|
Domino eximio et merito insigni, atque charissimo filio
MARCELLINO, AUGUSTINUS , in Domino salutem.
1. Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de
Hipponensi ad judicium pro factis eorum publicae disciplinae cura
deduxerat, a tua Nobilitate comperi auditos, et plurimos eorum de
homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum commiserunt, et
de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo
ejus effosso, et de digito praeciso fuisse confessos. Unde mihi
sollicitudo maxima incussa est, ne forte Sublimitas tua censeat eos
tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt, talia
patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam quam habes in
Christo, per ipsius Domini Christi misericordiam, ut hoc nec
facias, nec fieri omnino permittas. Quamvis enim ab eorum interitu
dissimulare possemus, qui non accusantibus nostris, sed illorum
Notoria ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat,
praesentati videantur examini; nolumus tamen passiones servorum Dei,
quasi vice talionis, paribus suppliciis vindicari. Non quo scelestis
hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri; sed hoc magis
sufficere volumus ut vivi et nulla corporis parte truncati, vel ab
inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur,
vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem
et ista damnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam
supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia, nec
poenitendi subtrahatur medicina?
2. Imple, christiane judex, pii patris officium; sic succense
iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum
atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus
curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam
in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem,
non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus
flammis, sed virgarum verberibus eruisti. Qui modus coercitionis a
magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in
judiciis solet ab episcopis adhiberi. Noli ergo atrocius vindicare,
quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas major est:
ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque
instanter examinant, ut inveniant quibus parcant. Unde plerumque
necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit
ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce
constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait
Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in
coelis est (Matth. V, 16). Et ideo non suffecit Apostolo
monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus
faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus
(Philipp. IV, 5); et alio loco, Mansuetudinem ostentantes ad
omnes homines (Tit. III, 2). Unde nec illa sancti David,
quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit (I Reg.
XXIV, 7), praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas
pariter appareret. Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui
lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinore invento
quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem.
3. Postremo pro Ecclesiae utilitate missus es. Hoc Ecclesiae
catholicae, aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar,
hoc Ecclesiae ad Hipponensium-Regiorum dioecesim pertinenti
prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem, audi
episcopum consulentem. Quamvis quoniam christiano loquor, maxime in
tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit
jubentem, domine eximie et merito insignis, atque charissime fili.
Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiae tuae potissimum
injunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque
spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas
rego ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris:
atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem,
vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram; et passiones
catholicorum servorum Dei, quae infirmis ad aedificationem spiritualem
utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt,
poena decoloretis, sed potius refracta judiciaria severitate, et
vestram fidem, quia filii estis Ecclesiae, et ipsius matris
mansuetudinem commendare minime negligatis. Deus omnipotens
Praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito
insignis, atque charissime fili.
|
|