|
Domino dilectissimo, meritoque honorabili et suscipiendo fratri
CRESCONIO , AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Si ab ista causa dissimulavero, de qua tuae religioni ecce iterum
scribo; non solum Eximietas tua, sed etiam ipse, quisquis ille est,
in cujus causa Faventius sic raptus est, merito me culpabit, et recte
reprehendet: judicans utique, si etiam ipse ad auxilium Ecclesiae
confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab ejus
necessitate et tribulatione dissimulaturum. Deinde, si hominum
existimatio contemnenda est, ipsi Domino Deo nostro quid dicam, et
quam rationem reddam, si quantum possum non egero pro ejus salute, qui
se Ecclesiae, cui servio, tuendum adjuvandumque commisit, domine
dilectissime et venerabilis fili? Rogo itaque Benignitatem tuam,
quoniam difficile et incredibile est, ut non jam vel noveris vel nosse
possis in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem qui eum
tenet, petitionem meam adjuvare digneris, ut faciat quod Imperatoris
leget praecipitur : ut eum apud Acta municipalia interrogari faciat,
utrum sibi velit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata
custodia in ea civitate in qua detentus est, ut sua ordinet,
sumptusque provideat. Quorum dierum spatio, tua nobis annuente
benevolentia, si ejus causam amica disceptatione finire potuerimus,
gratulabimur: si autem non potuerimus, inveniet eum exitus judiciorum
qui placuerit Deo, secundum causae ipsius meritum vel Domini
omnipotentissimi voluntatem.
|
|