|
Domino beatissimo atque dulcissimo, venerabili nimiumque desiderabili
fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus,
AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
1. Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus
noster Timotheus, jam parata erat profecturo, quando filii nostri
Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde
factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam,
quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos immoratus est,
et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum
respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc quod videor
respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus
quanto amplius impenderimus, cujus nos perpetuos debitores ostendit
Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem
diligatis (Rom. XIII, 8); sed ipsius epistolae tuae: quando
enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam
mihi lecta nuntiavit? Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit;
verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum
exactrix fuit.
2. Miraris fortasse cur me hujus debiti persolutorem imparem dicam,
cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed
hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris
tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam
tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris,
quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me
locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione
inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia
rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo
loqueris, tanto magis video quanto debito graver.
3. Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim,
qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem, quam
id quod de te admonui. quem nosti. Ecce mihi novam feci quaestionem
quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita
mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse
cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam,
facilè tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera
fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur,
fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera
loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me
credas quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti
fideliter de me non vera dicere.
4. Sed nolo te vel benevolentia sic falli; cui benevolentiae debitor
sum, quia et tam fideliter, et tam benevole ea quae vera sunt, possum
de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego
autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, velut
a meipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam
vera si dicantur. Quanto potius quia etiam cum sis altera anima mea,
imo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse
quae desunt, quomodo et de se ipse unus homo falli potest? Quod non
tantum ideo nolo, ne quem diligo tu fallaris, verum etiam ne minus
ores ut sim quod jam me esse credis: nec in eo sum tibi debitor, ut
eadem progressu benevolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc
et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benevolo ea tantum
dicam bona tua, dona Dei, de quibus in te certus sum. Quod non ideo
non facio ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus, ipse te laudasse
videaris; et propter illam justitiae regulam, qua mihi fieri nolo.
Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quamdiu puto non esse
faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum.
5. Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris
quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut
hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam
non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem,
etiam te nolente, flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut
scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro
justitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus; tum deinde cui
reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. Quanquam etiam talia
qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica
cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quidquam debendum
est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum,
ut fraternae charitati servientes, eum qui se adjuvari recte velit, in
quo possumus, adjuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris
quanta sint in manibus meis, quibus ob diversas curas quas nostrae
servitutis necessitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis
stillantur, quas aliis rebus si impendero, contra officium meum mihi
facere videor.
6. Quod enim vis, ut ad te prolixam epistolam scribam, et hoc
quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam
merae voluntati tuae. Sed quia bonus es amator justitiae, inde te
admoneo ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis
prius esse quod et tibi et aliis, quam quod tibi tantummodo debeo; et
tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora
sunt. Unde omnes charissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine
Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum
alia mihi scribenda ipsi non imponant, verum etiam caeteros quanta
possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant; ne videar ego
durus cum a singulis petita non dedero, dum ea volo magis reddere quae
omnibus debeo. Denique cum sicut speramus et promissum tenemus, ad
nos venerit Venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et
quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios
quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes injungere, a me
demoliaris. Dominus Deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam
sanctum sinum quem ipse fecit, domine beatissime.
|
|