|
Domino eximio, et sincerissima dilectione honorabili fratri
DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim
venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo
curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me
apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis
esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte
aetate indolis tuae, abundanter idoneum tuum pectus existimo cui se
Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas aeterna et
coelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.
2. A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel
ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem virtutemque
administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque
praeferentibus, et sine ullo scrupulo dissonae varietatis accepi, et
eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel
tenuiter nossem penitus nesciebant praedicatores tui, ne magis eos
auribus meis se dedisse, quam vera de te spargere crederem. Ibi enim
est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione
secura est. Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione
honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem
istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse laetabilem, sed
in rebus ipsis: quae etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore
ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosae sunt; magisque
miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur
judicandus miser. Cum vero placent, et sibi debita laude populariter
quoque praedicantur, nec sic quidem ipsae majores melioresque fiunt
alieno judicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius
conscientiae robore solidantur. Unde magis hominibus recte
existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo
felicitatis accidit.
3. Quae cum optime noveris, vir bone, intuere, ut coepisti,
fortissima cordis acie Dominum nostrum Jesum Christum, et ab omni
inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose
allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque
ascendentes collocat in sempiterno fastigio coelestis atque angelicae
dignitatis. Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos
in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicae Ecclesiae
communionem comiter et benigne adhorteris. In cujus gremio etiam
patrem tuum laudabilem et egregium virum abs te genitum esse cognovi;
quem ut debito meritis ejus a me officio salutes peto, et nos visere
non graveris. Quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem
apud Deum faciendam, non impudenter exposco. Dei misericordia te
circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet.
|
|