|
Domino sancto ac beatissimo papae AUGUSTINO,
CONSENTIUS.
1. Jam quidem sancto, mihique cunctis animi virtutibus admirando,
fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae brevi sermone
suggesseram, sperans precum mearum ut apud te esse adjutor dignaretur.
Sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad villam ire compulit, causa
fraudavit, malui litteris precem inserere, quam exspectationem animi
fluctuare; maxime cum id quod postulo, si mihi concedi oportere
perspexeris, adjuvare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem,
loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, valeat solitudo.
Ego igitur cum apud memetipsum prorsus definierim, veritatem rei
divinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides
sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis
pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores
beatitudinem possideret. Sed quia placuit Deo, qui infirma mundi
hujus elegit ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis salvare
credentes, non tam ratio requirenda de Deo, quam auctoritas est
sequenda sanctorum. Nam profecto neque Ariani, qui Filium, quem
genitum confitemur, minorem putant, in hac impietate persisterent,
neque Macedoniani Spiritum sanctum, quem neque genitum neque
ingenitum credimus, quantum in ipsis est a divinitatis arce
detruderent, si Scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus
accommodare fidem mallent.
2. Tamen tu, vir admirabilis, si tibi ille Pater noster, solus
conscius secretorum, qui habet clavem David (Apoc. III, 7),
serenissimi cordis obtutu coelorum machinam penetrare concessit, et
revelata, ut scriptum est, facie gloriam Domini speculari (II
Cor. III, 18), in quantum tibi ille qui hujusmodi cogitationem
dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis
substantiae portionem, et imaginem similitudinis ejus ipso adjuvante
exprimere, in quantum potes, verbis enitere; quoniam nisi tu tantae
rei dux ac magister adfueris, velut lippientibus oculis prospicere in
eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. Intra
ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum Dei
obscurissimam nubem; quaestiunculas in quibus absolvendis me errare
cognosco, qui auctoritatem Sanctitatis tuae fide magis sequi volo,
quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari, primum in
memetipso, dehinc in libris corrige.
3. Ego siquidem in circumspecta admodum simplicitate audiens
credensque Dominum Jesum Christum lumen esse de lumine, sicut
scriptum est,
|
“Bene nuntiate diem de die, salutare ejus”
|
|
(Psal.
XCV, 2); et in Sapientia Solomonis,
|
“Candor est enim lucis
aeternae”
|
|
(Sap. VII, 26); credebam Deum, quod licet
credere ut dignum est non valebam, tamen esse inaestimabilis cujusdam
lucis infinitam magnitudinem, cujus nec qualitatem aestimare, nec
quantitatem metiri, nec speciem fingere, quanquam sublime cogitans
mens humana sufficeret; tamen esse illud quiddam, quidquid est, cui
adsit incomparabilis forma, inaestimabilis pulchritudo, quam etiam
carnalibus oculis saltem Christus aspiciat. Cum ergo circa finem
primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare
Dominum Jesum Christum, id est hominem assumptum, ita divinam
possidere potentiam, ut materia carnis humanae quam susceperat,
permaneret, quam in illis visceribus nisi aliud quam infirmitatem
perisse docuissem , illius mihi nodus quaestionis objectus est. Si,
inquit, homo ille quem assumpsit Christus, in Deum versus est, ergo
localis esse non debuit: cur ergo post resurrectionem dixit,
|
“Noli
me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum”
|
|
(Joan. XX,
17)?
4. Ego igitur elaborans approbare ubique esse Christum virtute, non
opere; divinitate, non carne; de unitate Dei et personarum trinitate
hujusmodi verba conscripsi: Deus, inquam, unus est, et personae
tres sunt. Deus indiscretus est, personae discretae sunt. Deus
intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa
transcendit, ultra universa et per universa diffunditur: personae
autem sibi constantes, proprietate secernuntur, non confusione
miscentur. Deus ergo unus est, et ubique est; quia et alius praeter
illum non est, et locus non est vacuus ubi esse alius possit. Plena
sunt Deo omnia, et praeter Deum nihil est. Ipse est in Patre,
ipse in Filio, ipse in Spiritu sancto: ac per hoc, Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus non plures dii, sed ipse unus est
Deus; et non est ipse Pater qui est Filius, nec Filius qui est
Spiritus sanctus. Pater in Filio est, Filius in Patre, in
utroque Spiritus sanctus; quia in tribus numero, non ordine, id est
personis, non virtute discretis, unus atque indivisibilis habitat
Deus. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt; et quae Filii sunt,
Patris sunt; et quae utriusque sunt, Spiritus sancti sunt: quia non
quasi aequalem, sed eamdem, id est unicam , non separatam possident
substantiam Deitatis; et ideo vel majestate, vel aetate, alter
alterum non praecedit, quia dividi quod plenum est non potest, nec est
in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare , et majorem
uni, minorem alteri facere portionem. In personis autem non ita est;
quia Patris persona non est Filii, nec Filii persona eadem est
Spiritus sancti. Una virtus est, quam trina possidet virtus; una
substantia est, in qua tria sunt quae subsistunt. Pater ergo, et
Filius, et Spiritus sanctus majestate ubique sunt, quia unum sunt;
personis tantum apud se sunt, quia tres sunt. Et reliqua hujusmodi
texens, rem eousque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse
personas, sed illam, quae supra coelos, trans maria, ultra inferos,
una atque eadem est majestate, firmarem. Ex quo intelligi debere
monstrabam, hominem quem Christus assumpsit, in Deum quidem versum
susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse
personam.
5. Sed tu, vir, cui coelum, ut arbitror, ipsum subtilitate
cogitationum intrare concessum est; verax etenim est qui ait,
|
“Beati
mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt”
|
|
(Matth. V, 8); super
omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis
attollis, ais non tanquam aliquod corpus debere cogitari Deum. Nam
etiamsi quispiam animo lucem millies quam hujus solis clariorem
intensioremque confingat, nullam illic Dei similitudinem comprehendi
posse, quia corpus est omne quod cerni potest: sed sicut justitiam vel
pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi aliqua forte nobis
feminea corpora gentili vanitate fingamus; ita et Deum sine aliqua
phantasiae simulatione in quantum possumus cogitandum. Mihi autem,
qui subtilitatem disputationis tepido percipere admodum corde vix
possum, videbatur nihil vivum secundum substantiam inesse justitiae:
ideoque non possum adhuc Deum, id est, viventem naturam, justitiae
similem cogitare; quia justitia non in se, sed in nobis vivit; imo
potius nos secundum justitiam vivimus, ipsa vero justitia per se
nequaquam vivit, nisi forte non hujus humanae aequitatis, sed illa
quae Deus est, sola asseratur esse justitia.
6. Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus verbis , sed
etiam pleniori epistola velim. Neque enim fas est ut nostri tantum
pedes ab ista in qua multi ingredimur, erroris via, te monente
revocentur. Cum enim multi in illis in quibus habitamus insulis, dum
recto ad viam pergunt aggere, in tramitem tortuosi hujus erroris
incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cujus auctoritati
cedant, cujus doctrinae credant, cujus ingenio superentur? An forte
ex illo paternitatis affectu mavis me occulta commonitione dirigere,
quam velut comitem pravi itineris increpare? Sed mihi pro utilitate
animae, magis quam pro saeculi laude currere cupienti, non est
inutilis, ac proinde etiam non amara coargutio tua; maxime cum et mihi
et caeteris vitam simul laudemque paritura sit. Nemo siquidem tam
injustus esse, ut arbitror, potest, qui me ex eo quod aliquando devia
sum secutus, stultitiae denotare malit quam ex eo quod recta
delegerim, prudenter judicare cunctetur. Neque enim stulti aestimandi
sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent admonebat
dicens,
|
“Sic currite ut comprehendatis”
|
|
(I Cor. IX, 24):
quapropter via ista quam currimus, non solum relinquenda nobis, verum
etiam intercludenda atque praecidenda est, ne forte etiam eos fallaci
dilectionis simulatione frustretur. Tu enim non editorum jam a me
librorum lector, sed probandorum emendator, ni fallor, electus es.
Nam in illa epistola, quam in illis meis libellis velut
praefatiunculam praetuli, hujusmodi verba conscripta sunt:
|
“Placuit, inquam, fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini
episcopi stabilire sententia.”
|
|
Cur ergo, vir doctrinae hujus quae in
Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de caetero filium
dubitas, cum sententiae tuae anchora nisi morsum altius presserit, nos
certius stabilire non possit? Non enim levis aut culpata quaestio, in
qua non solum nihil profecit, verum etiam post, ut a te fortissime
dictum est, idololatriae crimen caecitas nostrae cogitationis
incurrit. Hanc a te caute prudenterque discuti vellem, ut doctrinae
tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut quod
nunc cogitare non possumus, intelligentiae a te lumine declaratum,
oculis cordis videre valeamus. Incolumis ac beatus in aeternum, mei
memor coelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa.
|
|