|
CAPUT PRIMUM.
1. Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumvallandum,
vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti:
quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et
ut scribis, jam pene proficiscenti possem dissolvere? Numero enim
rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad solvendum forent.
Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut
etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis
fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem
vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et
constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter
curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non
auderes eis, quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac
refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in
dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc
potius impenditur, ut resecentur vanae atque fallaces cupiditates
tuae, quae tanto magis cavendae sunt, quanto facilius decipiunt,
nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine velatae atque
palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim,
satellitio, in dominatum , quo tam bonam tuam mentem premant,
vehementius excitentur?
2. Ecce enim tot dialogi lecti, si ad videndum finem et capessendum
omnium actionum tuarum nihil te adjuverunt, quid prosunt, dic mihi?
Nam ubi finem constitueris totius hujus flagrantissimi studii tui, et
tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum
enim de solvendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras
satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos
charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat,
sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re
penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes
navigaturo. In his verbis epistolae tuae recte quidem de me
existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet;
sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur. Non enim decora
facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis
curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi
obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum
quaestiunculas uni scholastico exponere. Quod quantum dedeceat,
quanquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu
etiam sentis tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac
re penitus nihil esse dedecoris, statim adjunxisti: Tamen quodcumque
est, peto praestes navigaturo. Hoc enim sonat videri tibi quidem
nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere
te ut praestem navigaturo. Sed quid est, quaeso te, quod addidisti,
navigaturo? An ego, nisi navigaturus esses, praestare tibi aliquid
dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus
abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum,
inexpiatum remaneret.
3. Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse
cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate
impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis
adverti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et
dicis: Mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad
vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus
et hebes putabitur. Hoc loco vero exarsi ad rescribendum tibi: hoc
enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas
meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adjuvaret, mederi
tibi; non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem,
sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a
tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussae
stabilique religarem. Tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis
insultantem tibi contorto versiculo, sed plane puerile caput, si
sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem:
|
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
|
|
Tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum
altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum
suarum constituerit in fama vulgi, aut in lingua hominum vel bonorum
atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, jam
navigaturus, satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum
aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia
longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi
quia times homines proclives ad vituperandum, ne interrogatus ab eis,
si non responderis, indoctus et hebes puteris! O rem dignam vigiliis
et lucubrationibus episcoporum!
4. Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in
studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad
certa et recta tendentibus periculosum esse judicavi, nunc tamen in te
maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti
qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus. Quam
enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas
raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus; tam
perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis
moveri. Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque
fallaci humanae laudis bono minime movereris, cum tibi nos
indicaremus, non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te
scribis, sed ad te corrigendum moveri! Mores hominum, inquis,
proclives sunt ad vituperandum. Quid deinde? Si interrogatus quis
non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur. Ecce ego te
interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cujus sensum fortasse
legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de
sententia verborum tuorum. Quaero enim cur non dixeris, Qui non
responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris,
Indoctus et hebes putabitur; nisi quia satis etiam ipse intelligis,
eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed
putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tanquam
falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum
indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci.
5. Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non
esse studeam, nolo hebes animo vel putari. Recte; sed quo fine
nolis, id quaero. Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et
explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem
esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem
appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab
hominibus ad vituperandum proclivibus, hebes indoctusque puteris. Ego
autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam
indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum
est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam vehementis intentionis
tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro
potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem
onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non
sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere!
Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali
fine discuntur. Hunc enim finem jam certe sentis esse nugatorium,
inanem, ventosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur,
et pupula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur.
Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa voluntate, et in
ipsa, cujus umbra averteris, dignitate veritatis. Unde enim tibi,
nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio. Non enim
vides eam, aut ullo modo quandiu linguis humanis ruinosa gaudia
construis, potes eam videre.
6. Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae,
sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari; quaero quid
illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas
temporales divitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et
caetera hujusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos
in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo
decet etiam hinc te amovere. Non enim sic te prohibemus in incerto
famae finem ponere, ut tanquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te
ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non
satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanae, quia nihil ad
cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa aviditas referre
in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si
temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluvius ducat in fluvium,
ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re
instabili collocatur . In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono
te figere volumus constantissimae intentionis domum, et securissimam
requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. An forte istam ipsam
terrenam felicitatem quam commemoravi, si prosperi rumoris aura, aut
etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire, hanc etiam
cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? At mihi
non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel tantis ad se
anfractibus, quae tam proxima est, vel tantis sumptibus, quae tam
gratuita est, perveniri.
7. An ipsa humana laude, tanquam instrumento utendum existimas, ut
aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi vera atque
salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint,
indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam
praebeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam
atque nequitiam peccantis objurges? Hunc tu finem justitiae ac
beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos
de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo
moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo
non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen
quia tuae vanae cupiditati, non solum servire, verum etiam non
resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te,
ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis,
quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum
est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio jactantiori
quam prudentiori didiceris, doctum atque intelligentem te esse
arbitreris; quod jam non existimo tibi videri. Non enim frustra tam
diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur.
CAPUT II.
8. Quapropter jam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia
nequaquam indoctum atque hebetem judices, sed ipsius potius veritatis,
ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quae jam
certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de
diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et
hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo haec ita
sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa
existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut
si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso
quidem, sed tamen putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis
tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine jam te
ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem,
vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris
indoctum hebetemque putaverint, indignum habebunt a quo aliquid utilis
salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita
est, mihi crede.
9. Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque
acutus videri times, qui te de istis quaestionibus quidquam
interrogent, omnino non video: quandoquidem hic, quo ad ea discenda
venisti, et Romae expertus es quam negligenter habeantur, et ob hoc
neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his
interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum qui patiatur invenias,
eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero
episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi
ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere
curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras
ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi
vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curae majores
gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia
consuetudine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent
recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam
scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque
obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi
possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino
peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid,
volens videre quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper
veniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus
invenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo
studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam
approbantur, si forte jam recolunt, non Romanorum fororum, sed
Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu vero cum et in
gymnasia cogitationem injecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus
rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum
tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus
qui aliquando ista pueris vendidit. Sed nec te volo esse adhuc
puerum; et me jam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec
largitorem decet. Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes,
latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi
sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista
perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri
te, tam boni ingenii juvenem, ne in Graecis atque Orientalibus
urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius
quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus
vocis.
10. Deinde si fallor, et quisquam ibi forte hujusmodi quaestionum
tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator
extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te graeci
homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de
ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis
litteris non posuit? Quod si acciderit, quid responsurus es? potius
te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse
voluisse? Qua responsione primo Graeciae facies injuriam, et nosti
quam illi homines hoc non ferant. Deinde jam exulcerati et irati,
quam cito te, quod nimis non vis, et habetem judicabunt, qui
graecorum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum particulas quasdam
discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum
auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et
indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra
in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te
graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse
cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, jam graeca
quaerere? Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse,
nunc velle discere graeca barbarum, pudebitne tandem in ipsis latinis
ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc
ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta
doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus?
11. Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum
respondere potuisse. Ecce jam doctissimus atque acutissimus diceris,
ecce jam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum
memento gravitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine volueris, ut
scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque
avidissime jam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et
saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum,
utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. Ridiculum
est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum
ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus
excipiendis eas per superflua praeparaveris; et dum occuparis ut discas
unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. Sed si
hoc te scire jam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse
respondes, quam te omnibus praeponere novimus, et in ea sola esse
praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum
Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum
alienarum procurari auditores. Moribus tuis intenti fiant, qui abs te
aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod
dediscendum est, ut vera doceas.
12. Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium
cognitio aliquid adjuvat insinuatorem christianae veritatis, ut noverit
quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc duntaxat, ne quis
contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero
sedulo occultet. Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo
proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et dijudicare et
subvertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam
abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige
oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus
nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando jam ne
ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut
Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam
scintilla excitetur: sed circuli atque conventicula partim fugacia,
partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel
Maximianensium, vel Manichaeorum, vel etiam ad quorum greges
turbamque venturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum,
Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant;
quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter
defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit
Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum
quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari
voluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque
praeterea, jam dissensiones quaestionesque sileantur? Tamen si opus
est, ut dixi, veritati adversantes praenoscere aliquas, et
pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se
christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum
fuit.
CAPUT III.
13. Ille autem quisquis abs te quaesiverit quae tu a nobis quaeris,
audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles
non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis
recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset,
Quid igitur nosti? respondit, Rempublicam ex parva magnam facere:
dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid
noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo
esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista
conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo
gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta
medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista
cognitio, aut ulla huic a te, praesertim jam in hac aetate, vel
discendi ordine praeferenda est. Vide autem quam facile posses hoc
scire, si velles. Qui enim quaerit quomodo ad beatam vitam
perveniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc
est ubi constitutum sit, non prava opinione atque temeraria, sed certa
atque inconcussa veritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi
constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in
Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si
didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino
esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum vel in uno
vel in ambobus sit. Si autem adjeceris et didiceris hoc idem de animo
quod de corpore, quid aliud jam nisi Deus occurret, in quo summum
hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum
id dicitur, quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus
est, propter quod caetera vult habere, cum illud jam non propter
aliud, sed propter seipsum diligatur. Et ideo finis ibi dicitur,
quia jam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur. Ibi requies
appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae
voluntatis.
14. Da igitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum, sed
animum potius esse corporis bonum; recedetur jam ab inquirendo utrum
summum illud bonum, vel aliqua ejus pars sit in corpore. Quod enim
stultissime negatur, melior est animus corpore. Item stultissime
negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam
beatae vitae, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a
corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni. Hoc qui non
vident caecati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia
sanitatis venire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa
extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura
Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine quae in fine
temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam,
quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est
propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor. Quod
qui non vident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, varie pro
suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et
carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud
indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt.
15. Da item qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono
beatum esse, cum beatus est, alioquin nunquam esset miser; et
recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita
dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars ejus. Nam cum seipso sibi
quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum vero perspicit se
esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur,
sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse
illam supra suam naturam, ejusque participatione atque illustratione se
uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens
a jactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo
incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse jam capit non
solum omnem speciem rerum omnium, sive quae sensu corporis, sive quae
intelligentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem
formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur, quod
formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto
minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla
mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem
expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam vero
commutationem quae in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum
ad interitum vergere, quo utrum aliqua res perveniat tametsi non
appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod
erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere,
nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et
manent, et pro defectibus etiam suis ad universitatis complexum
ordinantur, ad ejus bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe
est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid,
sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum
voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus
enim gaudet, quam si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique major
est. Hoc non videntes, et potentias intuentes animi humani,
magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore
puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique
posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui
ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi
subtilitate Stoici praevaluerunt, qui tamen in naturalibus corporea
omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere
potuerunt.
16. Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta
sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos
eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere
arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino
resistere. Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet
auditorum ipsa successio. Arcesilas enim qui primus occultata
sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui
successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem:
Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato.
Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remove
personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto
reperies duos errores inter se adversa fronte collidi: unum
constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum.
Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse
intelligitur, utrique resistere, sed non prius docentem vera quam
prava dedocentem. Idipsum rursum adjunctis personis constitue,
reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum
vero litem conantes dijudicare Platonicos, occultantes sententiam
veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et
redarguentes.
17. Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici verae
rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit divinae
humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum
Jesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cujusvis animo
ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur.
Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum
dilectione caecatas ad invisibilium fidem ducere, cum eas viderent
Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam,
quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem,
ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui adversus
hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam
contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque
poterant judicare, procederent: simul videbant si eis conarentur
insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quae nullo
attingeretur corporis sensu, sed sola mente intelligeretur, quae tamen
etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum
animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum,
in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis
uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et
repugnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi facilius
palmam daturos, ita ut vera salubrisque sententia, quod
perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione
sordesceret: et hoc in moralibus.
18. In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent
effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a
corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis,
in quibus ad efficienda omnia ignis praevaleret, principia rerum
darent; quis non videret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in
corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam valeret intueri, in
quorum potius suffragium raperetur?
19. Restabat pars rationalium quaestionum. Nosti enim quidquid
propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de
natura, aut de ratione quaestionem habere. Cum ergo Epicurei nunquam
sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando
concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in
sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos?
Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos
putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod
neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, neque his auribus aut
oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita
sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum vere esse,
atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est;
percipi autem sola intelligentia, qua una veritas, quomodo attingi
potest, attingitur?
20. Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni
deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut
credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo
ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos
disserere, qui verum se invenisse jactarent, cum inventionem ipsam
veri in carnis sensibus ponerent. Et eorum quidem consilium quale
fuerit quid attinet quaerere? divinum certe vel divina aliqua
auctoritate praeditum non fuit. Tantum illud attende, quoniam Plato
a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non
humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in
illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se
habente veritate , constituisse et finem boni, et causas rerum, et
ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et
Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura
ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo
rem successione temporum esse devolutam, ut christianae jam aetatis
exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides per visibilia
miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec
cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui
eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici,
in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur.
21. Qua in re satis mihi videtur demonstratum esse errores
Gentium, sive de moribus, sive de natura rerum, sive de ratione
investigandae veritatis, qui quamvis essent multi atque multiplices,
in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et
tanta disserendi subtilitate atque copia subvertentibus, durasse tamen
usque in tempora christiana. Quos jam certe nostra aetate sic
obmutuisse conspicimus, ut vix jam in scholis rhetorum commemoretur
tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de
loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita
ut si qua nunc erroris secta contra veritatem, hoc est, contra
Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad
pugnandum prosilire non audeat. Ex quo intelligitur ipsos quoque
Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat
disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere
submittere, et intelligere Verbum Dei homine indutum, qui jussit,
et creditum est quod illi vel proferre metuebant.
22. Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec
aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam
quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tanquam Deus vidit
infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas;
tertia, humilitas: et quoties interrogares hoc dicerem; non quo alia
non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque
bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et
proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua
reprimamur, jam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet
de manu superbia. Vitia quippe caetera in peccatis, superbia vero
etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta
sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille
nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in
eloquentiae praeceptis observari oportere, Pronuntiationem dicitur
respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem;
quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: ita si
interrogares, et quoties interrogares de praeceptis christianae
religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi
forte alia dicere necessitas cogeret.
CAPUT IV.
23. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Jesus
Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur
quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus
quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid
Democritus senserint, et caetera hujusmodi, ut docti eruditique
videamur, cum hoc a vera doctrina et eruditione longe absit. Qui enim
didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos
neque infinitos, quasi in aliqua parte major sit, in aliqua minor,
sed totum ubique esse praesentem, sicut veritatem cujus nemo sobrie
dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam veritas
utique Deus est; nequaquam eum movebit quod de infinito aere sensit,
quicumque sensit quod ipse Deus esset. Quid ad illum, si nesciat
quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita
sit: et utrum refellendi causa tanquam Academicus, Anaximeni Cicero
objecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere , quasi
corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat,
aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem
incorpoream veritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia
sapientis facta pulchra esse judicamus, ut non tantum refellendi
gratia, sed etiam verissime dixerit quod Deum pulcherrima specie
deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intelligibili atque
incommutabili veritate? Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen
Deum esse censebat, nullo modo movet hunc virum qui intelligit, non
sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino
Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed
longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit,
intelligit. Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non
videat, cum aerem gigni dicat, et Deum velit; eum autem a quo aer
gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? Cum autem
dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut
propterea illum Deum putet, qui novit omnis corporis motum inferiorem
esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est
motus summae atque incommutabilis Sapientiae.
24. Item Anaxagoras, sive quilibet, si mentem dicit ipsam
veritatem atque sapientiam, quid mihi est de verbo cum homine
contendere? Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab
illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia
locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non
potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim
corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia.
Cicero autem studio refellendi, quantum videtur, propter adversarios
corporaliter sentientes negat infinito aliquid jungi posse, quia ex ea
parte qua quidquam adjungitur, necesse esse in corporibus aliquem
finem. Ideo ait non eum vidisse, neque motum sensui junctum et
continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id
est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret,
quibus nihil jungi nisi per fines locorum potest. Sic autem addidit:
Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille
dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere
sensum, qualem habet anima per corpus. Nam manifestum est totam
sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non
latet, quidquid illud est quod sentitur. Ad hoc autem dixit totam
naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam.
Quomodo enim tota sentit, si infinita est? Sensus enim corporis ab
aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cujus finem
pervenerit; quod in infinito dici non potest. Sed neque ille de sensu
corporis aliquid dixerat. Et aliter dicitur totum quod incorporeum
est, quia sine finibus locorum intelligitur, ut et totum et infinitum
dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum
finibus non ambitur.
25. Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse
voluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens
ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur.
Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent
videri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos
disserit: et tamen dixit rem quae illos, si evigilare possent, satis
admoneret, omne quod sicut corpus vivum animo occurrit, magis animam
habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. Hoc est
enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur.
Sed adjungit: Quid autem interius mente? Non ergo potest mens
habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. Ergo
corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. Hoc est
enim quod ait, Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras
dixerit, nisi animalis alicujus esset, mentem esse non posse. Si
mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi
animantis propria est, quia omnibus animis se frui valentibus veritas
communiter praesto est. Et ideo vide quam urbane concludat: Quod
quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa
mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse
possit, aperta simplexque mens nulla re adjuncta qua sentire possit,
id est nullo corpore adjuncto per quod sentire possit, fugere
intelligentiae nostrae vim et notionem videtur (Cicero, l. 1 de
Nat. Deorum).
26. Nihil verius quam fugere hoc vim et notionem intelligentiae
Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt.
Quod autem ait, nostrae, humanae intelligi voluit; et bene non ait,
Fugit; sed, Fugere videtur. Hoc enim illis videtur, neminem hoc
posse intelligere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam
intelligentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam
simplicemque sapientiam atque veritatem, quae nullius animantis sit
propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et
verax efficitur. Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse
vidit, mentemque appellavit, non solum nomen Anaxagorae, quod
propter litteratam vetustatem, omnes, ut militariter loquar,
litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed
ne ipsa quidem ejus cognitio, qua id verum esse cognovit. Non enim
mihi propterea veritas chara esse debet, quia non latuit Anaxagoram,
sed quia veritas est, etiamsi nullus eam cognovisset illorum.
27. Si igitur nec ejus hominis qui verum forsitan vidit, cognitio
nos inflare debet, ut ea quasi docti esse videamur, sed nec ipsius
veri solida res, qua vere docti esse possumus; quanto minus eorum
hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adjuvare
doctrinam, et latentia cognita facere? cum si homines simus, magis
nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si
eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter
eos qui illa nesciunt, jactatione inanissima ventilemur. Quanto enim
melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem,
nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur
imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non
essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo
in animos hominum facere ut vis divina cogitetur; cum profecto illud
corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius
quoque esse judicetur? Ideoque fluctuavit ejus, sicut isti dicunt,
nutavitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent
imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per
eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam
nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc divinam putat,
quasi vaporis similitudine continua velut emanatione ferrentur, et
venirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum vel deos cogitare
possemus. Nullam enim aliam causam cujuslibet cogitationis nostrae
opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, veniunt
atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope
innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intelligibiliter ab eis
qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas. Quam si
isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem
cogitant, vellem mihi dicerent, vel de quo corpore, vel qualis in
eorum animos veniat imago veritatis.
28. Quanquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus
quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni
atomorum vim quamdam animalem et spirabilem : qua vi eum credo et
imagines ipsas divinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum,
sed deorum, et principia mentis esse in universis, quibus divinitatem
tribuit, et animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel
nocere. Epicurus vero neque aliquid in principiis rerum penit praeter
atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut jam dividi nequeant,
neque sentiri, aut visu, aut tactu possint; quorum corpusculorum
concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas
animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed
extra mundos, atque inter mundos constituit: et non vult omnino
aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines
dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in
animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos
veniunt. Nam et videndi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam
imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus.
Intelligis autem jam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.
29. Miror non admonuisse Democritum vel hoc ipso falsa esse quae
dicit, quia venientes tam magnae imagines in tam brevem animum
nostrum, si corporeus, ut illi volunt, tam parvo corpore includitur,
totae illum tangere non possunt. A magno enim corpore cum parvum
corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo
igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum
venientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare
possunt per tam parvum corpus, nec totae tam parvum animum attingere?
Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum
sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus
quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non
vidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus adventu
atque contactu corporearum imaginum cogitet ? De visu certe oculorum
ambo pariter redarguuntur; tam enim breves oculos, tam grandia
imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt.
30. Cum autem quaeritur ab eis quare una imago videatur corporis
alicujus, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso
quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum
constipatione et densitare fieri ut ex multis una videatur. Quam
vanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum
posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus
cogitatur. Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt
fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula
de divino corpore ut alia succedant, et dissolvi illam naturam eadem
successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia
nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas
subinde suppleat. Deinde quomodo non vereatur iste deus ne intereat,
cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione
sempiterna? pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis
feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de
quibus jam satis dictum est, semper affluant (Lib. 1 de Nat.
Deorum), quomodo potest de immortalitate confidere?
31. In cuibus omnibus deliramentis haec opinantium, illud praecipue
dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cujusquam
disputatione adversante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia
id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae
statim dicta etiam a tardissimis derideri abjicique debuerunt. Si enim
concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas
pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se
atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma
modificent , figura determinent, aequalitate poliant, colore
illustrent, anima vegetent? quae omnia nullo modo nisi arte divinae
providentiae fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat
videre, idque ab eo expetit a quo factus est. Nam nec ipsas atomos
esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de
divisione corporum a doctis traditur, vide quam facile secundum ipsorum
opinionem possit ostendi. Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint
naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his
accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas.
Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus
solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi
oculorum cum videmus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si
et ipsa corpora sunt. Nam ita censent, ut exire a corpore et venire
ad oculos, vel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse
corporeum. Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? Si
affluunt, quomodo jam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur?
si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod
vehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare
potuerunt? Sed jam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista
sentire. Cum vero ausi sint etiam defendere, non jam eorum, sed
ipsius generis humani me pudet, cujus aures haec ferre potuerunt.
CAPUT V.
32. Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuviem peccatorum
amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum
conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, vel quisquam
vigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam veritatem melius
consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate
susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam
gerens, recta praecipiendo, et divina faciendo, salubriter credi
persuaderet quod nondum prudenter posset intelligi? Hujus nos gloriae
servimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per
quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista
dijudicare ratione, fide credant , donec salutaribus praeceptis
adminiculati, evadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque
sincerissimae veritatis. Cujus auctoritati tanto devotius obtemperari
oportet, quanto videmus nullum jam errorem se audere extollere, ad
congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis
velamenta conquirat: eos autem solos ex veteribus, praeter christianum
nomen in conventiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui
Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Jesum
Christum, se intelligere et videre dissimulant. Porro illi qui cum
in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine
gloriantur, coguntur adversari credentibus, et audent imperitos quasi
ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus venerit,
ut fidem populis imperaret. Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia
jacere se abjectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate
catholica conferatur. Conantur ergo auctoritatem stabilissimam
fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione
superare. Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista
temeritas. Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conventus
celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce
auctoritatis munivit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et vere
spirituales viros, copiosissimis apparatibus etiam invictissimae
rationis armavit. Verum illa rectissima disciplina est, in arcem
fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis jam tutissime positis,
fortissima ratione pugnetur.
33. Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo
tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent
fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre
maluerunt, cum jam Christi nomen terrenis regnis admirantibus
perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque
aperiendum quid Plato sensisset. Tunc Plotini schola Romae
floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos
viros. Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate depravati sunt,
aliqui Dominum Jesum Christum ipsius veritatis atque sapientiae
incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare
personam, in ejus militiam transierunt. Itaque totum culmen
auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una
ejus Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum
est.
34. Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia
forte tu malles, omnino non poenitet. Probabis enim haec magis,
quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum,
quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. Quanquam
etiam illis ipsis quaestionibus tuis. non solum quibusdam in hac
epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in
quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim. In quibus
si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte
cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem
librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi. Nescio quis
enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer. Nam
de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res
ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas
dissolvendasque proferret. In illis autem res ipsae nunc nostrae
professioni minus congruunt. Haec autem omnia non facerem, nisi me
post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab
Hippone removissem. Quibus item diebus perturbatione valetudinis
febribusque repetitus sum. Inde factum est ut tardius quam possent
tibi haec mitterentur. Quae quomodo acceperis, rescripta flagito.
|
|