|
Eo ipso tempore, quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et
contra Pelagianos exerceri jam coeperamus , amicus quidam mihi misit
quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo
exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini,
|
“Deus
meus, Deus meus, utquid me dereliquisti”
|
|
(Matth. XXVII,
46)? et quid sit quod ait Apostolus,
|
“Ut in charitate radicati
et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit
latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum (Eph. III,
17, 18):”
|
|
et quae sint quinque virgines stultae, quaeve
sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores
(Id. XXII, 13): et quomodo intelligendum sit,
(Joan. I, 14). Ego autem intuens supradictam
haeresim, novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui
quaestionem de gratia Testamenti Novi. De qua disputans,
interposita expositione psalmi vicesimi primi, in cujus capite scriptum
est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi
proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi, non hoc ordine quo
erant proposita, sed sicut mihi disserenti de gratia Novi
Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere potuerunt. Hic
liber sic incipit:
|
“Quinque mihi proposuisti tractandas
quaestiones.”
|
|
DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER, SEU
|
|