|
Fratri dilectissimo et in Christi visceribus honorando
CONSENTIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1 Ego propterea ut ad nos venires rogavi, quoniam in libris tuis
valde sum tuo delectatus ingenio. Proinde volui ut quaedam nostra
opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis
positus, sed potius apud nos legeres, ut ea quae forte minus
intellexisses, non difficulter praesens interrogares, atque ex nostra
sermocinatione mutuoque colloquio, quantum Dominus et nobis promere,
et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse
cognosceres, ipse emendares. Ejus quippe es facultatis, ut possis ea
quae senseris explicare; ejus porro probitatis et humilitatis, ut
merearis vera sentire. Et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet
displicere, sententia; unde te nuper admonui ut in his quae a nobis
elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca quae te movent, et
cum his ad me venias, et de singulis quaeras. Nondum quae fecisti
exhortor ut facias. Recte quippe verecundareris, ac te pigeret id
agere, si vel semel voluisses, et me difficilem reperisses. Illud
quoque dixeram, cum a te audissem quod mendosissimis fatigareris
codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses caeteris
invenire.
2. Quod autem petis, ut quaestionem Trinitatis, hoc est de unitate
divinitatis et discretione personarum, caute prudenterque discutiam,
ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas, ita nebulam
vestrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non potestis,
intelligentiae a me lumine declaratum oculis quodammodo videre
possitis: vide prius utrum ista petitio cum tua superiori definitione
concordet. Superius quippe in eadem ipsa epistola, in qua hoc petis,
apud temetipsum definisse te dicis, ex fide veritatem magis quam ex
ratione percipi oportere. Si enim fides, inquis, sanctae Ecclesiae
ex disputationis ratione, et non ex credulitatis pietate
apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem
possideret. Sed quia placuit, inquis, Deo, qui infirma hujus mundi
elegit ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationi ssalvos
facere credentes (I Cor. I, 27), non tam ratio requirenda,
quam auctoritas est sequenda sanctorum. Vide ergo secundum haec verba
tua, ne potius debeas, maxime de hac re, in qua praecipue fides
nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi, nec ejus
intelligentiae a me quaerere rationem. Neque enim cum coepero te in
tanti hujus secreti intelligentiam utcumque introducere (quod nisi
Deus intus adjuverit, omnino non potero), aliud disserendo facturus
sum, quam rationem ut potero redditurus: quam si a me, vel a quolibet
doctore non irrationabiliter flagitas, ut quod credis intelligas,
corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea quae fidei
firmitate jam tenes, etiam rationis luce conspicias.
3. Absit namque ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis
animantibus excellentiores creavit. Absit, inquam, ut ideo
credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus; cum etiam credere non
possemus, nisi rationales animas haberemus. Ut ergo in quibusdam
rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione nondum
percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides praecedat rationem,
qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, hoc
utique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam:
Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9 sec.
LXX). Ubi procul dubio discrevit haec duo, deditque consilium quo
prius credamus, ut id quod credimus intelligere valeamus. Proinde ut
fides praecedat rationem, rationabiliter visum est. Nam si hoc
praeceptum rationabile non est, ergo irrationabile est: absit. Si
igitur rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt,
fides praecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quae hoc
persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.
4. Propterea monet apostolus Petrus, paratos nos esse debere ad
responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (I
Petr. III, 15): quoniam si a me infidelis rationem poscit
fidei et spei meae, et video quod antequam credat capere non potest,
hanc ipsam ei reddo rationem in qua, si fieri potest, videat quam
praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum quas capere non
potest. Si autem jam fidelis rationem poscat, ut quod credit
intelligat, capacitas ejus intuenda est, ut secundum eam ratione
reddita , sumat fidei suae quantam potest intelligentiam; majorem, si
plus capit; minorem, si minus: dum tamen quousque ad plenitudinem
cognitionis perfectionemque perveniat, ab itinere fidei non recedat.
Hinc est quod dicit Apostolus: Et tamen si quid aliter sapitis, id
quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo
ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Jam ergo si fideles
sumus, ad fidei viam pervenimus, quam si non dimiserimus, non solum
ad tantam intelligentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta
in hac vita capi non ab omnibus potest, verum etiam ad summitatem
contemplationis, quam dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12), sine dubitatione perveniemus. Nam quidam etiam
minimi , et tamen in via fidei perseverantissime gradientes, ad illam
beatissimam contemplationem perveniunt: quidam vero quid sit natura
invisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque jam scientes, et
viam quae ducit ad tantae beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis
videtur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes, ad quietis
ipsius penetrale, cujus jam luce mens eorum velut in longinqua radiante
perstringitur, pervenire non possunt.
5. Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus
fidem, et ratione nobis reddita vera esse cognoscimus, quae credere
non valemus. Et universa Dei miracula ideo ab infidelibus non
creduntur, quia eorum ratio non videtur. Et revera sunt de quibus
ratio reddi non potest, non tamen non est: quid enim est in rerum
natura, quod irrationabiliter fecerit Deus? Sed quorumdam mirabilium
operum ejus, etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud
animos fastidio languidos, ejusdem rationis cognitione vilescant.
Sunt enim, et multi sunt qui plus tenentur admiratione rerum quam
cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos
ad invisibilium fidem visibilibus miraculis excitari, ut charitate
purgati, eo perveniant ubi familiaritate veritatis mirari desistant.
Nam et in theaetris homines funambulum mirantur, musicis delectantur:
in illo stupet difficultas; in his retinet pascitque jucunditas.
6. Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intelligentiae cohorter,
ad quam ratio vera perducit, et cui fides animum praeparat. Nam illa
quae persuasit, in ea Trinitate quae est Deus, Filium Patri non
esse coaeternum, vel alterius esse substantiae, atque aliqua parte
dissimilem, et eo modo inferiorem Spiritum sanctum; itemque illa quae
persuasit, Patrem et Filium unius ejusdemque, Spiritum vero sanctum
alterius esse substantiae, non ideo quia ratio est, sed quia falsa
ratio est, cavenda et detestanda dicenda est. Nam si ratio vera
esset, non utique errasset. Quapropter sicut non ideo debes omnem
vitare sermonem, quia est et sermo falsus; ita non debes omnem vitare
rationem, quia est et falsa ratio. Hoc et de sapientia dixerim.
Neque enim propterea sapientia vitanda est, quia est et falsa
sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est Dei
Virtus, et Dei Sapientia: et ideo per hanc stultitiam
praedicationis placuit Deo salvos facere credentes, quoniam quod
stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hoc quibusdam
philosophorum et oratorum, non veram viam, sed veri similem
sectantibus, et in ea seipsos aliosque fallentibus, persuaderi non
potuit; quibusdam vero eorum potuit. Et quibus potuit, neque
scandalum est Christus crucifixus, neque stultitia; in iis enim
sunt, quibus vocatis Judaeis et Graecis, Dei Virtus est et Dei
Sapientia. In qua via, id est in cujus Christi crucifixi fide, qui
ejus rectitudinem per Dei gratiam comprehendere potuerunt, etsi
philosophi appellati sunt, sive oratores, profecto humili pietate
confessi sunt, sibi longe excellentius in ea fuisse praevios
piscatores, non solum credendi firmissimo robore, verum etiam
intelligendi certissima veritate . Cum enim didicissent, ad hoc
electa stulta esse mundi et infirma, ut fortia et sapientia
confunderentur (I Cor. I, 21-29), seque cognovissent
fallaciter sapere, et imbecilliter praevalere; confusi salubriter,
facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum Dei, quod
sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma
fierent veraciter sapientes et efficaciter fortes.
CAPUT II.
7. Cui autem nisi verissimae rationi fidelis pietas erubescit, ut
quamdam idololatriam, quam in corde nostro ex consuetudine visibilium
constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus
evertere; nec audeamus credere ita esse Trinitatem, quam invisibilem
et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam
viventes moles, licet maximas et pulcherrimas, suorum tamen spatiis
propriis terminatas, et sibimet in suis locis contigua propinquitate
cohaerentes, sive una earum sit in medio constituta, ut duas dirimat
sibi ex lateribus singulis junctas, sive in modum trigoni duas caeteras
unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium
tantarum ac talium personarum, licet in grandi valde, molibus tamen a
summo et imo et circumquaque terminatarum, unam esse divinitatem
aliquam quartam, nec talem qualis est aliqua ex illis, sed communem
omnibus tanquam numen omnium, et in omnibus et in singulis totum, per
quam unam divinitatem dicatur eadem Trinitas unus Deus; ejusque tres
personas nusquam esse nisi in coelis, illam vero divinitatem nusquam
non esse, sed ubique praesentem: ac per hoc recte quidem dici, Deum
et in coelo esse et in terra, propter illam divinitatem quae ubique sit
tribusque communis; non autem recte dici, Patrem esse in terra vel
Filium vel Spiritum sanctum, cum huic Trinitati sedes non nisi in
coelo sit. Istam cogitationis carnalis compositionem vanumque
figmentum ubi vera ratio labefactare incipit, continuo illo intus
adjuvante atque illuminante, qui cum talibus idolis in corde nostro
habitare non vult, ita ista confingere atque a fide nostra quodammodo
excutere festinamus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum
illic remanere patiamur.
8. Quamobrem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti,
ipsa intrinsecus veritate lucente, haec falsa esse perspicimus, fides
in corde nostro antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne
incassum quae vera sunt audiremus? Ac per hoc quoniam id quod ad eam
pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae
inquirebat invenit. Falsae itaque rationi, non solum ratio vera, qua
id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum
intellectarum sine dubio praeferenda est. Melius est enim quamvis
nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod
falsum est. Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt
verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt, nondum se
videre quod credit. Porro autem qui vera ratione jam quod tantummodo
credebat intelligit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc
intelligere quod credit; si autem nec cupit, et ea quae intelligenda
sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat:
nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult. Sic igitur
homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et
amet.
9. Et visibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter
transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur, sed
facta et transacta creduntur; sicut est illud, quod Christus semel
pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec jam moritur, et
mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9, 10). Ea vero
quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritualium
corporum resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur; sed
ostendi modo nullo possunt modo. Quae vero ita sunt ut neque
praetereant, neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt
invisibilia, sicut justitia, sicut sapientia; partim visibilia,
sicut Christi immortale jam corpus: sed invisibilia intellecta
conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur;
et cum videntur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus
attingit, sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus
videri omnino non possunt. At illa quae visibilia sunt permanentia,
possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici; sicut
se Discipulis post resurrectionem Dominus ostendit (Matth.
XXVIII, Marc. XVI, Luc. XXIV, et Joan. XX,
XXI), sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo (Act. IX,
3, 4), et Stephano diacono (Act. VII, 55).
10. Proinde ista visibilia permanentia ita credimus, ut etiamsi non
demonstrentur, speremus ea nos quandoque visuros; nec ea conemur
ratione vel intellectu comprehendere, nisi ut ea, quia visibilia
sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione
qualia sint imaginamur, satis utique novimus ea nobis nota non esse.
Nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem
cognitam. Illam quippe visionem cogitatio mea fingit, hanc recolit;
nequaquam tamen dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod
de ista meis aspectibus credidi. Justitiam vero et sapientiam et
quidquid ejusmodi est, non aliter imaginamur, aliter contuemur; sed
haec invisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta
conspicimus, sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis
lineamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus sive finitis
sive spatiis infinitis. Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus,
in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum
teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus,
quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori,
quid certum et omnium corporum dissimillimum intelligentia
contempletur: hoc ergo lumen ubi haec cuncta dijudicantur, non
utique, sicut hujus solis et cujusque corporei luminis fulgor, per
localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi
visibili candore illustrat, sed invisibiliter et ineffabiliter, et
tamen intelligibiliter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis
efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus.
11. Cum igitur tria sint rerum genera quae videntur; unum
corporalium, sicut hoc coelum et haec terra, et quidquid in eis
corporeus sensus cernit et tangit; alterum simile corporalibus, sicut
sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, sive recordata vel oblita
quasi corpora contuemur, unde sunt etiam visiones quae vel in somnis,
vel in aliquo mentis excessu, his quasi localibus quantitatibus
ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus,
neque ullam habeat similitudinem corporis, sicut est sapientia, quae
mente intellecta conspicitur, et in cujus luce de his omnibus veraciter
judicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse
volumus, Trinitatem? Profecto aut in aliquo, aut in nullo. Si in
aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est
sapientia; quod si donum ejus in nobis est, et minus est quam illa
summa et incommutabilis, quae Dei Sapientia dicitur, puto quod non
debemus dono suo inferius cogitare donantem: si autem aliquis splendor
ejus in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque ejus
per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus
corporibus, et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.
12. Si autem in nullo istorum genere putanda est ista Trinitas, et
sic est invisibilis, ut nec mente videatur; multo minus de illa
hujusmodi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus vel
corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. Non enim corpora
pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac
disparilitate naturae: et si discreta est a comparatione bonorum animi
nostri, qualia sunt sapientia, justitia, charitas, castitas, et
caetera talia, quae profecto mole corporis non pendimus, nec eorum
quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte
intelligimus, sine aliqua corpulentia vel similitudine corpulentiae in
luce mentis aspicimus; quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum
corporalium comparatione discretior? Non eam tamen a nostro intellectu
omnino abhorrere Apostolus testis est, ubi ait: Invisibilia enim a
constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur;
sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas (Rom. I, 20). Ac
per hoc cum eadem Trinitas fecerit et corpus et animam, sine
dubitatione est utroque praestantior. Anima itaque considerata,
maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad ejus imaginem
facta est, si cogitationes nostras et intelligentias non evicerit, sed
ejus quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intelligentiam
mente atque intelligentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis
absurdum, ut eam ad suum quoque Creatorem intelligendum, ipso
adjuvante meditemur attollere. Si autem in seipsa deficit, sibique
succumbit, pia fide contenta sit quamdiu peregrinatur a Domino, donec
fiat in homine quod promissum est, faciente illo qui potens est, sicut
ait Apostolus, facere supra quam petimus aut intelligimus (Eph.
III, 20) .
CAPUT III.
13. Quae cum ita sint, interim volo ut legas ea quae ad istam
quaestionem pertinentia jam multa conscripsimus; illa etiam quae in
manibus habemus, et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis,
nondum possumus explicare. Nunc vero tene inconcussa fide, Patrem et
Filium et Spiritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum Deum;
non quod sit eorum communis quasi quarta divinitas, sed quod sit ipsa
ineffabiliter inseparabilis Trinitas, Patremque solum genuisse
Filium, Filiumque solum a Patre genitum, Spiritum vero sanctum et
Patris et Filii esse Spiritum. Et quidquid tibi, cum ista
cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abige , abnue, nega,
respue, abjice, fuge. Non enim parva est inchoatio cognitionis
Dei, si antequam possimus nosse quid sit, incipiamus jam nosse quid
non sit. Intellectum vero valde ama; quia et ipsae Scripturae
sanctae, quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem, nisi
eas recte intelligas, utiles tibi esse non possunt. Omnes enim
haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi videntur
sectari, cum suos potius sectentur errores; ac per hoc non quod eas
contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt.
14. Tu autem, charissime, ora fortiter et fideliter ut det tibi
Dominus intellectum, ac sic ea quae forinsecus adhibet diligentia
praeceptoris sive doctoris, possint esse fructuosa; quoniam neque qui
plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus
(I Cor. III, 7): cui dicimus, Pater noster qui es in coelis
(Matth. VI, 9); non quia ibi est, et hic non est, qui
praesentia incorporea ubique est totus, sed quia in eis habitare
dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in coelis sunt, ubi etiam
nostra conversatio est, si nos os nostrum veraciter sursum cor habere
respondeat. Nam etsi carnaliter acceperimus quod scriptum est,
Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai.
LXVI, 1); et ibi et hic cum esse credere debemus: quamvis non
totum ibi, quia hic essent pedes; nec totum hic, quia ibi essent
superiores corporis partes. Quam cogitationem carnalem, rursum illud
nobis excutere, quod de illo scriptum est, potest: Qui coelum mensus
est palmo, et terram pugillo (Id., XL, 12). Quis enim
sedeat in spatio palmi sui, aut in tanto loco pedes ponat, quantum
ejus pugnus apprehendit? Nisi forte in tantum caro vana progreditur,
ut ei parum sit humana membra substantiae Dei tribuere, si ea non
etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis, et pugillus ambabus
palmis conjunctis sit latior. Sed haec dicuntur, ut cum sibi non
conveniunt quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti, ineffabiliter
spiritualia cogitemus.
15. Unde etiamsi corpus Domini, quod de sepulcro excitatum levavit
in coelum, nonnisi specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita
putandum est sedere ad dexteram Patris, ut ei Pater ad sinistram
sedere videatur. In illa quippe beatitudine, quae omnem superat
humanum intellectum, sola dextera est, et eadem dextera, ejusdem
beatitudinis nomen est. Proinde nec illud quod post resurrectionem
suam dixit Mariae, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem
meum (Joan. XX, 17), tam absurde accipiendum est, ut
existimemus eum, cum ascendisset, voluisse a feminis tangi, qui se
tangendum viris antequam ascenderet praebuit. Sed Mariae profecto,
in qua figurata Ecclesia est, quando illud dixit, intelligi voluit
tunc ascendisse ad Patrem, cum illum Patri cognovit aequalem; et
tali fide illum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse crederet
quod in carne apparuerat, non bene tangeret. Sic eum Photinus
haereticus tetigit, qui hominem tantummodo credidit.
16. Et si forte aliud in his verbis Domini aptius meliusque
intelligi potest, opinio tamen qua putatur substantia Patris esse in
coelo, secundum quod Pater una in Trinitate persona est, divinitas
vero non in coelo tantum, sed ubique est: quasi aliud sit Pater,
aliud divinitas ejus quae illi communis est cum Filio et cum Spiritu
sancto; ut ipsa Trinitas, tanquam locis corporalibus et tanquam
corporea sit, divinitas vero una trium personarum ubique sit praesens,
et ipsa sola tanquam incorporea ubique sit tota: sine dubitatione
respuenda. Si enim qualitas eorum esset (quod absit, ut in Patre,
aut Filio, aut Spiritu sancto aliud sit qualitas, aliud
substantia), tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius
alicubi quam in sua substantia esse non posset: si autem substantia
est, et alia est quam sunt ipsi, alia substantia est; quod
nihilominus falsissime creditur.
17. Sed si forte minus intelligis inter substantiam et qualitatem
quid intersit; hoc certe facilius advertis, quod et divinitas
Trinitatis (quae putatur alia esse quam est ipsa Trinitas, et
propter hanc dici non tres deos, sed unum Deum, quoniam ipsa est
tribus una communis) aut substantia est, aut non est substantia. Si
substantia est, et alia est quam Pater, aut Filius, aut Spiritus
sanctus, aut eadem simul Trinitas: procul dubio alia substantia est:
hoc autem veritas refellit et respuit. Si autem non est substantia
ista divinitas, et ipsa est Deus, quia ipsa est ubique tota, non
illa Trinitas; ergo Deus non est substantia: quis hoc catholicus
dixerit? Item si non est substantia ista divinitas, et secundum hanc
est Trinitas unus Deus, quod haec una est in tribus; non debuit dici
Pater et Filius et Spiritus sanctus unius substantiae, sed unius
divinitatis quae non est substantia. Agnoscis autem in fide catholica
quoniam hoc est verum, hoc est confirmatum quod Pater et Filius et
Spiritus sanctus, ideo cum sit Trinitas, unus est Deus; quia
inseparabiliter sunt unius ejusdemque substantiae, vel (si hoc melius
dicitur), essentiae. Nam nonnulli nostri et maxime Graeci,
Trinitatem quae Deus est, magis essentiam , quam unam substantiam
esse dixerunt; aliquid inter haec duo nomina interesse arbitrantes,
vel intelligentes: unde nunc disputare non est opus; quod etsi
divinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa Trinitas,
non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur.
Si enim alia est quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod
absit ut catholicus sentiat. Restat itaque ut ita credamus unius esse
substantiae Trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa
Trinitas. Ad quam videndam quantumlibet in hac vita proficiamus, per
speculum erit et in aenigmate quod videbimus. Cum vero, quod in
resurrectione promittitur, spirituale corpus habere coeperimus, sive
illam mente, sive mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritualis
corporis gratia, etiam corpore videamus; non tamen per locorum
intervalla, nec in parte minorem, in parte majorem, quoniam non est
corpus, et ubique tota est, pro nostra capacitate videbimus.
CAPUT IV.
18. Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius
quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse
justitiae, ideoque te non posse adhuc Deum, id est viventem naturam,
justitiae similem cogitare: quia justitia, sicut dicis, non in se,
sed in nobis vivit; imo nos potius secundum illam vivimus, ipsa vero
per se justitia nequaquam vivit: ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud
intuere, utrum recte dici possit vitam ipsam non vivere, qua fit ut
vivat quidquid non falso dicimus vivere. Puto enim absurdum tibi
videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat. Porro si vita ipsa
praecipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas
dicat Scriptura divina animas mortuas; profecto invenies injustas,
impias, infideles. Nam licet per illas vivant corpora impiorum, de
quibus dictum est quod mortui sepeliant mortuos suos (Matth.
VIII, 22), et ibi intelligantur etiam iniquae animae non esse
sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere,
nisi qualicumque vita, qua omnino animae carere non possunt, unde
immortales merito vocantur: non tamen ob aliud amissa justitia dicuntur
mortuae, nisi quia et animarum, licet immortaliter qualicumque vita
viventium, verior et major vita justitia est, tanquam vita vitarum,
quae cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quae per
seipsa vivere nequeunt. Quapropter si animae non possunt, nisi etiam
in seipsis utcumque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus
deserta moriuntur; quanto magis vera justitia etiam in seipsa vivere
intelligenda est, ex qua sic vivunt animae, ut hac amissa mortuae
nuncupentur, quamvis quantulacumque vita non desinant vivere!
19. Ea porro justitia quae vivit in seipsa, procul dubio Deus
est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem haec cum sit in seipsa
vita, etiam nobis fit vita, cum ejus efficimur utcumque participes:
ita cum in seipsa sit justitia, etiam nobis fit justitia, cum ei
cohaerendo juste vivimus; et tanto magis minusve justi sumus, quanto
magis illi minusve cohaeremus. Unde scriptum est de unigenito Filio
Dei, cum sit utique Patris Sapientia atque Justitia, et semper in
seipsa sit, quod factus sit nobis a Deo sapientia et justitia, et
sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Quod
quidem et ipse vidisti, addendo atque dicendo: Nisi forte non haec
humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola esse asseratur
justitia. Est plane ille summus Deus vera justitia, vel ille verus
Deus summa justitia; quam profecto esurire et sitire, ea nostra est
in hac peregrinatione justitia, et qua postea saturari, ea nostra est
in aeternitate plena justitia. Non ergo Deum nostrae justitiae
similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo,
quanto esse poterimus ejus participatione justiores.
20. Si ergo cavendum est ne justitiae nostrae similem putemus
Deum, quoniam lumen quod illuminat, incomparabiliter excellentius est
illo quod illuminatur; quanto magis caveri oportet, ne aliquid
inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra
justitia! Quid est autem aliud justitia, cum in nobis est, vel
quaelibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris
hominis pulchritudo? Et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam
secundum corpus, facti sumus ad imaginem Dei: unde nobis dicitur,
Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis
vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et
beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Si ergo non in mole
neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive
cernuntur sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est
justitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et
secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei: profecto
ipsius Dei qui nos formavit et reformat ad imaginem suam, non in
aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque justorum
mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est
incomparabiliter justior . Haec Dilectionem tuam, quantum ad
usitatum epistolarum modum attinet, prolixius forsitan quam
exspectabas; quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breviter
admonuisse suffecerit: non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis
quoque lectis vel auditis diligenter instructus, ipse uberius tua secus
dicta redarguas; quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et
fidelius.
|
|