitudine ad nos usque redundat,
jucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum, et
succinctam munditiam, et fidele ac castum simplexque ministerium: quod
ita resplendere facis per argutias tuas et vigilantiam tuam, ut
perstringat oculos, et in se rapiat; nisi tu idem innuas Dominum, ut
quidquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum, ipsius esse
agnoscamus de cujus bonitate tam bonus es, et de cujus puritate et
simplicitate ac pulchritudine purus, simplex et pulcher es; et illi
agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adjungere, vel
quoquo modo subjungere, ut plenius subjiciamur illi, cujus te ductu ac
moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis:
quod non diffido ore, si tuis me orationibus adjuves, cujus imitatione
nonnihil jam profeci, ut talis esse desiderem. Vides quid facias,
quod sic bonus es, quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus
ad dilectionem Dei et ultimus gradus est, et quasi limes quo sibi
uterque annectitur Dei et proximi; in quo nos, ut dixi, quasi limite
stantes amborum calore tangimur, et amborum flagramus amore. Sed
quantum nos iste ignis exusserit et purgaverit proximi, tantum nos in
illum puriorem Dei ire compellit. In quo jam nullus nobis amandi
modus imponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. Non ergo
verendum est ne plus amemus Dominum nostrum, sed ne minus, timendum.
3. Haec epistola superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia
felicitate actionum, de liberali otio quod tecum mihi agere licuit in
hoc rure posito (nam ita licere potuit) laetiorem offert, antequam
sane venerabilis episcopus nos visitare dignaretur, quasi meta illorum
gaudiorum scripta est, et quod vere mirer, eodem die venit quo scripta
est. Quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos
delectat; tamen etsi honestum est, non tamen satis utile, quia in
parte est? Interim licet universo hanc ipsam partem, id est nos
ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos
ipsi cedimus, nobis etimatiores et compaginabiliores, si tamen
admittis hoc verbum, aptare moliamur. Habes epistolam non pro tua
magnitudine, sed pro mea parvitate longiorem, qua te provocaverim, ut
jam non pro mea parvitate, sed pro tua magnitudine mihi epistola
mittatur. Quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui
totum tempus breve est ad te legendum. Rescribe mihi quando, aut ubi
occurrere debeam, propter illam causam qua me jussisti occurrere.
Quod si est integra, et non forte aliud melius placuit, tunc
occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu revoces meo: illa enim
sola visa est, quam praeponerem mihi. Fratres omnes qui nobis in
Domino conservi sunt, et desidero multum, et saluto.
|
|