|
Domino vere sancto et beatissimo papae AUGUSTINO,
HIERONYMUS, in Christo salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Anno praeterito, per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum
Dignationi tuae epistolam miseram, promptum reddens salutationis
officium; quam tibi arbitror redditam. Nunc quoque per sanctum
fratrem meum Praesidium diaconum, obsecro primum ut memineris mei:
deinde ut bajulum litterarum habeas commendatum, et mihi scias
germanissimum, et in quibuscumque necessitas postulaverit, foveas
atque sustentes; non quo aliqua re (Christo tribuente) indigeat,
sed quo bonorum amicitias avidissime expetat, et se in his conjungendis
maximum putet beneficium consecutum. Cur autem ad Occidentem
navigaverit, ipso poteris narrante cognoscere.
CAP. II.
2. Nos in monasterio constituti, variis hinc inde fluctibus
quatimur, et peregrinationis molestias sustinemus. Sed credimus in eo
qui dixit,
|
“Confidite; ego vici mundum”
|
|
(Joan. XVI, 33),
quod ipso tribuente et praesule, contra hostem diabolum victoriam
consequamur. Sanctum et venerabilem fratrem nostrum papam Alypium,
ut meo obsequio salutes, obsecro. Sancti fratres, qui nobiscum in
monasterio Domino servire festinant, oppido te salutant. Incolumem
te et memorem mei, Christus Deus noster tueatur omnipotens, domine
vere sancte et suscipiende papa.
|
|