|
Prooemiari apud te non solum superfluum est, sed etiam molestum, qui
rem, non verba desideras. Ideoque simpliciter audi. Senex Alypius
rogatus a me, saepius pollicitus erat, tecum respondere dialogorum
pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque
esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris,
quod etiam praesente ipso fratre tuo, sine dubio facturus eras. Non
est pecunia, non est aurum, quod pro quovis daturus eras procul
dubio, si haberes; nunc vero sine labore loqueris quod requiro.
Possem te plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum
tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus praestare, si tantum
absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen
quodcumque est, peto praestes navigaturo. Nosti quam mihi
molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuae, sed
cuipiam. Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus
hoc feci. Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum: et mores
hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam,
si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur
vides. Ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me
tristem dimittas. Sic videam parentes meos; quia propter hoc solum
Cerdonem misi, et ipsum exspecto solum. Frater Zenobius, Magister
memoriae factus est , et misit nobis evectionem cum annonis. Si ego
dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur
annonae. Incolumem te summa Divinitas longa nobis tueatur aetate.
Papas plurimum Dignationem tuam salutat.
|
|