|
Domino merito insigni, multumque charissimo ac desiderantissimo filio
MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Gesta quae promisit Praestantia tua, vehementer exspecto, et in
ecclesia Hipponensi jamjamque cupio recitari, ac, si fieri potuerit,
etiam per omnes ecclesias in dioecesi constitutas; ut audiant homines,
pleneque agnoscant confessores iniquitatis, non Dei timore extorquente
poenitentiam, sed judiciaria diligentia crudelissimorum pectorum
aperiente duritiam; sive illorum qui de homicidio et de excaecato ac
debilitato presbyteri corpore confessi ; sive illorum qui se illa scire
potuisse, quamvis sibi dicerent displicere, negare non ausi sunt,
refugientes catholicam pacem, velut ne criminibus polluantur alienis,
et in illo schismatis sacrilegio inter sceleratorum tam immanium tantam
multitudinem perdurantes; sive etiam illorum qui se inde non
recessuros, etiam demonstrata sibi catholica veritate et Donatistarum
perversitate, dixerunt. Non est leve quod Deus agi voluit per operam
tuam. Utinam tales eorum causas crebras sic audias, et facinora eorum
atque insana pertinacia sic saepe prodatur, eademque publicata Gesta
in omnium notitiam perferantur! Quod autem scripsit Eximietas tua,
dubitare te utrum in Theoprepia debeas eadem Gesta jubere proponi;
fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo: alioquin alius
locus celebrior providendus est; non tamen ullo modo praetermittendum.
2. Poena sane illorum, quamvis de tantis sceleribus confessorum,
rogo te ut praeter supplicium mortis sit, et propter conscientiam
nostram, et propter catholicam mansuetudinem commendandam. Ipse enim
fructus ad nos pervenit confessionis illorum, quia invenit Ecclesia
catholica ubi suam erga atrocissimos inimicos servet atque exhibeat
lenitatem. In tanta quippe crudelitate, quaecumque praeter sanguinem
vindicta processerit, magna lenitas apparebit. Quod etsi modo
quibusdam nostris, illa atrocitate commotis, videtur indignum, et
quasi dissolutionis et negligentiae simile; transactis tamen motibus
animorum, qui recentioribus factis solent turbulentius excitari,
egregie luculenta bonitas apparebit, et ob hoc magis eadem Gesta
legere atque ostendere delectabit, domine merito insignis, multumque
charissime ac desiderantissime fili. Ibi est sanctus frater et
coepiscopus meus Bonifacius, et per diaconum Peregrinum qui cum illo
perrexit, commonitorium direxi; quod sic habe tanquam praesentiam
meam. Et quod vobis in commune pro Ecclesiae utilitate placuerit,
hoc adjuvante Domino fiat, qui potens est misericorditer opitulari in
tantis malis. Modo Macrobius episcopus eorum, stipatus cuneis
perditorum utriusque sexus, hac atque illac circumit, aperuitque sibi
basilicas, quas possessorum quantuluscumque timor clauserat.
Praesente autem procuratore viri clarissimi Celeris Spondeo, quem
tuae dilectioni commendavi multumque commendo, utcumque eorum
frangebatur audacia: nunc vero posteaquam Carthaginem profectus est,
etiam in fundis ipsius basilicas aperuit, populos congregat. Cum ipso
etiam est ille Donatus diaconus rebaptizatus, cum fuerit colonus
ecclesiae, qui versatus est in illa caede praecipuus. Qui tales non
cum eo sunt, quando et ille cum ipso est? Si Proconsul vel simul
ambo in illos estis sententiam prolaturi, et forte ille persistit velle
gladio vindicare, quanquam sit christianus, et quantum advertere
potuimus, non sit ad haec cruciamenta proclivis; tamen si necesse
fuerit, etiam Gestis jubete allegari epistolas meas, quas de hac re
singulas vobis mittendas putavi. Soleo enim audire in potestate esse
judicis mollire sententiam, et mitius vindicare quam jubeant leges.
Si autem nec litteris meis ad hoc consenserit, hoc saltem praestet ut
in custodiam recipiantur, atque hoc de clementia Imperatorum impetrare
curabimus, ne passiones servorum Dei, quae debent esse in Ecclesia
gloriosae, inimicorum sanguine dehonestentur. Scio enim in causa
clericorum Anaunensium , qui occisi a Gentilibus, nunc martyres
honorantur, Imperatorem rogatum facile concessisse ne illi qui eos
occiderant et capti jam tenebantur, poena simili punirentur.
3. Libros de Baptismo parvulorum, cum jam codicem ipsum
Praestantiae tuae misissem, cur abs te rursus acceperim, oblitus
sum: nisi forte cum inspicerem, mendosos eos reperi, et emendare
volui, quod mirabiliter impeditus, adhuc usque non feci. Epistolam
quoque ad te scribendam et his adjungendam, quam cum ibi essem jam
dictare coeperam, paulo addito sic esse imperfectam scias. Si autem
rationem omnium dierum et lucubrationum aliis necessitatibus impensarum
tibi possem reddere, graviter contristatus mirareris quanta me
distendant, quae differri omnino non possunt, nec agere illa
permittant in quae me, petendo et admonendo, urges volentem, et
ineffabiliter (quia non possum) dolentem. Cum enim ab eorum hominum
necessitatibus aliquantulum vaco, qui me sic angariant, ut eos nullo
modo liceat evitare, nec contemnere oporteat; non desunt quae dictanda
praepono, sic in articulis temporum constituta, ut dilationem non
ferant. Sicut mihi fuit breviatio Gestorum collationis nostrae satis
operosa, cum viderem neminem se velle tanto aggeri litterarum legendo
committere: sicut mihi fuit etiam epistola ad ipsos laicos donatistas,
de hac eadem collatione nostra, quam modo aliquot lucubrationibus
terminavi: sicut epistolae duae non breves; una ad Dilectionem tuam,
altera ad virum illustrem Volusianum, quas vos accepisse jam credo:
sicut nunc in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de
quaestionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit, et per litteras
intimavit; cui non continuo respondere vides quam minime oporteat.
Charitas enim quae tanquam nutrix fovet filios suos, non ordine
amandi, sed ordine subveniendi, infirmiores fortioribus anteponit,
quos tales vult esse, quales jam illi sunt, quos non contemnendo, sed
de his confidendo interim praeterit. Tales ergo mihi necessitates
dictandi aliquid, quod me ab eis dictationibus impediat quibus magis
inardesco, deesse non possunt, cum paululum spatii vix datur inter
acervos occupationum, quibus nos alienae vel cupiditates vel
necessitates angariatos trahunt: et quid faciam prorsus nescio.
4. Audisti unde mecum Dominum depreceris: sed etiam quod tam
instanter et tam crebro me admones, nolo cesses, non nihil agens.
Commendo etiam ego Excellentiae tuae Ecclesiam in Numidia
constitutam, propter cujus necessitates sanctus frater et coepiscopus
meus Delphinus a fratribus et coepiscopis meis, ibi collaborantibus et
compericlitantibus, missus est. Nec de hac re plura scribo, cum
ipsum praesentem sis auditurus. Caetera in Commonitoriis invenies
quae ad presbyterum misi, sive modo, sive per diaconum Peregrinum,
ne mihi ea toties iterare necesse sit. Semper in Christo cor tuum
vigeat, domine merito insignis, multumque charissime ac
desiderantissime fili. Filium nostrum Ruffinum Cirtensem principalem
commendo Eximietati tuae.
DE SEQUENTE
|
|