|
Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri et compresbytero
VICTORIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Litterae tuae impleverunt grandi dolore cor nostrum, quibus
petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis
prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur. Totus quippe
mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit,
ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam
ante parvum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi
monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delogerant , a
barbaris interfecti sunt fratres. Jamvero quae modo in regionibus
Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam vos latere
non arbitron; de Hispanis quoque tot provinciis, quae ab his malis
diu videbantur intactae, coeperunt jam talia nuntiari. Sed quid longe
imus? Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non
attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic
vastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis
enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum
nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera
plagis horrendis vulneribusque sauciarunt? Depraedantur etiam domos
aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et
talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt.
Pridie quam ista ad te dictavi, ex uno loco per hujusmodi terrores
quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt.
2. Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut
non secundum merita nostra. sed secundum misericordiam suam a tantis
malis liberet nos. Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum
haec et in Prophetis et in Evangelio tanto aute praedicta sint? Non
itaque debemus tam nobisipsis esse contrarii, ut credamus quando
leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui
increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent vel
audirent, nunc saltem credere debent cum compleri jam vident; ut de
his tum magnis pressuris tanquam in torculari Domini Dei nostri,
sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum
quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset.
Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias jactare non
quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum
praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex
Evangelio respondere; Dominus enim dicit: Servus nesciens
voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucas;
servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis,
vapulabit multas (Luc. XII, 47, 48). Quid ergo mirum, si
christianis temporibus iste mundus, tanquam servus jam sciens
voluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, vapulat multas?
Attendunt quanta celeritate Evangelium praedicatur, et non attendunt
quanta perversitate contemnitur. Servi autem Dei humiles et sancti,
qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et
cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri
seculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones hujus
temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom.
VIII, 18).
3. Proinde, charissime, etiam illis quorum verba dicis te ferre non
posse, quoniam dicunt, Si nos peccatores ista meruimus, quare et
servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae
ductae sunt? humiliter et veraciter et pie responde: Quantamlibet
enim justitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus,
numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in caminum ignis
ardentis pro conservanda lege Dei projecti sunt? Et tamen lege quid
illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio
ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et
laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam justus es in
omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua vera, et rectae viae
tuae, et omnia judicia tua veritas, et judicia veritatis fecisti per
omnia quae intulisti nobis, et civitati sanctae patrum nostrorum
Jerusalem; quoniam in veritate et judicio intulisti nobis omnia haec,
propter peccata nostra; quoniam peccavimus, et Legi tuae non
paruimus, et mandatis tuis non obandivimus, ut bene nobis esset; et
omnia quae intulisti nobis, in judicio vero intulisti. Et tradidisti
nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi injusto et
pessimo ultra universam terram. Et nunc non est ut possimus aperire
os: vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, et eis qui te
colunt. Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine,
et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam
a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac
servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es
multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris:
quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et
sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra (Dan. III,
26-37). Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam
fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere
ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne
et juste humiliari noverant, nec tacebant.
4. Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per
Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu
sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII. 3)? Et qui ponitur
unus in tribus justis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens
utique in illis tres quasdam formas justorum, quos ita se liberaturum
dicit, ut nec filios suos secum liberent. sed ipsi soli liberentur,
Noe. Daniel, et Job (Id. XIV, 14, 16) ? Lege tamen
etiam precem Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus
peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro
his dicat per justitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et
opprobria pervenisse. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad
Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in jejunationibus
et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et
dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui servas testamentum
tuum, et misericordiam diligentibus te et servantibus praecepta tua,
peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et
declinavimus a praeceptis tuis, et a judiciis tuis, et non exaudivimus
servos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges
nostros, et ad omnem populum terrae. Tibi, Domine, justitia,
nobis autem confusio faciei, sicut dies hic viro Juda, et
habitantibus Jerusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui
longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter
contumaciam eorum, quia improbaverunt te, Domine. Nobis autem
confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus
nostris, qui peccavimus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et
propitiationes , quoniam recessimus, et non audivimus vocem Domini
Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis hujus quam dedit in
conspectu nostro in manu servorum ejus Prophetarum. Et omnis Israel
peccaverunt adversus legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem
tuam: et supervenit nobis maledictio et jusjurandum, quod scriptum est
in lege Moysi servi Dei, quoniam peccavimus, et statuit sermones
suos, quos locutus est ad nos et ad judices nostros, qui judicabunt
nos, superducere in nos mala magna, quae nunquam facta sunt sub omni
coelo secundum ea quae facta sunt in Jerusalem. Sicut scriptum est in
Lege Moysi, omnia mala haec venerunt ad nos, et non rogavimus
Dominum Deum nostrum, ut averteret a nobis delicta nostra, et ut
intelligeremus omnem veritatem tuam. Et vigilavit Dominus Deus ad
omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam justus
Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audivimus
vocem ejus. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum
de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic,
delicta adversus legem tuam fecimus. Domine, in omni misericordia tua
avertatur impetus tuus, et ira tua a civitate tua Jerusalem, et monte
sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum
nostrorum, Jerusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus qui
circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, preces servi tui et
orationem ejus, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam
quae deserta est. Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem
tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et
civitatis tuae Jerusalem, super quam invocatum est nomen tuum super
eam , quoniam non in nostra justitia jactavimus precem nostram in
conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est. Exaudi
Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaveris
propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate
tua, super civitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et
orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei (Dan. IX,
3-20). Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea
populi sui. Et hanc Dei commendat justitiam, et hanc Dei laudem
dicit, quia non injuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos
sanctos suos. Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes
et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in
humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque
justitiam servare videamur?
5. Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris
interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri
ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea
facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in
illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto judicio et
misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem.
Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit,
noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri
regis acriori severitate punivit. Lege tamen, etiam unus illorum,
qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et
post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus
moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur
peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. Tu autem
noli te putare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem ejus
legibus tuis pugnare voluisti (II Mach. VII, 18, 19).
Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis
suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est, Quem
enim diligit Dominus corripit (Prov. III, 12); flagellat
autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6): unde et
Apostolus, Si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique
judicaremur. Cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc
mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32).
6. Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave,
et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et
tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos et fideles et
sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos
febris an ferrum de corpore solverit? Non qua occasione exeant, sed
quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod majorem
habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam
ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Job
ille, cujus certe justitiae Deus ipse qui falli non potest, tale
perhibet testimonium.
7. Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum
castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec
captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti quorum
passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab
hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quae
conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non
deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas
omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit
mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad
Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum
tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quae
vestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos
Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per
mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta
est. Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita
coepit dominorum infirmitate jactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres
nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima infirmitate
laborarent. Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et
credidit quod ejus orationibus sui filii possent ab imminentis jam
mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod,
si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. Jejunavit illa
et oravit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat,
quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute
percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat
impleverunt.
8. Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia
dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in
oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in
terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec
sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, vel
ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem
offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias
dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps
et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque
supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et
invenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis
accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in
multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu
tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui
in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et
quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum
secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae
tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo,
Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et
confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant
quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terrae
(Dan. III, 38-45).
9. Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis
aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis
membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non
imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur,
etiam carnem suam defendit a crimine : et quidquid in ea nec commisit,
nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque
illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis
vulnere deputabitur. Tantum enim in mente valet integritas
castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia
violari, cujus membra potuerint superari . Haec epistola pro tuo
desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et
propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati
tuae. Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas ejus
intentissime legeritis.
|
|