|
Domino eximio et merito insigni, charissimo ac desiderantissimo filio
MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM.
1. Illustri viro et eloquentissimo, nobisque dilectissimo Volusiano
, non amplius quam ad illud quod inquirendum putavit, respondendum
fuit: ad ea vero quae mihi pertractanda atque solvenda in epistola tua
ipse misisti, sive ab illo, sive etiam ab aliis vel suggerantur vel
ingerantur, ad te potius pro viribus nostris pertractata et soluta
mitti debuerunt; non sic quemadmodum de his agendum est librorum
negotio, sed quemadmodum potest epistolari sat esse colloquio, ut si
tibi visum fuerit, qui eorum motus quotidianis disputationibus
experiris, et illis legantur hae litterae. At si auriculis eorum
minus pietate fidei praecultis, sermo iste non sufficit, prius inter
nos quod eis putas sufficere peragatur, tum demum ad illos quod
peractum fuerit perferatur. Multa enim sunt, a quibus sensus eorum si
adhuc abhorret et resilit, vel uberiore vel subtiliore ratione, vel
certe auctoritate cui resistere indignum putent, persuaderi aliquando
forsitan possint.
2. Ergo in epistola tua posuisti, moveri quosdam, cur hic Deus,
qui et veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus
sacrificiis, delectatus sit novis. Nihil enim corrigi posse
asserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur; vel quod semel
recte factum sit, nullatenus immutari debuisse. Recte enim facta
dicunt mutari nisi injuste non posse. Haec verba ex litteris tuis in
has meas transtuli. Quibus si respondere copiose velim, tempus me
citius quam exempla defecerint, quibus rerum ipsa natura et opera
humana, certa ratione, pro temporum opportunitate mutentur, nec tamen
eadem ratio sit mutabilis qua ista mutantur. Unde pauca commemorem,
ut ex his excitata quodammodo jam per plura similia vigil currat
intentio. Nonne hiemi aestas, addito sensim calore, succedit? nonne
diurnis tempora necturna vertuntur? Quoties nostrae variantur
aetates! adolescentiae pueritia non reditura cedit; juventus
adolescentiae non mansura succedit; finiens juventutem senectus morte
finitur. Haec omnia mutantur, nec mutatur divinae providentiae
ratio, qua fit ut ista mutentur. Non autem, opinor, cum agricola
aestate aliud jusserit, quam jusserat hieme, ratio mutatur
agriculturae. Et cum mane surgit qui nocte quiescebat, vitae
consilium non mutavit. Aliud magister adolescenti quam puero solebat,
imposuit. Doctrina igitur constans, mutato praecepto non mutata
mutavit instructionem.
3. Nam magnus ille nostrorum temporum medicus Vindicianus,
consultus a quodam, dolori ejus adhiberi jussit quod in tempore
congruere videbatur; adhibitum sanitas consecuta est. Deinde post
annos aliquot eadem rursus corporis causa commota , hoc idem ille
putavit adhibendum; adhibitum vertit in pejus. Miratus recurrit ad
medicum, indicat factum: at ille ut erat acerrimus, ita respondit,
Ideo male acceptus es, quia ego non jussi; ut omnes qui audissent,
parumque hominem nossent non eum arte medicinali fidere, sed nescio qua
illicita potentia putarent. Unde cum esset a quibusdam postea
stupentibus interrogatus, aperuit quod non intellexerant, videlicet
illi aetati jam non hoc se fuisse jussurum. Tantum igitur valet
ratione atque artibus non mutatis, quid secundum eas sit pro temporum
varietate mutandum.
4. Non itaque verum est quod dicitur, semel recte factum,
nullatenus esse mutandum. Mutata quippe temporis causa, quod recte
ante factum fuerat, ita mutar vera ratio plerumque flagitat, ut cum
ipsi dicant, recte non fieri si mutetur, contra veritas clamet, recte
non fieri nisi mutetur; quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro
temporum varietate diversum. Quod enim in diversitate personarum uno
tempore accidere potest, ut huic liceat aliquid impune facere, non
liceat illi; non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit: ita
ab una eademque persona diversis temporibus, tunc oportet aliquid
fieri, tunc non oportet; non quod sui dissimilis sit qui facit, sed
quando facit.
5. Haec quaestio quam late pateat, profecto videt quisquis pulchri
aptique distantiam sparsam quodammodo in universitate rerum valet,
neque negligit intueri. Pulchrum enim per seipsum consideratur atque
laudatur, cui turpe ac deforme contrarium est. Aptum vero, cui ex
adverso est ineptum, quasi religatum pendet aliunde, nec ex
semetipso, sed ex eo cui connectitur, judicatur: nimirum etiam decens
atque indecens, vel hoc idem est, vel perinde habetur. Age nunc, ea
quae diximus, refer ad illud unde agitur. Aptum fuit primis
temporibus sacrificium quod praeceperat Deus, nunc vero non ita est.
Aliud enim praecepit quod huic tempori aptum esset, qui multo magis
quam homo novit quid cuique tempori accommodate adhibeatur; quid quando
impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat, minuatve, immutabilis
mutabilium, sicut creator, ita moderator, donec universi saeculi
pulchritudo, cujus particulae sunt quae suis quibusque temporibus apta
sunt, velut magnum carmen cujusdam ineffabilis modulatoris excurrat,
atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei qui Deum rite
colunt, etiam cum tempus est fidei.
6. Falluntur autem qui existimant haec Deum jubere causa suae
utilitatis vel voluptatis: et merito moventur cur Deus ista
mutaverit, quasi delectatione mutabili aliud sibi jubens offerri illo
prius tempore, aliud isto. Non autem ita est. Nihil Deus jubet
quod sibi prosit, sed illi cui jubet. Ideo verus est Dominus, qui
servo non indiget, et quo servus indiget. In ea quippe Scriptura
quae vetus dicitur Testamentum, et eo tempore quo adhuc illa
offerebantur sacrificia quae hoc tempore non offeruntur, dictum est:
Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges
(Psal. XV, 2). Nec illorum ergo sacrificiorum egebat Deus,
nec cujusquam eget unquam, sed rerum divinitus impartitarum, vel
imbuendo virtutibus animo, vel aeternae saluti adipiscendae, quaedam
signa sunt, quorum celebratione atque functione, non Deo, sed nobis
utilia pietatis officia exercentur.
7. Nimis autem longum est, convenienter disputare de varietate
signorum, quae cum ad res divinas pertinent, Sacramenta appellantur.
Sicut autem non ideo mutabilis homo , quia mane aliud, aliud
vespere; illud hoc mense, illud alio; non hoc isto anno quod illo:
ita non ideo mutabilis Deus, quia universi saeculi priore volumine
aliud, aliud posteriore sibi jussit offerri, quo convenienter
significationes ad doctrinam religionis saluberrimam pertinentes, per
mutabilia tempora sine ulla sui mutatione disponeret. Nam ut
noverint, quos haec movent, jam hoc fuisse in ratione divina, nec cum
ista nova constituerentur, subito priora displicuisse velut mutabili
voluntate, sed hoc jam fixum et statutum fuisse in ipsa sapientia
Dei, cui de majoribus etiam rerum mutationibus eadem Scriptura
dicit; Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es (Psal.
CI, 27, 28); insinuandum est eis, mutationem istam
sacramentorum Testamenti veteris et novi etiam praedictam fuisse
propheticis vocibus. Ita enim videbunt, si poterunt, id quod in
tempore novum est, non esse novum apud eum qui condidit tempora, et
sine tempore habet omnia quae suis quibusque temporibus pro eorum
varietate distribuit. Nam et in illo psalmo, unde commemoravi
aliquid, quo demonstrarem non egere Deum sacrificiis nostris, cui
dicitur: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non
eges; paulo post legitur ex persona Christi, Non congregabo
conventicula eorum de sanguinibus, hoc est pecorum victimis, quibus
prius congregabantur conventicula Judaeorum: et alibi dicit, Non
accipiam de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos (Psal.
XLIX, 9): et alius propheta, Ecce, inquit, dies venient,
dicit Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum novum,
non sicut testamentum quod disposui patribus eorum, cum eduxi eos de
terra Aegypti (Jer. XXXI, 31, 32). Et alia multa sunt
de hac re testimonia, quibus hoc Deum facturum esse praedictum est,
quae commemorare nunc longum est.
8. Hic jam si satis constitit, quod recte alio tempore constitutum
est, idem recte alio tempore posse mutari, mutantis opere, non
dispositione mutata, quam dispositionem intelligibilis ratio continet,
ubi sine tempore simul sunt quae in temporibus simul fieri non possunt,
quia tempora non simul currunt; quispiam fortassis exspectet causas a
nobis ipsius mutationis accipere, quod ipse nosti quam prolixi sit
negotii. Verumtamen breviter dici potest, quod homini acuto fortasse
suffecerit, aliis sacramentis praenuntiari Christum cum venturus
esset, aliis cum venisset annuntiari oportuisse; sicut modo nos
idipsum loquentes, diversitas rerum compulit etiam verba mutare.
Siquidem aliud est praenuntiari, aliud annuntiari; aliud cum venturus
esset, aliud cum venisset.
CAPUT II.
9. Nunc deinde videamus quale sit illud quod in epistola tua
sequitur. Adjecisti enim eos dicere quod Christi praedicatio atque
doctrina reipublicae moribus nulla ex parte conveniat, cujus hoc
constet esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus
(Rom. XII, 17), et percutienti aliam praebere maxillam, et
pallium dare ei qui tunicam auferre perstiterit, et cum eo qui nos
angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato (Matth.
V, 39-41). Quae omnia reipublicae moribus asseruntur esse
contraria: Nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid
patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli
jure reponere? Haec atque hujusmodi verba obtrectantium, sive non
obtrectando, sed quaerendo talia loquentium, operosius fortasse
refellerem, nisi hae disceptationes haberentur cum viris liberaliter
institutis. Unde quid opus est ut diutius laboremus, ac non ipsos
potius percontemur quomodo poterant gubernare atque augere rempublicam,
quam ex parva et inopi magnam opulentamque fecerunt, qui accepta
injuria ignoscere quam persequi malebant (Sallustius, Bell.
Catil.)? quomodo Caesari administratori utique reipublicae, mores
ejus extollens Cicero dicebat, quod nihil oblivisci soleret nisi
injurias (Orat. pro Q. Ligario.)? Dicebat enim hoc tam magnus
laudator, aut tam magnus adulator: sed si laudator, talem Caesarem
noverat; si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem
civitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. Quid est autem non
reddere malum pro malo, nisi abhorrere ab ulciscendi libidine? quod
est accepta injuria ignoscere malle quam persequi, et nihil nisi
injurias oblivisci.
10. Haec cum in eorum leguntur auctoribus, exclamatur et
plauditur; describi atque praedicari mores videntur, quibus dignum
esset exsurgere civitatem quae tot gentibus imperaret, quod accepta
injuria ignoscere quam persequi malebant. Cum vero legitur
praecipiente auctoritate divina, non reddendum malum pro malo; cum
haec tam salubris admonitio congregationibus populorum, tanquam
publicis utriusque sexus atque omnium aetatum et dignitatum scholis, de
superiore loco personat, accusatur religio tanquam inimica
reipublicae! Quae si, ut dignum est, audiretur, longe melius
Romulo, Numa, Bruto, caeterisque illis Romanae gentis praeclaris
viris, constitueret, consecraret, firmaret, augeretque rempublicam.
Quid enim est respublica, nisi res populi? Res ergo communis, res
utique civitatis. Quid est autem civitas, nisi multitudo hominum in
quoddam vinculum redacta concordiae? Apud eos enim ita legitur:
Brevi multitudo dispersa atque vaga, concordia civitas facta erat.
Quae porro praecepta concordiae in suis templis unquam illi legenda
censuerunt? Quandoquidem miseri quaerere cogebantur, quonam modo sine
offensione cujusquam eorum discordes inter se deos suos colere possent:
quos si imitari discordando vellent, rupto concordiae vinculo civitas
laberetur; quod postea paulatim decoloratis corruptisque moribus agi
coepit per bella civilia.
11. Quanta vero praecepta concordiae non humanis disputationibus
exquisita, sed divina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis
lectitentur, quis vel ab illa religione alienus, ita surdus est ut
ignoret? Ad hoc enim et illa pertinent, quae malunt exagitare quam
discere, alteram percutienti praebendam esse maxillam, volenti auferre
tunicam dandum etiam pallium, cum angariante duplicandam viam. Hoc
quippe fit ut vincatur bono malus, imo in homine malo vincatur bono
malum, et homo liberetur a malo, non exteriore et alieno, sed intimo
ac suo, quo gravius et perniciosius quam cujusvis hostis extrinsecus
immanitate vastatur. Qui ergo vincit bono malum, patienter amittit
temporalia commoda, ut doceat quam pro fide atque justitia contemnenda
sint, quae ille nimis amando fit malus; ac sic injuriosus ab eo ipso
cui fecit injuriam, discat qualia sint propter quae fecit injuriam,
atque in concordiam, qua nihil est utilius civitati, poenitens
acquiratur, victus non saevientis viribus, sed benevolentia
patientis. Tunc enim recte fit, cum videtur ei profuturum esse
propter quem fit, ad operandam in eo correctionem atque concordiam.
Hoc certe animo faciendum est, etiamsi alius exitus consequatur, nec
corrigi velit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum,
velut curandum et sanandum, adhibita est ista medicina.
12. Alioquin si verba attenderimus, eorumque proprietati serviendum
putaverimus, non est praebenda maxilla dextera, si sinistra fuerit
percussa. Quoniam, Si quis te, inquit, percusserit in maxillam
dexteram, praebe illi et sinistram (Matth. V, 39): magis autem
sinistra percutitur, quod ad dexteram ferientis facilior ictus est.
Sed sic intelligi solet, ac si dictum esset: Si quis in te meliora
fuerit persecutus, et inferiora ei praebe, ne vindictae potius quam
patientiae studens contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius
temporalia pro aeternis contemnenda sint, tanquam sinistra pro
dextris. Haec semper fuit sanctorum martyrum intentio: vindicta enim
ultima juste poscitur, quando nullus jam restat correctionis locus,
extremo scilicet summoque judicio. Nunc vero cavendum est, ne
vindicandi cupiditate amittatur, ut nihil aliud dicam, ipsa
patientia, quae pluris est habenda quam omne quod potest etiam invito
inimicus auferre. Namque alius evangelista in eadem sententia nullam
fecit dexterae mentionem, sed tantum maxillam et alteram nominavit
(Luc. VI, 29), ut aliquanto distinctius intelligeretur in
alio, ipse autem simpliciter eamdem patientiam commendaret . Paratus
itaque debet esse homo justus et pius, patienter eorum malitiam
sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat
bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum.
13. Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis quae intus
est, pertinere, quam ad opus quod in aperto fit; ut teneatur in
secreto animi patientia cum benevolentia, in manifesto autem id fiat
quod eis videtur prodesse posse, quibus bene velle debemus, hinc
liquido ostenditur, quod ipse Dominus Jesus exemplum singulare
patientiae, cum percuteretur in faciem respondit: Si male dixi,
exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII,
23)? Nequaquam igitur praeceptum suum, si verba intueamur,
implevit. Neque enim praebuit percutienti alteram partem, sed potius
prohibuit, ne qui fecerat injuriam, augeret; et tamen paratus venerat
non solum in faciem percuti, verum etiam pro his quoque a quibus haec
patiebatur crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Nec Paulus apostolus praeceptum Domini et
magistri sui videtur implesse, ubi etiam ipse percussus in faciem,
dixit principi sacerdotum: Percutiet te Deus, paries dealbate.
Sedes judicans me secundum Legem, et contra Legem jubes me percuti!
Et cum a circumstantibus diceretur, Injuriam facis principi
sacerdotum, irridenter eos admonere voluit quid dixerit, ut qui
saperent, intelligerent jam destruendum esse adventu Christi parietem
dealbatum, hoc est, hypocrisim sacerdotii Judaeorum: ait quippe,
Nescivi, fratres, quia princeps est; scriptum est enim, Principi
populi tui non maledices (Act. XXIII, 3-5); cum procul
dubio, qui in eodem populo creverat, atque ibi Lege fuerat eruditus,
illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos quibus ita notus
erat, ullo modo falleret quod nesciret.
14. Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis
praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro
malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa,
etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius
utilitati consulendum est quam voluntati; quod in principe civitatis
luculentissime illorum litterae laudaverunt. Nam in corripiendo filio
quamlibet aspere, nunquam profecto amor paternus amittitur. Fit tamen
quod nolit et doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. Ac
per hoc si terrena ista respublica praecepta christiana custodiat, et
ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis justitiaeque
pacatam societatem victis facilius consulatur. Nam cui licentia
iniquitatis cripitur, utiliter vincitur; quoniam nihil est infelicius
felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala
voluntas velut hostis interior roboratur. Sed perversa et aversa corda
mortalium, felices res humanas putant, cum tectorum splendor
attenditur, et labes non attenditur animorum; cum theatrorum moles
exstruuntur, et effodiuntur fundamenta virtutum; cum gloriosa est
effusionis insania, et opera misericordiae deridentur; cum ex his quae
divitibus abundant, luxuriantur histriones, et necessaria vix habent
pauperes; cum Deus, qui doctrinae suae publicis vocibus contra hoc
malum publicum clamat, ab impiis populis blasphematur, et dii tales
requiruntur, in quorum honorem ea ipsa theatrica, corporum et animorum
dedecora celebrentur. Haec si Deus pollere permittat, tunc
indignatur gravius; haec si impunita dimittat, tunc punit infestius.
Cum vero evertit subsidium vitiorum, et copiosas libidines inopes
reddit, misericorditer adversatur. Misericorditer enim, si fieri
posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis cupiditatibus
domitis haec vitia perderentur, quae justo imperio vel exstirpari vel
premi debuerunt.
15. Nam si christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius
militibus consilium salutis petentibus in Evangelio diceretur, ut
abjicerent arma, seque omnino militiae subtraherent. Dictum est autem
eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat
vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Quibus proprium
stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit.
Proinde qui doctrinam Christi adversam dicunt esse reipublicae, dent
exercitum talem quales doctrina Christi esse milites jussit; dent
tales provinciales, tales maritos, tales conjuges, tales parentes,
tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales
judices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores,
quales esse praecepit doctrina christiana, et audeant eam dicere
adversam esse reipublicae; imo vero non dubitent eam confiteri magnam,
si obtemperetur, salutem esse reipublicae.
CAPUT III.
16. Utquid autem ad illud respondeam quod dicunt, per quosdam
imperatores christianos multa mala imperio accidisse Romano? Haec
generalis conquestio calumniosa est . Nam si apertius certe de
praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent, possem similia vel
fortasse etiam graviora de imperatoribus non christianis et ego
commemorare, ut intelligerent, vel hominum haec esse vitia, non
doctrinae; vel non imperatorum, sed aliorum sine quibus imperatores
agere nihil possunt. Ex quo enim tempore pessum ire coeperit Romana
respublica, satis liquet; litterae loquuntur ipsorum : longe antequam
Christi nomen eluxisset in terris, dictum est: O urbem venalem, et
mature perituram, si emptorem invenerit! (Sallustius, Bell.
Jugurth.) In libro etiam belli Catilinae, ante adventum utique
Christi, idem nobilissimus historicus eorum non tacet quando primum
insueverit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas
pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra
spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Quando ergo nec
hominibus, nec ipsis etiam quos Deos putabant, morum corruptorum et
perditorum avaritia rapacitasque parcebat, tunc coepit perire laudabile
illud decus salusque reipublicae. Quos deinde vitia pessima successus
habuerint, et quanto humanarum rerum malo illa iniquitas prosperata
sit, nunc longum est dicere. Audiant Satyricum suum, garriendo vera
dicentem:
|
Servabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebat
Tecta labor, somnique breves, et vellere Thusco
Vexatae duraeque manus, ac proximus Urbi
Annibal, et stantes Collina in turre mariti.
Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perit.
|
|
Quid ergo exspectas ut ego exaggerem, quanta mala importaverit
successu prospero iniquitas sublevata; quandoquidem et ipsi, qui
aliquanto prudentius attenderunt, plus dolendum viderunt paupertatem,
quam opulentiam periisse Romanam? In illa enim morum integritas
servabatur; per hanc autem non muros urbis, sed mentes ipsius
civitatis dira nequitia omni hoste pejor irrupit.
17. Gratias Domino Deo nostro, qui contra ista mala misit nobis
adjutorium singulare. Quo enim non tolleret, quem non involveret, in
quod profundum non demergeret fluvius iste horrendae nequitiae generis
humani, nisi crux Christi in tanta velut mole auctoritatis eminentius
firmiusque figeretur; cujus apprehenso robore, stabiles essemus, ne
male suadentium, vel in mala impellentium, tam vasto mundi hujus
gurgite abrepti sorberemur? In ista enim colluvie morum pessimorum et
veteris perditae disciplinae, maxime venire ac subvenire debuit
coelestis auctoritas, quae voluntariam paupertatem, quae
continentiam, benevolentiam, justitiam, atque concordiam, veramque
pietatem persuaderet, caeterasque vitae luminosas validasque virtutes;
non tantum propter istam vitam honestissime gerendam, nec tantum
propter civitatis terrenae concordissimam societatem; verum etiam
propter adipiscendam sempiternam salutem, et sempiterni cujusdam populi
coelestem divinamque rempublicam, cui nos cives adsciscit fides,
spes, charitas: ut quamdiu inde peregrinamur, feramus eos si
corrigere non valemus, qui vitiis impunitis volunt stare rempublicam,
quam primi Romani constituerunt auxeruntque virtutibus, etsi non
habentes veram pietatem erga Deum verum, quae illos etiam in aeternam
civitatem posset salubri religione perducere; custodientes tamen
quamdam sui generis probitatem, quae posset terrenae civitati
constituendae, augendae, conservandaeque sufficere. Deus enim sic
ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum, quantum
valerent civiles etiam sine vera religione virtutes, ut intelligeretur
hac addita fieri homines cives alterius civitatis, cujus rex veritas,
cujus lex charitas, cujus modus aeternitas.
CAPUT IV.
18. Quis autem vel risu dignum non putet, quod Apollonium et
Apuleium, caeterosque magicarum artium peritissimos conferre
Christo, vel etiam praeferre conantur? Quanquam tolerabilius
ferendum sit, quando istos ei potius comparant quam deos suos: multo
enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit, quam tot stuprorum
auctor et perpetrator, quem Jovem nominant. Ista, inquiunt,
fabulosa sunt. Adhuc ergo laudent reipublicae luxuriosam,
licentiosam, planeque sacrilegam felicitatem, quae ista deorum probra
confinxit, quae non solum in fabulis audienda posuit, verum etiam in
theatris spectanda proposuit; ubi crimina plura essent quam numina,
quae ipsi dii sibi exhiberi habebant libenter, qui in suos cultores
vindicare debuerunt, quod ea saltem viderent patienter. Sed non
ipsi, inquiunt, sunt, qui talium fabularum mendacio celebrantur.
Qui ergo sunt isti, qui talium turpitudinum celebratione placantur?
Horum daemonum perversitatem atque fallaciam, per quos et magicae
artes humanas mentes decipiunt, quia prodidit christiana doctrina,
quia mundo universo patefecit, quia Angelos sanctos ab eorum
malignitate distinxit, quia cavendos potius, et quemadmodum caverentur
admonuit, reipublicae dicitur inimica! quasi non si omnino per istos
esset temporalis obtinenda felicitas, quaelibet potius fuerat
infelicitas eligenda. Sed neque hinc Deus voluit dubitari, qui
primum populum unum verum Deum colentem, deos autem falsissimos
contemnentem, quamdiu oportuit Vetus Testamentum, ubi velamentum
Testamenti Novi est, obumbrari, tanta rerum terrenarum felicitate
honestavit, ut quivis intelligat nec ipsam esse in daemonum potestate,
sed in illius unius, cui Angeli serviunt, quem daemones
contremiscunt.
19. Apuleius enim, ut de illo potissimum loquamur, qui nobis
Afris Afer est notior, non dico ad regnum, sed ne ad aliquam quidem
judiciariam reipublicae potestatem cum omnibus suis magicis artibus
potuit pervenire, honesto patriae suae loco natus, et liberaliter
educatus, magnaque praeditus eloquentia. An forte ista, ut
philosophus, voluntate contempsit, qui sacerdos provinciae, pro magno
fuit ut munera ederet, venatoresque vestiret, et pro statua sibi apud
Coenses locanda, ex qua civitate habebat uxorem, adversus
contradictionem quorumdam civium litigaret? quod posteros ne lateret,
ejusdem litis orationem scriptam memoriae commendavit. Quod ergo ad
istam terrenam pertinet felicitatem, fuit magus ille quod potuit .
Unde apparet eum nihil amplius fuisse, non quia noluit, sed quia non
potuit. Quanquam et adversus quosdam, qui ei magicarum artium crimen
intenderant, eloquentissime se defendit. Unde miror laudatores ejus,
qui eum nescio quae fecisse miracula illis artibus praedicant, contra
ejus defensionem testes esse conari. Sed viderint utrum verum ipsi
perhibeant testimonium, et ille falsam defensionem. Illud si
sapiunt, attendant, qui magicas artes non utique nisi pro felicitate
terrena vel damnabili curiositate conquirunt, vel ab eis innocentes,
periculosa tamen eas admiratione collaudant, et videant David nostrum
sine ullis talibus artibus, ex pastore ovium pervenisse ad regiam
dignitatem; cujus et peccata et merita fidelis Scriptura non tacuit,
ut sciremus et quibus modis non offenderetur Deus, et quibus modis
placaretur offensus.
20. Quantum autem attinet ad miracula, quae humanis sensibus
stupenda monstrantur, multum errant qui Prophetis sanctis,
miraculorum magnorum nobilitate praestantibus, magos comparant; quanto
magis si eos comparent Christo, quem Prophetae illi, quibus magi
quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiaverunt esse venturum,
et secundum carnem, quam sumpsit ex Virgine, et secundum
divinitatem, qua nunquam separatur a Patre! Video me fecisse
prolixissimam epistolam, nec tamen de Christo dixisse omnia quae vel
eis qui tardiore ingenio divina non valent assequi, vel eis quos ,
licet acute moveantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio
diuturni erroris ab intelligendo impedit, sufficere utcumque possint.
Verumtamen cognosce quid eos contra moveat, atque rescribe, ut vel
epistolis vel libris, si adjuverit Deus, ad omnia respondere
curemus. Sis in Domino felix, gratia et misericordia ejus, domine
eximie et merito insignis, charissime ac desiderantissime fili.
|
|