|
Dominis in Domino insignibus, et sanctitate charissimis ac
desideratissimis fratribus, ALBINAE, PINIANO, et
MELANIAE , AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Cum habitu valetudinis vel natura frigus ferre non possim,
nunquam tamen majores aestus, quam ista hieme tam horrenda, perpeti
potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in
proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes,
non dicam pergere, sed volare non potui. Et forte Sanctitas vestra
eamdem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit;
absit, charissimi. Quid enim grave ac molestum, vel etiam
periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum
fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in
hac generatione tortuosa ac perversa, tam ardenter accensa de summo
lumine lumina, suscepta humilitate sublimia, et contempta claritate
clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spirituali
felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit: de quibus
absentibus, cum id quod nati estis, et quod gratia Christi facti
estis, audiret, quamvis charitate crederet, tamen, ne non
crederetur, narrare forsitan verebatur.
2. Dicam igitur quare non venerim, et quibus malis a tanto bono
impeditus sim; ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris
orationibus, ab illo qui in vobis quod ei vivitis operatur, merear
misericordiam. Populus Hipponensis, cui me Dominus servum dedit,
cum ex magna et pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam
levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna
tribulatione caeditur, ut etiamsi non sic esset infirmus, vix eam cum
aliqua salute animi sustineret. Eum autem modo cum regressus sum,
periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea: vestris autem,
de quorum spirituali robore gaudemus in Domino, sanis utique faucibus
sapit quomodo dictum sit, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis
scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)?
Praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis, caeterorum
animos a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut
locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum
salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi, est libido
moriendi, non in corpore, sed in corde, ubi funus occulte prius suo
putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae
sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis; praesertim quoniam si
succenseretis, et velletis ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis
quam id quod patior, cum vos Thagastae non video. Spero autem
vestris adjutus orationibus, quod mihi ad vos ubicumque in Africa
fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus
sum, praeterierit; si haec civitas in qua laboramus, digna non est,
quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia
collaetetur.
|
|