|
Domino vere sancto, ac merito venerabili patri AUGUSTINO
episcopo, VOLUSIANUS.
1. Petis me, vir probitatis justitiaeque documentum, ut aliqua ex
ambiguis lectionis peritae discenda perconter. Amplector gratiam
muneris imperati, meque libens in disciplinas tuas offero, veteris
sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare
credit aetatem. Neque immerito sapiens, prudentiae studia nullis
terminis, neque fine conclusit, quando primordiis suis remota virtus
nunquam adeo reseratur adeuntibus, ut omnis protinus ad agnitionem
patescat. Domine vere sancte, ac merito venerabilis pater, est
operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem.
Quibusdam amicorum conventibus aderamus, frequentes proferebantur
illic pro ingeniis studisque sententiae. Erat tamen sermo rhetorica
partitio: apud agnoscentem loquor; nam etiam ista paulo ante
docuisti. Adstruebatur quid esset inventio, quae inventionis
acrimonia , quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae
iconismatum pulchritudo, et pro ingenio naturaque materiae apposita
etiam dicendi facultas. Alii rursus poeticam elevabant faventes. Ne
hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut
convenienter poeta dixerit:
|
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.
|
|
Dicebatur ergo quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum
venustas, quanta in comparatione sublimitas; jam leves enodesque
versus, atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata variatio. Tunc
ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse
Aristotelico more tanquam Isocraticam fovere consueveras.
Quaerebamus et quid egerit praeceptor ex Lyceo; quid Academiae
multiplex et continuata cunctatio; quid ille disputator ex Porticu;
quid Physicorum peritia; quid Epicureorum voluptas; quid inter omnes
infinita disputandi libido, tuncque magis ignorata veritas, postquam
praesumptum est quod possit agnosci.
2. Dum in his confabulatio nostra remoratur, unus e multis: Et
quis, inquit, est sapientia ad perfectum Christianitatis imbutus,
qui ambigua in quibus haereo possit aperire, dubiosque assensus meos
vera vel verisimili credulitate firmare? Stupemus tacentes. Tunc in
haec sponte prorumpit: Miror utrum mundi Dominus et rector
intemeratae feminae corpus impleverit, pertulerit decem mensium longa
illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et
post haec virginitas intacta permanserit. His et alia subnectit:
Intra corpusculum vagientis infantiae latet, cui par vix putatur
universitas; patitur puerilitatis annos, adolescit, juventute
solidatur; tam diu a sedibus suis abest ille regnator, atque ad unum
corpusculum totius mundi cura transfertur; deinde in somnos
resolvitur, cibo alitur, omnes mortalium sentit affectus; nec ullis
competentibus signis tantae majestatis indicia clarescunt, quoniam
larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis,
haec, si et alios cogites, Deo parva sunt. Intervenimus ulterius
inquirenti, solutoque conventu, ad potioris peritiae merita
distulimus, ne dum incautive secreta temerantur, in culpam deflecteret
error innocuus. Accepisti, vir totius gloriae capax, imperitiae
confessionem; quid a partibus vestris desideretur agnoscis. Interest
famae tuae, ut quaesita noverimus. Utcumque absque detrimento cultus
divini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia; at cum ad antistitem
Augustinum venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari.
Incolumem Venerationem tuam divinitas summa tueatur, domine vere
sancte, ac merito venerabilis pater.
|
|