|
Domino illustri et merito insigni, et praestantissimo filio
VOLUSIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Legi litteras tuas, in quibus vidi magni cujusdam dialogi
specimen, laudabili brevitate comprehensum. Respondere igitur debui,
nec pro dilatione aliquid excusationis opponere. Accidit enim
opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum vacaret. Quibus
autem dictandis hoc otium statueram impendere, paululum distuli,
nequaquam justum esse arbitratus ut quem ad quaerendum exhortatus ipse
fueram, differrem quaerentem. Quis autem nostrum, qui Christi, ut
possumus, gratiam ministramus, cum tua verba legerit, ita te velit
doctrina instrui christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem, non
hujus vitae, quam vaporis esse simillimam, tantillum apparentis, et
illico vanescentis atque pereuntis, sermo divinus admonere curavit
(Jacobi IV, 15), sed illam salutem propter quam adipiscendam et
in aeternum obtinendam christiani sumus? Parum est ergo nobis sic te
instrui, ut tibi sit liberando satis. Ingenium quippe et eloquium
tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam caeteris,
contra quorum tarditatem seu perversitatem, convenientissime defendenda
est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt,
quae nimis affectant plurimum posse, et ad sua vitia sananda vel etiam
refrenanda nihil possunt.
2. Quaeris igitur, Utrum mundi Dominus et rector intemeratae
feminae corpus impleverit; pertulerit decem mensium longa illa fastidia
mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec
virginitas inviolata permanserit. Utrum intra corpusculum vagientis
infantiae latuerit, cui par vix putatur universitas; possus fuerit
puerilitatis annos, adoleverit, juventute solidatus sit; tam diu a
sedibus suis abfuerit regnator ille, atque in unum corpusculum, totius
mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit; cibo
alitus, omnes mortalium senserit affectus; neque ullis competentibus
signis claruerint tantae majestatis indicia; quoniam larvalis illa
purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios
cogitemus, Deo parva sunt. Hanc scribis in quodam conventu amicorum
ab uno ex multis qui aderant, illatam esse quaestionem; vos autem
intervenisse ulterius inquirenti, solutumque conventum, ad potioris
peritiae merita distulisse, ne dum incautius secreta temerantur, in
culpam deflecteret error innocuus.
3. Deinde ad me litterarum tuarum dirigis intentionem, et post hanc
imperitiae confessionem, admones ut a partibus nostris quid desideretur
agnoscam. Adjungis etiam famae meae interesse ut quaesita noveritis,
quod utcumque absque detrimento divini cultus in aliis sacerdotibus
toleratur inscitia, at cum ad me antistitem venitur, legi deesse
quidquid contigerit ignorari. Primum igitur hanc de me opinionem
facile praesumptam, quaeso deponas, eumque animum quamvis erga me
benevolentissimum, solvas atque exuas; ac de me mihi magis quam ulli
alteri credas, si mihi dilectionis vicem rependis. Tanta est enim
christianarum profunditas Litterarum, ut in eis quotidie proficerem,
si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo
otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere: non quod ad ea
quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate;
sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur,
tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opacata
intelligenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis
quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt,
latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis,
flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem
Scriptura quodam loco habet, Cum consummaverit homo, tunc incipit
(Eccli. XVIII, 6).
CAPUT II.
4. Sed quid hinc plura? Veniendum potius est ad rem quam requiris.
Ubi primum te scire volo, non hoc habere christianam doctrinam, quod
ita sit Deus infusus carni, qua ex virgine nasceretur, ut curam
gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud
corpusculum quasi contractam materiam collectamque transtulerit.
Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare; sive
ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, sive subtiliora, sicut
aeris et lucis; sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique
totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse
est, et quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci
occupet spatium, eumdemque locum sic impleat, ut in nulla ejus parte
sit totum. Ac per hoc densari ac rarescere, contrahi et dilatari, in
minutias deteri et grandescere in molem, non nisi corporum est. Longe
aliud est animae natura quam corporis: quanto magis Dei, qui creator
est et animae et corporis? Non sic Deus dicitur implere mundum,
velut aqua, velut aer, velut ipsa lux, ut minore sui parte minorem
mundi impleat partem, et majore majorem. Novit ubique totus esse, et
nullo contineri loco; novit venire non recedendo ubi erat; novit abire
non deserendo quo venerat.
5. Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse nec
credit: seipsam primitus ingrata miretur, seipsam paululum, si
potest, attollat a corpore, et ab eis rebus quas solet sentire per
corpus; et videat ipsa quid sit quae utitur corpore. Sed forte non
potest: magni quippe est ingenii, ut ait quidam, sevocare mentem a
sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere (Cicero, Quaest.
Tuscul. lib. 1). Ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius,
et vigilantius perscrutetur. Sunt certe quinque partiti corporis
sensus, qui nec sine corpore, nec sine anima esse possunt: quia neque
sentire est nisi viventis, quod ab anima est corpori; neque sine
corporeis instrumentis, et quasi vasis atque organis videmus,
audimus, caeterisque tribus utimur sensibus. Intendat haec anima
rationalis, et sensus corporis non sensibus corporis, sed ipsa mente
atque ratione consideret. Certe sentire homo non potest, nisi vivat;
vivit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. Quomodo
igitur anima quae sunt extra carnem suam sentit, quae nonnisi in carne
sua vivit? Annon ab ejus carne longissime absunt sidera in coelo?
annon id coelo videt solem? An sentire non est videre, cum sit in
quinque sensibus caeteris excellentior visus? An et in coelo vivit,
quia et in coelo sentit, et sensus esse non potest ubi vita non est?
An sentit, et ubi non vivit; quia cum in sua tantum carne vivat,
sentit etiam in his locis, quae praeter ejus carnem continent ea quae
tangit aspectu? Videsne quam hoc sit latebrosum in sensu tam
conspicuo, qui visus dicitur? Attende et auditum. Nam et ipse se
foras quodammodo diffundit a carne. Unde enim dicimus, Foris sonat,
nisi ibi sentiamus ubi sonat? Ergo et illic extra carnem nostram
vivimus. An sentire possumus et ubi non vivimus, cum sensus sine vita
esse non possit?
6. Caeteri tres sensus apud seipsos sentiunt, quamvis de olfactu
utcumque possit dubitari. De gustu autem atque tactu nulla
controversia est, quod ea quae gustamus et tangimus, non alibi quam in
carne nostra sentimus. Proinde isti tres sensus ab hac consideratione
semoveantur. Visus auditusque afferunt mirabilem quaestionem; aut
quomodo anima sentiat ubi non vivit, aut quomodo vivat ubi non est.
Neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem
suam. Ibi quippe sentit ubi videt; quia et videre sentire est: ibi
sentit ubi audit; quia et audire, sentire est. Aut ergo et ibi
vivit, ac per hoc etiam et ibi est; aut sentit et ubi non vivit; aut
vivit et ubi non est. Haec omnia mira sunt; nihil horum affirmari
sine quadam velut absurditate potest: et de sensu loquimur morticino.
Quid igitur est ipsa anima, praeter corporis sensum, id est in mente
qua ista considerat? Neque enim sensu corporis, de ipsis sensibus
corporis judicat Et putamus nobis de omnipotentia Dei incredibile dici
aliquid, cum dicitur Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, sic
assumpsisse corpus ex virgine, et sensibus apparuisse mortalibus, ut
immortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutaverit, ut
potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut
a sinu Patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non
recesserit!
7. Verbum Dei sic intellige, per quod facta sunt omnia, non ut
ejus transire aliquid cogites, et ex futuro praeteritum fieri. Manet
sicuti est, et ubique totum est. Venit autem cum manifestatur, et
cum occultatur abscedit. Adest tamen sive occultum sive manifestum,
sicut lux adest oculis et videntis, et caeci: sed videnti adest
praesens, caeco vero absens. Adest et vox audientibus auribus, adest
etiam surdis: sed illis patet, istas latet. Quid autem mirabilius
quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re
scilicet raptim transitoria? Cum enim loquimur, ne secundae quidem
syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit; et tamen si unus
adsit auditor, totum audit quod dicimus; et si duo adsint, tantumdem
ambo audiunt quod et singulis totum est; et si audiat multitudo
silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tanquam cibos, sed
omne quod sonat et omnibus totum est, et singulis totum. Itane jam
non illud est potius incredibile, si verbum hominis transiens quod
exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiberet rebus , ut
quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul
ubique sit totum?
8. Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantas
Deus angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute
magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et
apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis
tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo majoribus
seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit
acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium
lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes
quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo,
vitalem motum per corporis cuncta dispensat: his atque hujusmodi rebus
insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim
magnitudo virtutis ejus, quae nullas in angusto sentit angustias,
uterum virginalem non adventitio, sed indigena puerperio fecundavit:
ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum,
totumque omnino hominem in melius mutandum, nullo modo in deterius
mutata coaptavit; nomen humanitatis ab eo dignanter assumens,
divinitatis ei largiter tribuens. Ipsa virtus per inviolatae matris
virginea viscera, membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia
membra juvenis introduxit (Joan. XX, 26). Hic si ratio
quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur, non erit
singulare. Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare
non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.
CAPUT III.
9. Jam illud, quod in somnos solvitur, et cibo alitur, et omnes
humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non
consumpsit utique, sed assumpsit. Ecce sic factum est; et tamen
quidam haeretici, perverse mirando laudandoque ejus virtutem, naturam
humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae
commendatio, qua salvos facit credentes in se, profundos thesauros
sapientiae et scientiae continens, et fide mentes imbuens, quas ad
aeternam contemplationem veritatis incommutabilis provehat. Quid si
Omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet,
sed repentinum inferret aspectibus? quid si nullas ex parvulo in
juventam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? Nonne
opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum suscepisse ullo modo
crederetur; et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod
misericorditer fecit? Nunc vero ita inter Deum et homines mediator
apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita
sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
10. Quid autem non mirum facit Deus in omnibus creaturae motibus,
nisi consuetudine quotidiana viluissent! Denique quam multa usitata
calcantur, quae considerata stupentur! sicut ipsa vis seminum, quos
numeros habet, et quam vivaces, quam efficaces, quam latenter
potentes, quam in parvo magna molientes, quis adeat animo, quis
promat eloquio? Ille igitur sibi hominem sine semine operatus est,
qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina. Ille in suo
corpore numeros temporum mensurasque servavit aetatum, qui sine ulla
sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum. Hoc enim crevit
in tempore, quod coepit ex tempore. Verbum autem in principio, per
quod facta sunt tempora, tempus elegit quo susciperet carnem, non
tempori cessit ut verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit,
non Deus a se recessit.
11. Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus
homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel
fieri oportuerit; quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit,
quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam
sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit; ita in
unitate personae Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo
persona mixtura est animae et corporis; in hac persona mixtura est Dei
et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua
solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem
suam; quanquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur.
Ergo persona hominis, mixtura est animae et corporis: persona autem
Christi, mixtura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei
permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et
corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel factum
est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum
commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius
corporeae. Nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se
esse comprehendit: multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per
hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam
animae et corporis. Sed hoc in nobis ipsis experimur: illud in
Christo credere jubemur. Si autem utrumque nobis pariter inexpertum
credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? Quomodo non
fateremur duo incorporea, quam unum corporeum alterumque incorporeum
facilius potuisse misceri? si tamen non indigne ad ista mixtionis vel
mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum,
longe aliter se habentium aliterque notarum.
12. Verbum igitur Dei, idemque Dei Filius, Patri coaeternus,
eademque Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), a superno
fine creaturae rationalis usque ad infimum finem creaturae corporalis
attingens fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII,
1), praesens et latens, nusquam conclusa, nusquam discissa,
nusquam tumida, sed sine mole ubique tota, longe alio modo quodam,
quam eo quo creaturis caeteris adest, suscepit hominem, seque et illo
fecit unum Jesum Christum, mediatorem Dei et hominum (I Tim.
II, 5), aequalem Patri secundum divinitatem, minorem autem
Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem; incommutabiliter
immortalem secundum aequalem Patri divinitatem, eumdemque mutabilem
atque mortalem secundum cognatam nobis infirmitatem. In quo Christo,
eo tempore quod opportunissimum ipse noverat, et ante saecula
disposuerat, venit hominibus magisterium et adjutorium, ad capessendam
sempiternam salutem. Magisterium quidem ut ea quae hic ante dicta sunt
utiliter vera, non solum a Prophetis sanctis, qui omnia vera
dixerunt, verum etiam a philosophis atque ipsis poetis, et cujuscemodi
auctoribus litterarum (quos multa vera falsis miscuisse quis
ambigat?), illius etiam in carne praesentata confirmaret auctoritas,
propter eos qui illa non possent in ipsa intima veritate cernere atque
discernere: quae Veritas et antequam hominem assumeret, ipse aderat
omnibus, qui ejus participes esse potuerunt. Maxime vero suae
incarnationis exemplo id salubriter persuasit, ut quoniam homines
plerique divinitatis avidi, per potestates coelestes quas deos
putarent, ritusque varios illicitorum, non sacrorum, sed
sacrilegiorum, ambiendum sibi arbitrarentur ad Deum, magis superbe
quam pie, qua in re pro Angelis sanctis eis se daemones superbiae
cognatione supponunt, scirent homines tam proximum esse Deum pietati
hominum, ad quem velut longe positum per interpositas potestates
ambiebant, ut hominem suscipere dignaretur, et cum illo uniri quodam
modo ut ei sic coaptaretur homo totus, quemadmodum animae corpus;
excepta concretione mutabili, in quam non convertitur Deus, et quam
videmus quod habeat et corpus et animus. Adjutorium autem, quod sine
gratia fidei quae ab illo est, nemo potest vincere concupiscentias
vitiosas; et si qua earum residua non vicerit, veniali remissione
purgari. Quod ergo ad magisterium ejus attinet, quis nunc extremus
idiota, vel quae abjecta muliercula non credit animae immortalitatem
vitamque post mortem futuram? Quod apud Graecos olim primus
Pherecydes Assyrius cum disputasset, Pythagoram Samium illius
disputationis novitate permotum ex athleta in philosophum vertit. Nunc
ergo quod Maro ait, et omnes videmus; Amomum Assyrium vulgo
nascitur: quod autem ad adjutorium gratiae pertinet, quae in Christo
est, ipse est omnino,
|
Quo duce si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetua solvent formidine terras.
|
|
CAPUT IV.
13. Sed nulla, inquiunt, competentibus signis claruerunt tantae
majestatis indicia: quia larvalis illa purgatio, debilium curae,
reddita vita defunctis, si et alii considerentur, Deo parva sunt.
Fatemur quidem et nos talia quaedam fecisse Prophetas. Nam in his
signis quid excellentius quam mortuos resurrexisse? Fecit hoc Elias
(III Reg. XVII, 22), fecit hoc Elisaeus (IV Reg.
IV, 35). Nam de magorum miraculis, utrum etiam mortuos
suscitaverint, illi viderint qui et Apuleium se contra magicarum
artium crimina copiosissime defendentem, conantur non accusando, sed
laudando convincere. Nos legimus, magos Aegyptiorum, artium istarum
peritissimos, a Moyse famulo Dei fuisse superatos, cum illi quaedam
mira nefandis artibus agerent, ille Deo simpliciter invocato,
machinamenta eorum cuncta subverteret (Exod. VII, VIII).
Sed et ipse Moyses, et caeteri Prophetae veracissimi Dominum
Christum prophetaverunt, et gloriam magnam ei dederunt; hunc non
tanquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed
plane Dominum Deum omnium, et hominem propter homines factum,
venturum praenuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia facere voluit,
ne esset absurdum, quae per illos fecerat si ipse non faceret. Sed
tamen et aliquid proprium facere debuit: nasci de virgine, a mortuis
resurgere, in coelum ascendere. Hoc Deo qui parum putat, quid plus
exspectet ignoro.
14. Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem, facere
non debuit. Nam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan.
I, 1). Num homine assumpto, alium mundum facere debuit, ut eum
esse crederemus, per quem factus est mundus? Sed nec major mundus,
nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset. Si autem minorem faceret
infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. Quia ergo non
oportebat ut novum faceret mundum, nova fecit in mundo. Homo enim de
virgine procreatus, et a mortuis in aeternam vitam resuscitatus, et
super coelos exaltatus, potentius fortasse opus est quam mundus. Hic
forte respondent, se factum hoc esse non credere. Quid ergo fiat
hominibus, qui minima contemnunt, majora non credunt? Reddita vita
defunctis, ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est Deo:
caro propria de virgine creata, et a morte in aeternam vitam super
coelos levata, ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit Deo.
Ac per hoc quae sibi quisque facilia, non factu, sed captu, putat,
aequo animo accipit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit: noli eis
esse similis, obsecro te.
15. Disputantur haec latius, et omnes quaestionum necessariarum
sinus perscrutati discussique panduntur: sed intellectui fides aditum
aperit, infidelitas claudit. Quem non moveat ad credendum tantus ab
initio ipse rerum gestarum ordo, et ipsa connexio temporum,
praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus et
recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus ex gente
Chaldaeorum, pietate fidelissima praeditus, cui promissa divina post
tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur,
atque in ejus semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur
(Gen. XII, 2). Hic unum Deum verum colens universitatis
creatorem, gignit filium senex, de conjuge quam spe pariendi penitus
destitutam sterilitas aetasque jam fecerat. Propagatur ex illo
numerosissimus populus, multiplicatus in Aegypto, quo illam stirpem
ex orientalibus partibus, promissis effectisque crebrescens dispositio
divina transmiserat. Educitur ex Aegypti servitute gens valida,
horrendis signis atque miraculis; pulsisque impiis gentibus, in
terrare promissionis perducta et constituta, regno etiam molimatur.
Deinde praevalescente peccato, sacrilegis ausibus Deum verum, qui
eis tanta beneficia contulerat, saepissime offendens, variisque
flagellata cladibus, et prosperitatibus consolata, usque ad Christi
incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum, Dei
Verbum, Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum,
resurrecturum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine, in
omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum; inque illo remissionem
peccatorum, salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis
illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum,
et cuncta omnino sacramenta sonuerunt.
16. Venit et Christus; complentur in ejus ortu, vita, dietis,
factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia
praeconia Prophetarum (Matth. I, 25). Mittit Spiritum
sanctum, implet fideles una in domo congregatos (Act. II, 2),
et hoc ipsum promissum orando atque desiderando exspectantes. Impleti
autem Spiritu sancto, loquuntur repente linguis omnium gentium,
arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam veritatem,
exhortantur ad poenitentiam praeteritae culpabilis vitae, indulgentiam
de divina gratia pollicentur. Praedicationem pietatis veraeque
religionis signa congruentia et miracula consequuntur. Excitatur
adversus eos saeva infidelitas; tolerant praedicta, sperant promissa,
docent praecepta. Numero exigui per mundum disseminantur, populos
facilitate mirabili convertunt, inter inimicos augentur,
persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum
extrema dilatantur. Ex imperitissimis, ex abjectissimis, ex
paucissimis illuminantur, nobilitantur, multiplicantur praeclarissima
ingenia, cultissima eloquia; mirabilesque peritias acutorum,
facundorum atque doctorum subjugant Christo, et ad praedicandum viam
pietatis salutisque convertunt. Alternis adversitatibus et
prosperitatibus rerum, patientiam et temperantiam vigilanter exercent:
mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam
protestante, multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam
civitatis coelestis felicitatem exspectant. Atque inter haec omnia,
contra Ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit: evincit
illa patiendo, et inconcussam fidem inter obsistentium saevitiam
profitendo. Revelatae veritatis, quae diu promissis mysticis
velabatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc
figurabatur, templi ipsius eversione tolluntur. Reproba per
infidelitatem gens ipsa Judaeorum a sedibus exstirpata, per mundum
usquequaque dispergitur, ut ubique portet Codices sanctos, ac sic
prophetiae testimonium, qua Christus et Ecclesia praenuntiata est,
ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis adversariis
proferatur; ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros.
Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi paulatim atque
alternatim secundum praedicta prophetica subvertuntur. Haereses
adversus nomen Christi, sub velamento tamen nominis Christi, ad
exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt,
pullulant. Haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur
impleta, atque ex his jam tot et tantis quae restant, exspectantur
implenda. Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis
brevitate permota, contra hujus divinae auctoritatis lumen culmenque
contendat?
CAPUT V.
17. Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum,
quae leges quarumlibet civitatum, duobus praeceptis, ex quibus
Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere, ullo modo sint
comparandae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex
tota anima tua, et ex tota mente tua; et, diliges proximum tuum
tanquam teipsum? (Matth. XXII, 37, 39.) Hic physica,
quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic
ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea
quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt , diliguntur, hoc est
Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque animae
rationalis, nonnisi Deus est. Hic etiam laudabilis reipublicae
salus: neque enim conditur et custoditur optime civitas, nisi
fundamento et vinculo fidei, firmaeque concordiae, cum bonum commune
diligitur, quod summum ac verissimum Deus est, atque in illo invicem
sincerissime se diligunt homines, cum propter illum se diligunt, cui,
quo animo diligant, occultare non possunt.
18. Modus autem ipse dicendi, quo sancta Scriptura contexitur,
quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis! Ea quae
aperta continet, quasi amicus familiaris, sine fuco ad cor loquitur
indoctorum atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec
ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere meus tardiuscula
et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili
sermone, quos non solum manifesta paseat, sed etiam secreta exerceat
veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta
fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam
modo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et
prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia.
Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit
esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam.
19. Vides quam prolixam epistolam fecerim. Si quid ergo te movet,
atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias
usitatarum epistolarum velut custodiendus modus; quia et optime nosti
quam grandes eas veteres habuerint, cum aliquid agerent quod explicare
breviter non valerent. Et si auctorum ad alias litteras pertinentium
mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur
auctoritas. Inspice itaque modum Epistolarum apostolicarum, vel
eorum etiam qui illa divina eloquia tractaverunt; et non pigeat te vel
multa quaerendo proponere, si multa te permovent, vel aliquando
diutius versare quod quaeris, ut quantum fieri per tales quales sumus
potest, non remaneat dubitationis nubilum quod obstet lumini
veritatis.
20. Scio enim Excellentiam tuam, quorumdam perpeti obstinatissimas
contradictiones, qui propterea putant, vel putari volunt christianam
doctrinam utilitati non convenire reipublicae, quia nolunt stare
rempublicam firmitate virtutum, sed impunitate vitiorum. Non autem
sicut regi homini, vel cuilibet principi civitatis, ita etiam Deo
quidquid a multis peccatur inultum est. Misericordia vero ejus et
gratia praedicata hominibus per hominem Christum, impartita autem per
Deum Deique filium eumdem ipsum Christum, non deserit eos qui ex
ejus fide vivunt, eumque pie colunt, sive mala hujus vitae patienter
fortiterque experiantur, sive bonis ejus misericorditer ac temperanter
utantur; aeternum pro utroque praemium recepturi in civitate superna
atque divina, ubi jam non sit moleste toleranda calamitas, nec
laboriose frenanda cupiditas, sed sola sine ulla difficultate, et cum
perfecta libertate retinenda Dei et proximi charitas. Incolumem
felicioremque te misericordissima Dei omnipotentia tueatur, domine
illustris et merito insignis, ac praestantissime fili. Sanctam et in
Christo dignissime honorandam matrem, cujus pro te Deus preces
exaudiat, pro meritis vestris officiosissime saluto. Sanctus frater
et coepiscopus meus Possidius Praestantiam vestram multum salutat.
|
|