|
Domino dilectissimo filio FLORENTINO, AUGUSTINUS,
in Domino salutem.
Cujus potestatis jussione Faventium rapueris, ipse videris: hoc
autem scio, quod omnis potestas sub imperio constituta, imperatoris
sui legibus servit. Quamvis ergo jam per fratrem et compresbyterum
meum Coelestinum miserim legem, quam quidem et antequam mitterem,
ignorare utique non deberes, qua concessum est eis qui praecipiuntur ab
aliqua potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta municipalia
perducantur, atque illic interrogentur utrum velint triginta dies in ea
civitate ubi tenentur, agere sub moderata custodia, ad parandos sibi
fructus, vel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam; quae lex,
sicut mihi memoratus presbyter renuntiavit, tuae religioni recitata
est: tamen etiam nunc eam cum his litteris identidem misi; non
terrens, sed rogans, et pro homine humane, et episcopali
misericordia, quantum ipsa permittit humanitas et pietas,
intercedens, domine fili, ut et hoc existimationi tuae et petitioni
meae praestare digneris, et quod lex Imperatoris jubet, cujus
reipublicae militas, meo quoque interventu et deprecatione accedente
facere non graveris.
|
|