|
Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti
FORTUNATO, et qui tecum sunt fratribus,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Faventium bene novit Sanctitas tua, qui Paratianensis saltus
conductor fuit. Is, cum ab ejusdem possessionis domino nescio quid
sibi metueret, ad Hipponensem confugit ecclesiam; et ibi erat, ut
confugientes solent, exspectans quomodo per intercessionem nostram sua
negotia terminaret. Qui, ut saepe fit, per dies singulos minus
minusque sollicitus, et quasi adversario cessante securus, cum ab
amico suo de coena egrederetur, subito raptus est a Florentino
quodam, ut dicunt, Comitis Officiali, per armatorum manum, quanta
eis ad hoc factum sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiatum, et
adhuc a quo vel a quibus raptus fuerit ignoraretur, suspicio tamen
esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur; continuo misi
ad tribunum, qui custodiendo littori constitutus est. Misit
militares: nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus et in qua domo
fuerit, et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum
tenuerat. Etiam illuc misi quo dicebatur abductus: ubi memoratus
Officialis inventus, concedere presbytero quem miseram, noluit ut eum
saltem videret. Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur
quod jussit in causis talibus Imperator, id est ut Actis
municipalibus interrogarentur qui praecepti fuerint exhibendi, utrum
velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem
suam ordinent vel praeparent sumptus: id utique existimans quod per
dies ipsos possemus fortasse causam ejus amica disceptatione finire.
Jam vero cum illo Officiali profectus ductus est: sed metus est ne
forte ad Consularis perductus officium, mali aliquid patiatur. Habet
enim causam cum homine pecuniosissimo, quamvis judicis integritas fama
clarissima praedicetur. Ne quid tamen apud Officium pecunia
praevaleat, peto Sanctitatem tuam, domine dilectissime et venerabilis
frater, ut honorabili nobisque charissimo Consulari digneris tradere
litteras meas, et has ei legere; quia bis eamdem causam insinuare
necessarium non esse arbitratus sum; et ejus causae differat
audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit. Et
quod circa eumdem leges non servatae sunt, ut sic raperetur, neque ut
ab Imperatore praeceptum est, ad Acta municipalia perduceretur
interrogandus, utrum beneficium dilationis vellet accipere, non
contemnat; ut per hoc possimus cum ejus adversario rem finire.
|
|