|
Dilectissimis fratribus conclericis et universae plebi,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. In primis peto charitatem vestram, et per Christum obsecro, ne
vos mea contristet absentia corporalis. Nam spiritu et cordis affectu
puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere; quamvis me
amplius contristet, quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea
sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra
Christi, quibus me et timor ejus et charitas servire compellit.
Illud enim noverit Dilectio vestra, nunquam me absentem fuisse
licentiosa libertate, sed necessaria servitute, quae saepe sanctos
fratres et collegas meos, etiam labores marinos et transmarinos
compulit sustinere; a quibus me semper non indevotio mentis, sed minus
idonea valetudo corporis excusavit. Proinde, dilectissimi fratres,
sic agite, ut, quod ait Apostolus, sive adveniens et videns vos,
sive absens, audiam de vobis, quia statis in uno spiritu, uno animo
collaborantes fidei evangelicae (Phil. I, 27). Si vos aliqua
molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quemadmodum
de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis,
evadentes non molestas angustias temporis parvi, sed horrendas poenas
ignis aeterni. Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto
labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis; quantum
vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! Et si
mors sic timetur, quae finit temporalem laborem; quomodo timenda est
quae mittit in aeternum dolorem! Et si deliciae seculi hujus, breves
et sordidae, sic amantur; quanto vehementius futuri seculi gaudia pura
et infinita quaerenda sunt! Ista cogitantes nolite esse pigri in
operibus bonis, ut ad vestri seminis messem suo tempore veniatis.
2. Nuntiatum enim est mihi quod morem vestrum de vestiendis
pauperibus fueritis obliti; ad quam misericordiam cum praesens essem
vos exhortatus sum, et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat
contritio hujus mundi, cui talia videtis accidere qualia Dominus et
Redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit. Non
solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam
debetis amplius quam soletis. Sicut enim ad loca munitiora
festinantius migrant, qui ruinam domus vident contritis parietibus
imminere; sic corda christiana quanto magis sentiunt mundi hujus ruinam
crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona
quae in terra recondere disponebant, in thesaurum coelestem impigra
celeritate transferre, ut si aliquis humanus casus acciderit, gaudeat
qui de loco ruinoso emigravit: si autem nihil tale fuerit subsecutum,
non contristetur qui quandoque moriturus, immortali Domino, ad quem
venturus est, bona propria commendavit. Itaque, fratres mei
dilectissimi, ex eo quod quisque habet, secundum suas vires quas ipse
novit, facite quod soletis, alacriore animo quam soletis, et inter
omnes seculi hujus molestias apostolicam exhortationem corde retinete,
ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis
(Philipp. IV, 5, 6). Talia mihi de vobis nuntientur, quibus
noverim, non propter meam praesentiam, sed propter Dei praeceptum,
qui nunquam est absens, vos solere facere quod multis annis me
praesente, et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in
pace conservet; et, dilectissimi fratres, orate pro nobis.
|
|