|
Augustinus Honorato, respondens ad illius quinque quaestiones:
praeter quas, sextam sibi ipse proponit, de gratia Novi Testamenti,
adversus Pelagianos tractandam; et psalmum vicesimum primum ad eam rem
totum interpretatur.
1. Quinque mihi proposuisti pertractandas quaestiones atque
solvendas, dilectissime mi frater Honorate , hinc inde raptas, sicut
te vel legentem movere, vel cogitanti tibi in mentem venire potuerunt,
et in conspectum meum fusas quodam modo. Quarum solutionem si velim
disserendo ordinare, non ut carptim, sicut propositae sunt, de
singulis disseram, sed uno quodam tenore sermonis eas inter se
connectam atque contexam, difficile opus videtur; et tamen puto
facilius eas solvi, si hoc fecero. Invicem quippe adjuvabunt, si
altera pendebit ex altera, donec omnes veniant in seriem
disputationis, non singillatim separatis locis, quasi unaquaeque in
sua privata intentione habitet, sed unum aliquid intuentes, et unum
collaborantes sociali ratione, et individua veritate.
CAP. PRIMUM.
2. Voluisti ergo et scripto commonuisti exponi atque aperiri tibi,
quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, ut quid me
dereliquisti? et quid sit quod Apostolus ait, Ut in charitate
radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis
quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum (Ephes.
III, 17): et quae sint virgines quinque stultae, quaeve
sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores
(Matth. XXII, 15): et quomodo intelligendum sit, Verbum
caro factum est (Joan. I, 14). Hae sunt certe quinque tam
breviter a me commemoratae, quam abs te propositae quaestiones.
Proinde si placet, addamus et sextam, et illud potissimum
requiramus, quae sit gratia Novi Testamenti. Hanc omnes illae
intueantur, et in hanc, ut opportune quaeque potuerit, opus suum
conferat nobis; non eo scilicet ordine, quo eas ut tu proposuisti, et
ego recolui, sed unaquaeque cum fuerit necessaria, velut vocata
respondeat, et officium sui operis impleat. Ergo ita nascatur
exordium.
CAPUT II.
3. Est quaedam vita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis
carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem, voluptatemque
consectans. Hujus vitae felicitas temporalis est: ab hac vita
incipere necessitatis est, in ea persistere voluntatis. In hac quippe
ex utero matris infans funditur, hujus offensiones quantum potest
refugit, hujus appetit voluptates; nihil amplius valet. Sed
posteaquam venerit in aetatem qua in eo rationis usus evigilet, poterit
adjuta divinitus voluntate eligere alteram vitam, cujus in mente
gaudium est, cujus interna atque aeterna felicitas. Inest quippe
homini anima rationalis, sed interest ejusdem rationis usu quonam
potius voluntatem convertat; utrum ad bona exterioris et inferioris,
an ad bona interioris superiorisque naturae; id est, utrum ut fruatur
corpore et tempore, an ut fruatur divinitate atque aeternitate. In
quadam quippe medietate posita est, infra se habens corporalem
creaturam, supra se autem sui et corporis Creatorem.
4. Potest igitur anima rationalis etiam temporali et corporali
felicitate bene uti, si non se dederit creaturae, Creatore neglecto,
sed eam potius felicitatem fecerit servire Creatori, qui et ipsam suae
bonitatis abundantissima largitate donavit. Sicut enim bona sunt omnia
quae creavit Deus, ab ipsa rationali creatura usque ad infimum
corpus: ita bene agit in his anima rationalis, si ordinem servet, et
distinguendo, eligendo, pendendo subdat minora majoribus, corporalia
spiritualibus, inferiora superioribus, temporalia sempiternis; ne
superiorum neglectu et appetitu inferiorum (quoniam hinc fit ipsa
deterior) et se et corpus suum mittat in pejus, sed potius ordinata
charitate se et corpus suum convertat in melius. Cum enim sint omnes
substantiae naturaliter bonae, ordo in eis laudatus honoratur,
perversitas culpata damnatur. Nec efficit anima perverse utens
creaturis, ut ordinationem effugiat Creatoris; quoniam si illa male
utitur bonis, ille bene utitur etiam malis: ac per hoc illa perverse
bonis utendo fit mala, ille ordinate etiam malis utendo permanet
bonus. Qui enim injuste se ordinat in peccatis, juste ordinatur in
poenis.
5. Volens itaque Deus ostendere etiam terrenam temporalemque
felicitatem suum donum esse, nec aliunde nisi ab ipso sperari
oportere, prioribus saeculi temporibus dispensandum judicavit
Testamentum Vetus, quod pertineret ad hominem veterem, a quo ista
vita necesse est incipiat. Sed illae felicitates patrum, Dei
beneficio concessae praedicantur, quamvis ad istam vitam transitoriam
pertinentes. Illa quippe terrena munera in manifesto promittebantur et
tribuebantur; in occulto autem illis omnibus rebus Novum Testamentum
figurate praenuntiabatur, et capiebatur intelligentia paucorum, quos
eadem gratia prophetico munere dignos fecerat. Dispensabant ergo illi
sancti pro congruentia temporis Testamentum Vetus, pertinebant vero
ad Testamentum Novum. Nam et quando temporalem felicitatem agebant,
aeternam veram et praeferendam intelligebant; et istam ministrabant in
mysterio, ut illam consequerentur in praemio. Et si quando
patiebantur adversa, ad hoc patiebantur, ut evidentissimo divino
adjutorio liberati, glorificarent Deum, omnium bonorum largitorem,
non solum sempiternorum quae pie sperabant, verum etiam temporalium
quae prophetice gubernabant.
CAPUT III.
6. Cum autem venit plenitudo temporis, ut gratia quae occultabatur
in Veteri Testamento, jam revelaretur in Novo, misit Deus Filium
suum, factum ex muliere (Gal. IV, 4); quo nomine, proprietate
hebraicae linguae, omnis femina nuncupatur, sive viro intacta, sive
jam mixta. Quem autem Filium miserit, fierique ex muliere voluerit,
quantus ille Deus sit qui hanc humilitatem pro salute fidelium
suscipere dignatus fuerit, ut agnoscas, nunc attende Evangelium: In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita
erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae
eam non comprehenderunt (Joan. I, 1-5). Hic ergo Deus,
Verbum Dei per quod facta sunt omnia, Filius Dei est,
incommutabiliter manens, ubique praesens, nullo clausus loco, nec
partiliter per cuncta diffusus, tanquam minorem partem habeat in minori
loco, et in majori majorem, sed ubique totus, atque ita non absens
etiam mentibus impiorum, quamvis eum non videant, sicut nec ista lux
videtur oculis praesentata caecorum. Lucet ergo et in tenebris
talibus, quales Apostolus significat ubi dicit, Fuistis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8): sed eam tales
tenebrae non comprehenderunt.
7. Suscepit itaque hominem quem videre homines poterant, ut sanati
per fidem, postea viderent quod tunc videre non poterant. Sed ne homo
Christus eo ipso quo visibiliter apparebat, non crederetur et Deus,
tantumque illi tribueretur quantum homini excellentissimae gratiae atque
sapientiae, ideo fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut
omnes crederent per illum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium
perhiberet de lumine (Joan. I, 6-8). Tantus enim homo debuit
perhibere testimonium de illo qui non tantum homo, verum etiam Deus
erat, ut de illo diceretur quod in natis mulierum nemo exsurgeret major
Joanne Baptista (Matth. XI, 11): sic enim ille cui majori
Joannes testimonium perhibebat, intelligeretur noc esse major, quo
non tantum homo, sed etiam Deus erat. Lumen ergo et Joannes, sed
tale lumen quali testimonium perhibet ipse Dominus, dicens. Ille
erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35); quod et discipulis
suis dixit, Vos estis lumen mundi: atque ut ostenderet quale lumen,
secutus adjunxit. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio,
sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat
lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 14-16). Istae
similitudines datae sunt, ut quantum possumus intelligamus, vel si hoc
nondum possumus, sine ulla dubitatione credamus animam rationalem non
esse naturam Dei; illa quippe incommutabilis est: sed tamen eam posse
participando illuminari; lucernae quippe accendi indigent, et
exstingui possunt. Ideo quod dicitur de Joanne, Non erat ille
lumen, ad illud respicit lumen quod non participando illuminatur, sed
ejus participatione illuminantur quae ab illo illuminantur.
8. Denique sequitur, Erat lumen verum (Joan. I, 9): et
tanquam quaereremus quomodo discerneretur lumen verum a lumine
illuminato, id est Christus a Joanne, Erat, inquit, lumen verum,
quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem
hominem, ergo et Joannem. Atque ut magis ostendat hujus divinitatem
longe praestantiore distantia, In hoc mundo, inquit, erat, et
mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Non mundus,
qui per eum factus est, eum non cognovit: neque enim habet vim
cognoscendi eum, nisi rationalis creatura; quamvis etiam mundus iste
visibilis per eum factus sit, hoc est coelum et terra: sed mundum non
cognoscentem increpando, significavit infideles constitutos in mundo.
9. Deinde adjungit, In sua propria venit, et sui eum non
receperunt: sive quia et ipsi infideles, in quantum homines sunt,
ejus sunt per quem creati sunt: sive suos proprie Judaeos intelligi
voluit, ex quibus naturam carnis assumpsit; nec tamen omnes eum non
receperunt. Sequitur enim et dicit, Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus,
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 9-13). Haec est
gratia Novi Testamenti, quod in Vetere latuit, nec tamen figuris
obumbrantibus prophetari pronuntiarique cessavit, ut intelligat anima
Deum suum, et gratia ejus renascatur illi. Haec quippe nativitas
spiritualis est, ideo non ex sanguinibus, non ex voluntate viri,
neque ex voluntate carnis, sed ex Deo.
CAPUT IV.
10. Haec etiam adoptio vocatur. Eramus enim aliquid antequam
essemus filii Dei, et accepimus beneficium, ut fieremus quod non
eramus; sicut qui adoptatur, antequam adoptaretur nondum erat filius
ejus a quo adoptatur, jam tamen erat qui adoptaretur. Et ab hac
generatione gratiae discernitur ille Filius, qui cum esset Filius
Dei, venit ut fieret filius hominis, donaretque nobis qui eramus
filii hominum, filios Dei fieri. Factus est quippe ille quod non
erat, sed tamen aliquid aliud erat; et hoc ipsum aliquid Verbum Dei
erat, per quod facta sunt omnia, et lu en verum quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum, et Deus apud Deum. Nos quoque per
ejus gratiam facti sumus quod non eramus, id est filii Dei: sed tamen
aliquid eramus, et hoc ipsum aliquid multo inferius, hoc est filii
hominum. Descendit ergo ille ut nos ascenderemus, et manens in natura
sua factus est particeps naturae nostrae, ut nos manentes in natura
nostra efficeremur participes naturae ipsius. Non tamen sic: nam
illum naturae nostrae participatio non fecit deteriorem; nos autem
facit naturae illius participatio meliores.
11. Misit itaque Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub
Lege (Gal. IV, 4). Nam Legis sacramenta percepit, ut eos
qui sub lege erant, redimeret, id est quos Lex reos tenebat occidente
littera, dum praeceptum non impleretur, antequam vivificaret
spiritus; quia charitas Dei quae praeceptum implet, diffunditur in
cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Proinde cum dixisset, Ut eos qui sub Lege erant redimeret,
continuo subjunxit, Ut adoptionem filiorum reciperemus (Ibid.
5); ut videlicet hujus gratiam beneficii discerneret ab illa Filii
natura, qui missus est Filius, non per adoptionem factus, sed semper
genitus Filius, ut participata natura filiorum hominum, ad
participandam etiam suam naturam adoptaret filios hominum. Quapropter
etiam cum dixisset, Dedit eis potestatem filios Dei fieri, modumque
adjunxisset, ne carnalis intelligeretur nativitas, quod scilicet eis
id praestiterit, qui credunt in nomine ejus, et per gratiam
renascuntur spiritualem, non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri,
neque ex voluntate carnis, sed ex Deo; mox commendavit quasi hujus
vicissitudinis sacramentum. Tanquam enim mirati tantum bonum non
auderemus optare, statim subjunxit, Et Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 14) (quod unum est ex quinque
illis, quae tibi exponi voluisti); tanquam diceret: O homines!
nolite desperare vos fieri posse filios Dei; quia et ipse Filius
Dei, hoc est, Verbum Dei, caro factum est, et habitavit in
nobis. Reddite vicem; efficimini spiritus, et habitate in illo qui
caro factus est, et habitavit in vobis. Neque enim jam desperandum
est participatione Verbi fieri posse homines filios Dei, quando
Filius Dei participatione carnis factus est filius hominis.
12. Nos itaque mutabiles in melius commutati, participes efficimur
Verbi: Verbum autem incommutabile nihil in deterius commutatum,
particeps carnis effectum est rationali anima mediante. Neque enim
homo Christus, ut Apollinaristae haeretici putaverunt, aut non
habuit animam, aut non habuit rationalem; sed more suo Scriptura, ut
Christi humilitatem magis ostenderet, ne carnis nomen quasi indignum
aliquid refugisse videretur, carnem pro homine posuit: neque enim quia
scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. LII,
10), animae ibi non sunt intelligendae. Nihil proinde aliud dictum
est, Verbum caro factum est, quam si diceretur, Filius Dei filius
hominis factus est. Qui cum in forma Dei esset, sicut dicit
Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; neque enim
usurpationis erat, ut rapina diceretur, sed naturae inerat, ut esset
aequalis: semetipsum tamen exinanivit, non formam Dei amittens, sed
formam servi suscipiens; humiliavit semetipsum, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Vides
quemadmodum eumdem hominem, quem Deum , commendat, ut persona una
sit ; ne, non Trinitas, sed quaternitas inducatur. Sicut enim non
augetur numerus personarum, cum accedit caro animae, ut sit unus
homo; sic non augetur numerus personarum, cum accedit homo Verbo, ut
sit unus Christus. Legitur itaque, Verbum caro factum est, ut
intelligamus hujus personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem
mutatam divinitatem.
CAPUT V.
13. Itaque Christus homo, ut per eum revelaretur Novi gratia
Testamenti, quae non ad temporalem, sed ad aeternam vitam pertinet,
non utique terrena felicitate commendandus fuit. Inde subjectio, inde
passio, inde flagella, sputa, contumeliae, crux, vulnera, et
tanquam superato subjectoque mors ipsa, ut fideles ejus discerent quale
pietatis praemium ab illo cujus filii facti essent, petere atque
sperare deberent; ne ad hoc pro magno serviretur Deo, ut terrenam
felicitatem adipisci quaererent qui servirent ipsi, abjicientes et
conculcantes fidem suam, aestimando eam mercede vilissima: unde
beneficentissima providentia omnipotens Deus terrenam felicitatem
concessit et impiis, ne pro magno quaereretur a bonis. Hinc ille
psalmus septuagesimus et secundus inducit hominem poenitentem, quod
aliquando corde non recto, Deo pro hac mercede servierit, qua cum
pollere atque excellere impios videret, turbatus coeperat cogitare quod
Deus humana non curet. Et cum ab ista cogitatione eum sanctorum ad
Deum pertinentium revocaret auctoritas, suscepit atque intendit
agnoscere tam grande secretum, quod ei laboranti non patefactum est,
donec intraret sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima ; hoc
est, donec accepto Spiritu sancto disceret desiderare potiora, et
prospiceret quae poena futura sit impiis, etiam qui fenea quadam
felicitate temporaliter floruissent. Hunc psalmum septuagesimum
secundum, nocte qua illucescebat solemnitas beatissimi Cypriani per
ministerium nostrum expositum, lege et diligenter adverte.
14. Proinde homo Christus idemque Deus Christus, cujus
misericordissima humanitate, atque in cujus forma servili discere
deberemus quid in hac vita contemnendum, et quid in alia sperandum
esset, in ipsa passione, in qua sibi ejus inimici magni victoresque
videbantur, suscepit vocem infirmitatis nostrae, qua simul
crucifigebatur vetus homo noster, ut evacuaretur corpus peccati
(Rom. VI, 6), et dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid me
dereliquisti (Psal. XXI 2)? Et hoc unum de quinque propositis
tuis. Sic incipit psalmus vicesimus primus, qui de passione ipsius,
et revelatione gratiae quam fidelibus faciendis liberandisque attulit,
in prophetia tanto ante cantatus est.
CAPUT VI.
15. Proinde eumdem psalmum, cujus prophetiam Dominus ad se
pertinere demonstrans, ejus primum versum exclamavit, cum penderet in
ligno, commemorando exponendoque percurram, ut ex hoc intelligas
quemadmodum gratia Testamenti Novi nec eo tempore tacebatur, quando
in Vetere velabatur. Dicitur enim ex persona Christi, quod ad
formam servi attinet, in qua portabatur nostra infirmitas. Dixit enim
et de illo Isaias: Ille infirmitates nostras portat, et pro nobis in
doloribus est (Isai. LIII, 4). Ex hujus igitur infirmitatis
voce, de qua Paulus in eo quod petebat non exauditus, et ideo quodam
modo derelictus, audit tamen a Domino, Sufficit tibi gratia mea;
nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ex
voce ergo hujus infirmitatis nostrae, quam in se transfiguravit caput
nostrum, dicitur in hoc psalmo, Deus meus, Deus meus, respice in
me; quare me dereliquisti? In eo quippe derelinquitur deprecans, in
quo non exauditur. Hanc in se vocem transfiguravit Jesus, vocem
scilicet corporis sui, hoc est Ecclesiae suae a vetere homine in novum
reformandae; vocem scilicet infirmitatis suae humanae, cui deneganda
fuerant bona Veteris Testamenti, ut bona Novi Testamenti optare
atque sperare jam disceret.
16. In illis autem Veteris Testamenti bonis, ad veterem hominem
pertinentibus, praecipue concupiscitur vitae hujus productio
temporalis, ut aliquanto diutius teneatur, quia semper non potest.
Ideo diem mortis omnes quidem affuturum sciunt, et eum tamen omnes aut
pene omnes differre conantur, etiam qui post mortem se beatius credunt
esse victuros: tantam habet vim carnis et animae dulce consortium.
Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29): et
propterea non vult anima vel ad tempus ab ejus etiam infirmitate
discedere, quamvis eam se in fine sine infirmitate in aeternum
recepturam esse confidat. Proinde mente serviens legi Dei, carne
autem trahens desideria peccati (Rom. VII, 25), quibus
obedire vetat Apostolus, mentis quidem ratione concupiscit homo pius
dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); sed id sensu
carnis recusat et refugit, et si fieri possit, non vult exspoliari,
sed supervestini, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor.
V, 4), id est, ut ab infirmitate ad immortalitatem etiam ipsum
corpus sine morte media transferatur.
17. Sed haec verba, quibus humanus dies et vitae hujus prolixitas
concupiscitur, verba sunt delictorum, et longe sunt ab ea salute cujus
nondum rem, sed jam spem gerimus; de qua scriptum est, Quia spe
salvi facti sumus: spes autem quae videtur non est spes (Rom.
VIII, 24). Ideoque et in isto psalmo cum dixisset, Deus
meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? continuo
subjungit, Longe a salute mea verba delictorum meorum; id est, haec
verba delictorum meorum sunt, et longe ab illa salute mea sunt, quam
mihi non Veteris, sed Novi Testamenti gratia pollicetur. Quanquam
etiam sic distingui potest, Deus meus, Deus meus, respice in me;
quare me dereliquisti longe a salute mea? tanquam diceret,
Relinquendo me, hoc est, non me exaudiendo, longe factus es a salute
mea, praesenti scilicet salute hujus vitae: ut alius sensus sit,
verba delictorum meorum, id est, ista quae dixi, verba sunt
delictorum meorum, quia verba sunt carnalium desideriorum.
18. Haec ex persona sui corporis Christus dicit, quod est
Ecclesia. Haec ex persona dicit infirmitatis carnis peccati, quam
transfiguravit in eam quam sumpsit ex Virgine, similitudinem carnis
peccati. Haec Sponsus ex persona sponsae loquitur, quia univit eam
sibi quodam modo. Et apud Isaiam, ubi dicit, Sicut sponso
alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai.
LXI, 10): alligavit mihi, et ornavit me, tanquam unius vox
est, et tamen sponsum et sponsam Christum intelligimus et Ecclesiam.
Sed, erunt duo in carne una; sacramentum magnum, dicit Apostolus,
in Christo et in Ecclesia (Eph. V, 31, 32): igitur non jam
duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Si ergo caro una,
profecto competenter etiam vox una. Quid hic quaeris, humana
infirmitas, vocem Verbi per quod facta sunt omnia? Audi potius vocem
carnis quae facta est inter omnia; quoniam Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis. Audi potius medicinae vocem, qua sanaris ut
videas Deum, quem tibi videndum distulit; hominem autem videndum
attulit, occidendum obtulit, imitandum contulit, credendum
transtulit, ut ista fide ad videndum Deum mentis oculus sanaretur.
Quid ergo dedignamur audire vocem corporis ex ore capitis? Ecclesia
in illo patiebatur, quando pro Ecclesia patiebatur: sicut etiam in
Ecclesia patiebatur ipse, quando pro illo Ecclesia patiebatur. Nam
sicut audivimus Ecclesiae vocem in Christo patientis, Deus, Deus
meus, respice, etc., sic etiam audivimus Christi vocem in Ecclesia
patientis, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4).
CAPUT VII.
19. Cum itaque non exaudimur ad temporalia bona retinenda vel
adipiscenda, quando pro his deprecamur Deum, in eo quod nos non
exaudit, derelinquit nos: sed ad potiora, quae vult ut intelligamus,
et praeferamus, et concupiscamus, non nos derelinquit. Unde sequitur
Psalmus, et dicit, Clamavi ad te per diem, nec exaudies (Psal.
XXI, 3); et nocte: etiam hic subauditur, nec exaudies. Sed
vide quid adjungit: et non ad insipientiam mihi. Hoc ergo dicit:
Non me quidem exaudies clamantem per diem, id est in rebus prosperis,
ut eas non amittam; et nocte, id est in rebus adversis, ut prospera
quae amissa sunt, redeant: verum hoc mihi non ad insipientiam facies;
sed potius ut sapiam quid jam per Novi Testamenti gratiam a te
exspectare, quid desiderare, quid poscere debeam. Clamo quippe ego
ut mihi bona temporalia non auferantur: Tu autem in sancto habitas,
laus Israel (Ibid. 4). Nolo ut derelinquas concupiscentiam
meam, qua carnalem felicitatem requiro. Verum haec est in sordibus
vetustatis, tu autem quaeris munditiam novitatis; non exaudiendo istam
cupiditatem relinquis, quia charitatem in qua habites, requiris:
charitas autem Dei diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo in sancto
habitas, laus Israel; laus videntium te, quia non in se laudantur,
sed in te. Quid enim habent quod non acceperunt (I Cor. IV,
7)? ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31).
20. Haec est gratia Novi Testamenti: nam in Veteri Testamento,
quando commendabas nonnisi a te peti sperarique debere etiam ipsam
terrenam temporalemque felicitatem, In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, eteruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;
in te speraverunt, et non sunt confusi (Psal. XXI, 5, 6).
Illos quippe patres inter inimicos suos viventes, et divitiis
implesti, et ab hostibus eruisti, gloriosasque victorias reportare
fecisti, et de diversis eos mortibus liberasti. Pro alio subjecisti,
ne feriretur, arietem (Gen. XXII, 13). Alium de putredine
sanum, et ei dupla quae amiserat reddidisti (Job. XLII,
10). Alium inter leones esurientes illaesum integrumque servasti
(Dan. XIV, 30-40). Aliorum inter flammas deambulantium
grata voce laudatus es (Id. III, 23-90). Tale aliquid in
Christo exspectabant fieri Judaei, unde probarent si vere Filius
Dei esset. Ex eorum persona et in libro Sapientiae dicitur: Morte
turpissima condemnemus illum: erit enim respectus in sermonibus
ipsius. Si enim verus Dei Filius est, suscipiet eum et liberabit
eum de manibus contrariorum. Haec, inquit, cogitaverunt et
erraverunt: excaecavit enim eos malitia eorum (Sap. II, 18
21). Attendentes quippe tempus Veteris Testamenti, et illam
patrum etiam temporalem felicitatem, in qua illis exhibenda
demonstravit Deus etiam talia dona sua esse, non viderunt jam esse
tempus quo revelaretur in Christo bona aeterna proprie Deum praestare
justis, qui bona temporalia praestat et impiis.
CAPUT VIII.
21. Denique cum dixisset, In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, et eruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti
sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi; vide quid adjunxerit:
Ego autem sum vermis et non homo. Quod videtur quidem ad commendandam
humilitatem simpliciter dictum, ut se in oculis persequentium,
abjectissimum quiddam et contemptissimum demonstraret: sed non est
contemnenda altitudo secreti profunditasque mysterii, praesertim in eis
verbis, quae tanto Salvatori in praedicatione prophetiae coaptantur.
Dictus est hinc sensus elegantissimus a prioribus , ideo se hoc nomine
Christum praenuntiari voluisse, quia vermis de carne sine concubitu
nascitur, sicut ille natus est de virgine. Sed in libro suo Job,
cum de creaturis coelestibus loqueretur quod in Dei conspectu etiam vix
ipsae mundae sint, Quanto magis, inquit, homo putredo et filius
hominis vermis (Job. XXV, 5, 6)! Putredinem pro mortalitate
posuit, quae jam velut conceptam gerit moriendi necessitatem, in quam
peccando contrusus est homo; et filium hominis vermem natum de
putredine quasi putrem, hoc est de mortalitate mortalem. Ac per hoc
in his verbis Psalmi, alium sensum nos quaerere admonuit, illo quidem
salvo neque reprobato: ut non solum scrutemur quod ait, Ego autem sum
vermis, sed etiam illud quod addidit, et non homo; secundum illud
quod de libro Job commemoravi, tanquam diceret, Ego autem sum filius
hominis, et non homo: non quod homo non sit Christus, de quo dicit
Apostolus, Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus
(I Tim. II, 5); omnis enim filius hominis, homo est; sed ad
quemdam respicit sensus iste, qui sic homo fuerit, ut non esset filius
hominis, id est Adam. Forte ergo sic est dictum, Ego autem sum
vermis, et non homo, id est, ego autem sum filius hominis, et non
homo: tanquam diceretur, Ego autem sum Christus, in quo omnes
vivificantur; non Adam, in quo omnes moriuntur (I Cor. XV,
22).
22. Ac per hoc, homines, discite per gratiam Novi Testamenti jam
vitam concupiscere sempiternam. Quid pro magno ita vos vultis a
Domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres vestri, quando
commendabat Deus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium
largitorem? Illa felicitas ad veterem hominem pertinet, quae vetustas
ab Adam coepit: Ego autem sum vermis, et non homo; Christus, non
Adam. A veteri veteres fuistis, a novo novi estote: ab Adam
homines, a Christo filii hominum. Non enim sine causa familiarissime
Dominus in Evangelio se filium hominis (Matth. XVII, 9,
12) dicit magis quam hominem: nec sine causa in alio psalmo,
Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine; sicut
multiplicata est misericordia tua, Deus. Abs te quippe etiam ista
salus hominibus jumentisque communis. Sed habent aliam homines novi
propriam quamdam et a jumentorum consortio separatam, quae ad Novum
pertinet Testamentum : habent omnino; nam de illa ibidem sequitur et
dicit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae
potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo
videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10); posterius dixit,
Filii autem hominum, tanquam distinguens ab hominibus filios hominum.
In illa quippe felicitate ejus salutis quae communis est hominibus et
jumentis, eo nomine illos appellare voluit, quo demonstrarentur ad
illum primum hominem pertinere, quo vetustas coepit et mors, qui sic
fuit homo, ut non esset filius hominis. Istis autem posterioribus,
qui sperant aliam felicitatem, et fontis vitae ineffabilem voluptatem,
et sempiterni luminis lumen, hoc nomen imposuit, quo se familiarius
appellari voluit Dominus eorum in quos talis gratia revelata est, eo
que filios hominum potius quam homines appellavit.
23. Non autem existimes quasi locutionis regulam figi perpetua lege
servandam, ut ubicumque legeris homines, aut filios hominum, secundum
hanc distinctionem semper intelligas: sed ut se habuerit circumstantia
lectionis, unde sensus, si patet, hauritur; si latet, eruitur.
Sicut in hoc loco psalmi hujus, quem non moveat distinctionis
intentio? cum ille qui dixerat, In te speraverunt patres nostri, et
eruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te
speraverunt, et non sunt confusi, subjungit, Ego autem: non enim
ait sic, Et ego; sed, Ego autem. Quid ergo iste qui se ita
distinguit? Ego autem sum vermis, inquit, et non homo; tanquam
illis quos exaudisti, et eruisti, eam commendares felicitatem quae ad
Vetus pertinens Testamentum, homini veteri tribuenda esset, qui
coepit ab Adam, Ego autem sum vermis; hoc est filius hominis, non
homo, sicut ille homo qui non fuit filius hominis.
CAPUT IX.
24. Ac per hoc et quod sequitur, Opprobrium hominum, et abjectio
plebis. Omnes qui conspiciebant me, subsannabant me, et locuti sunt
labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum, salvum
faciat eum, quoniam vult eum. Hoc in labiis, non in corde dixerunt,
insultando quod non fieret, non credendo quod futurum esset. Factum
est autem et hoc, sed sicut fieri oportebat in filio hominis, in quo
spes aeternae vitae fuerat revelanda ad Novum pertinens Testamentum,
non sicut illi exspectabant; et quia fieri non videbant, tanquam
superato insultabant, pertinentes ad Testamentum Vetus et hominem in
quo omnes moriuntur, non ad filium hominis in quo omnes
vivificabuntur. Mortem quippe intulit homo sibi filioque hominis:
vitam vero attulit homini moriens et resurgens Filius hominis,
opprobrium hominum et abjectio plebis usque ad mortem. Hoc enim voluit
pati in conspectu inimicorum, quo eum tanquam derelictum putarent, ut
gratia commendaretur Novi Testamenti, qua disceremus aliam quaerere
felicitatem, quae nunc est in fide, postea vero erit in specie.
Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a
Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V,
6, 7): et ideo nunc in spe, tunc in re.
25. Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum
differri oportebat, ut in exemplo carnis ejus disceremus quid in nostra
sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis: alienis
dico, non natura, sed vitio, quod semper est contra naturam.
Mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu
filiorum hominum; quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad
filium hominis: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in
Christo omnes vivificabuntur. Ut igitur exemplo suae carnis
exhortaretur fideles suos temporalem pro aeterna felicitatem
contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saevientes, et
quasi victo et oppresso superbe illudentes. Quod autem carnem suam
resuscitavit, et discipulorum conspectibus et contactibus reddidit,
eisque videntibus ascendit in coelum, ipsos aedificavit, et quid
exspectare, quid praedicare deberent, evidentissima veritate
demonstravit. Illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem
pertulerat, quasi de illo superato et exstincto gloriantes, in ea
opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna salvus fieri
vellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet, quod ii qui
viderunt, signis contestantibus praedicaverunt, et pro ea
praedicatione similia perpeti non dubitaverunt.
CAPUT X.
26. Quapropter etiam Jacobus unus ex Apostolis ejus, in Epistola
sua, cum hortaretur fideles qui post passionem et resurrectionem
Christi adhuc in ista vita tenebantur, dispensationem Veteris
Testamenti Novique distinguens, Sustinentiam, inquit, Job
audistis, et finem Domini vidistis (Jacobi V, 11): ne ideo
patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod
recepisse legimus Job (XLII, 10). Nam et ab illo vulnere
atque putredine salvus factus est, et ei cuncta quae amiserat,
duplicia sunt restituta: ubi etiam commendata est resurrectionis
fides. Nam filii non dupli, sed totidem redditi, etiam illos quos
amiserat resurrecturos significarunt; ut sic ipsi quoque illis
prioribus juncti, a restitutione dupli non invenirentur alieni. Ut
ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia
pateremur, non ait, Sustinentiam et finem Job audistis; sed ait,
Sustinentiam Job audistis, et finem Domini vidistis: tanquam
diceret, Mala temporalia sicut Job sustinete; sed pro hac
sustinentia non temporalia bona sperate, quae illi aucta redierunt,
sed aeterna potius, quae in Domino praecesserunt. Job ergo de illis
patribus erat, qui exclamaverunt, et salvi facti sunt. Cum enim
dicit, Ego autem, satis insinuat qua salute illos salvos esse factos
velit intelligi; in qua ipse utique derelictus est: non quod illi a
salute aeterna fuerint alieni; sed in occulto tunc erat quod in
Christo fuerat revelandum. In Veteri quippe Testamento velamen est
quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit: quo
crucifixo velamen etiam templi scissum est (Matth. XXVII,
51), ut significaretur quod Apostolus de velamine Veteris
Testamenti dixit, quoniam in Christo evacuatur (II Cor. III,
14).
27. Nam et in illis patribus quamvis rarissima, tamen fuerunt, et
usque ad mortem exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem
Zachariae (Luc. XI, 51); quorum sanguinem dicit Dominus
Jesus et ab eis exigendum qui in patrum suorum, a quibus illi occisi
sunt, iniquitate persisterent: et in Novo Testamento nec defuit,
nec deest bonorum fidelium multitudo, qui etiam ista temporali
felicitate praepolleant, et in ea largitoris Dei bonitatem
misericordiamque experiantur, tenentes tamen quod dispensator Novi
Testamenti divitibus hujus saeculi Apostolus praecepit, non superbe
sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui
praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut bene faciant, divites
sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent
sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I
Tim. VI, 17-19): qualis in Christi non tantum spiritu,
verum etiam carne manifestata est, cum resurrexit a mortuis, non
qualem Judaei in illo peremerunt, quando eum de manibus eorum Deus
non eruit, eumque dereliquisse visus est exclamantem, Deus meus,
Deus meus; utquid me dereliquisti? ut eo modo in se transfiguraret
martyres suos, qui etsi mori nollent, quod etiam Petro dixit, Alter
te cinget, et feret quo tu non vis; significans qua morte
clarificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18), et ob hoc a Deo
suo derelicti viderentur ad tempus, cum eis praestare nollet quod
vellent, illam vocem cordis emitterent, iilumque adhiberent pietatis
affectum, quem passione impendente ore proprio Dominus expressit, eos
in se identidem transfigurans, Verum non quod ego volo, sed quod tu
vis, Pater (Matth. XXVI, 39).
CAPUT XI.
28. In quo enim primitus, nisi in ipso capite nostro apparere
debuit, propter quam vitam christiani sumus? Propterea non ait,
Deus meus, Deus meus, dereliquisti me; sed causam commonuit
requirendam, cum addidit, utquid dereliquisti me? id est, quare,
propter quid, quam ob causam? Profecto enim erat aliqua causa, eaque
non parva, ut Noe liberaret de diluvio, Loth de coelesti incendio,
Isaac de imminenti gladio, Joseph de calumnia mulieris et custodia
carceris, Moysen ab Aegyptiis, Raab ab excidio civitatis,
Susannam a testibus falsis, Danielem a leonibus, tres viros ab
ignibus, aliosque patres qui exclamaverunt, et salvi facti sunt; et
Christum de manibus Judaeorum non liberaret, eumque in potestate
saevientium usque ad mortis exitum derelinqueret Utquid hoc? propter
quid hoc, nisi propter illud quod paulo post in eodem psalmo dicit,
non ad insipientiam mihi; hoc est, corpori meo, Ecclesiae meae,
minimis meis? Nam et in Evangelio, Quando uni ex minimis meis
fecistis, inquit, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Sic
itaque dictum est, et non ad insipientiam mihi, quomodo dictum est,
mihi fecistis, et sic dictum est, quare me dereliquisti, quomodo
dictum est, Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, et me
spernit (Luc. X, 16). Non ergo ad insipientiam nobis, sed ut
sapiamus: non propter istam vitam, in qua nos Deus aliquando usque ad
mortem persequentium manibus derelinquit, sed propter illam sempiternam
nos debere esse christianos; quia hoc in illo praecessisse intuemur,
ex cujus nomine sic vocamur.
29. Ecce ita factum est: tamen tam multi non ob aliud volunt esse
christiani, nisi ut hujus vitae felicitate perfruantur; ideoque illa
deficiente deficiunt. Quid, si non in ipso nostro capite tam insigne
constitueretur exemplum, quo disceremus pro coelestibus terrena
rontemnere, non respicientes quae videntur, sed quae non videntur?
quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna
(II Cor. IV, 18). Quos in se vocibus illis transfigurare
dignatus est. Nam quantum ad ipsum attinet, quomodo vellet liberari
ab illa hora, qui propterea venerat in illam horam (Joan. XII,
27.)? aut quomodo sic loquebatur, quasi quod nollet ei accideret,
cum potestatem habuerit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam,
nec eam quisquam tolleret ab illo, sed eam ipse poneret et resumeret,
sicut in Evangelio dicit (Id. X, 18)? Sed procul dubio nos in
illis vocibus eramus, et caput pro suo corpore loquebatur, non
disjuncta significatione vocis, ubi connexio non disjungitur unitatis.
CAPUT XII.
30. Denique in Psalmo sequitur, et orans adverte quid dicat:
Quoniam, inquit, extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus
matris meae. In te jactatus sum ex utero; de ventre matris meae Deus
meus es tu: (Psal. XXI, 10, 11) tanquam diceret, De alia
re, et ab alia aliam rem me trajecisti, ut tu sis mihi bonum pro
terrenis bonis mortalitatis hujus, quam in matris ventre sortitus sum,
cujus ubera suxi. Haec enim vetustas est, de qua me tu extraxisti;
et illa carnalis nativitatis bona sunt, a quibus tu spes mea es: inde
enim ad te conversus sum. Et ex utero, id est, qui ex his in utero
inchoavi, in te jactatus sum; ad te scilicet transiens, totum me tibi
committens. Ideoque de ventre matris meae, id est de bonis carnis
quam sumpsi in ventre matris meae, Deus meus es tu, ut de his tu sis
bonum meum: ea locutione dictum est, ac si diceretur, verbi gratia,
De terra coelum habito, hoc est, hinc illo emigravi; et ista nostra
in illum transfiguratio est, qui per gratiam Testamenti Novi mutamus
vitam, transeuntes de vetere ad novam. Nam ille hanc rem sacramento
suae passionis resurrectionisque significans, carnem mutavit de
mortalitate ad immortalitatem: vitam vero non mutavit de vetustate in
novitatem, qui nunquam fuit in impietate, unde transiret ad pietatem.
31. Quanquam non defuerunt qui hoc quod dictum est, De ventre
matris meae Deus meus es tu, ideo ad ipsum caput nostrum pertinere
sentirent, quoniam Pater in tantum est Deus ejus, in quantum homo
est in forma servi, non in quantum illi aequalis in forma Dei est ;
ideo De ventre matris meae Deus meus es tu, ac si diceret, Ex eo
quod homo factus sum, Deus meus es tu. Sed quid est, Tu extraxisti
me de ventre, si ad ipsum Jesum de Virgine procreatum refertur?
quasi alios Deus non extrahat, in cujus providentia est omnis ordo
nascendi: an inde significare voluit partum Virginis servata
virginitatis integritate mirabili, cum ait, Tu extraxisti me de
ventre matris meae; ut quod illic mirabiliter factum est, cum Deus
fecisse dicitur, nemini incredibile videatur? Quid ergo est et
illud, Spes mea ab uberibus matris meae? Quomodo et hoc ad ipsum
caput Ecclesiae referri potest, quasi spes ejus quae in Deo est, a
matris uberibus ei coeperit, non et ante in ipso utero? Neque enim
spes alia intelligenda est, nisi qua futurum erat ut Deus eum
exaltaret a mortuis: totum hoc quippe, secundum id quod homo factus
est, dicitur. An forte quia ubera feminarum ab ipso conceptu in
ubertatem promoveri prohibentur, sic intelligi voluit, ab uberibus;
tanquam diceret, Ex quo carnem sumpsi, cui carni fuerat speranda
immortalitas: ut non ante spes ei esset, cum in forma Dei esset, in
qua nihil in melius mutandum esset; sed ab uberibus matris, id est ab
ipsa susceptione carnis, quae concipiebatur in spe, cujus spei res
futura erat, cum ad immortalitatem de morte transiret?
32. Sed quod dictum est, In te jactatus sum ex utero, quomodo
coaptari capiti possit, ignoro: quasi in utero cum esset, non in Deo
fuerit, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII,
28); aut illius infantis anima rationalis, ex quo caro processit ex
utero, Deum sperare coeperit. Nisi forte credendum est, jam nato
animam rationalem accessisse, quae intra viscera matris adhuc ei
defuisset: et quoniam eadem anima, quae carni jam natae addita est,
Deo inhaerebat, ideo secundum eamdem carnem dictum esse existimandum
est, In te jactatus sum ex utero; tanquam diceret, Eam sortitus sum
animam ex utero, quae tibi cohaereret. Sed quis audeat in hanc se
temere praecipitare sententiam, cum ratio de adventu vel exortu animae
in tanto naturae profundo sic lateat, ut satius sit eam semper quaerere
quamdiu in hac vita sumus, quam aliquando invenisse praesumere? Ex
illa vero in seipsum transfiguratione nostra quemadmodum possent haec
accipi, dictum est. Si quid autem dici potuit convenientius, vel
potuerit, nullius praejudicamus ingenio, doctrinae nullius invidemus.
CAPUT XIII.
33. Jam illud quod sequitur, Ne discedas a me, quoniam tribulatio
proxima est, vide ut illuminet quemadmodum dictum sit, Quare me
dereliquisti. Quomodo enim dereliquit, cui dicitur, Ne discedas a
me, nisi quia dereliquit vitae veteris temporalem felicitatem?
Rogatur autem ne discedat et deserat spem vitae aeternae. Sed quid
est, quoniam tribulatio proxima est? quasi ei passio adhuc immineret,
cum in ipsa media passione ista dicere intelligatur, quae de illo in
hoc psalmo prophetata sunt. Hic enim dicturus est etiam, quae in
Evangelio apertissime scripta sunt, Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem (Matth. XXVII, 35);
quod factum est cum jam penderet in ligno. Quid est ergo, tribulatio
proxima est, in qua media loquebatur? Sed nimirum illud vult
intelligi, quia cum caro in doloribus est et in poenis, profecto anima
tunc habet magnum agonem patientiae, in quo ne deficiat, laborandum et
orandum est. Nihil est autem animae sua carne propinquius: ideo mundi
hujus quilibet magnus perfectusque contemptor, cum alibi patitur,
nihil patitur. Potest enim adhibere vigilem rationem, cum amittit
bona quae extrinsecus sunt, et ab animo sapientis, qui ex cupiditate
non haeret, sine dubio longe sunt; et non curare quod patitur, quia
nec patitur. Cum vero amittit praecipua corporis bona, id est
corporis vitam ac salutem, jam tribulatio proxima est animi bonis,
quibus ipse intus tanquam corporis dominus est: quid faciet qualibet
ratione, ut non doleat cum corpus vulneratur aut uritur, cui tanto
implicatur consortio, ut pati possit, non dolere non possit?
34. Ideo et diabolus hunc nocendi ordinem tenens, illius magni viri
quem postulaverat tentandum, prius externa bona accepit in potestatem:
quibus ablatis et perditis, cum illum inconcussum videret; dixerat
enim, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita
factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21); etiam
carnem cruciandam vulnere postulavit, tali cum eo confligens
certamine, ut bona proxima invaderet, hoc est corporis bona; quibus
ille perditis si forte succumberet, atque ad impietatem cor
inclinaret, etiam bona animi deperirent, quibus perdendis jam in
corpore saeviens vicinius tentator instabat. Denique ille vir in tanta
tentatione, ubi erat animi bonis proxima tribulatio, quamvis multa
prophetice loquatur, longe tamen loquitur aliter quam cum illa externa
bona deperissent (Id. I, 11), in quibus filios non amiserat,
sed praemiserat.
35. Clamat ergo martyris anima transfigurata in Christum, cum jam
in carne tribulari coeperit, et dicit Deo, a quo derelicta est in
terrena felicitate, sed quae cum illo est in spe vitae aeternae, Ne
discedas a me, quoniam tribulatio proxima est: non est in agro meo,
non in auro, non in pecore, non in tectis atque parietibus, non in
meorum orbitatibus; sed in carne mea est, cui copulor, cui
connector, cujus sensum non habere non possum; unde me de proximo
urget, ut a patientiae virtute deficiam. Ne discedas a me; quoniam
non est qui adjuvet: neque amicus, neque propinquus, neque humana
laus, neque praeteritae recordatio voluptatis, neque aliquid eorum quo
terrenae felicitatis ruina fulcitur, neque ipsa quae in animo est meo
humana virtus; quia si tu deseris, quae hominis virtus?
CAPUT XIV.
Quid est enim homo, nisi quod memor es ejus?
36. Circumdederunt me vituli multi: hoc est minores in plebe.
Tauri pingues obsederunt me: hoc est superbi ac divites, principes
plebis. Aperuerunt in me os suum: clamantes, Crucifige, crucifige
(Luc. XXIII, 21). Quasi leo rapiens et rugiens: rapuerunt
enim comprehensum adducentes ad praesidem, et rugierunt petendo ejus
mortem. Sicut aqua effusus sum: tanquam ut in me lapsi caderent
persecutores mei. Dispersa sunt omnia ossa mea: quid sunt ossa, nisi
corporis firmamenta? Corpus autem Christi, Ecclesia: firmamenta
autem Ecclesiae qui, nisi Apostoli, qui etiam columnae alibi
nuncupantur? Hi utique dispersi sunt, cum ad passionem ipse
duceretur, vel cum esset passus et mortuus. Factum est ergo cor meum
tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Hoc sane quemadmodum
capiti nostro, ipsius corporis salvatori coaptetur, invenire difficile
est. Neque enim nisi magno pavore contingit, ut cor velut cera
liquescat humanum: quod unde in illo fieri posset, qui potestatem
habebat ponendi et recipiendi animam suam? Sed profecto aut infirmorum
suorum in se transtulit causam; sive illorum qui metu mortis
pavescunt, sicut ipse Petrus ex egregio praesumptore tam creber
negator effectus; sive illorum qui tristitia salubri contabescunt,
sicut idem ipse Petrus cum amare flevit. Nam et tristitia quasi
solvit cor: unde dicitur etiam graece quod appellata sit LYPE.
Aut certe profundum sacramentum nos intelligere voluit, ut cordis sui
nomine significaret Scripturas suas, ubi ejus utique latebat
consilium, quod tunc apertum est, cum ea quae de illo prophetata
fuerunt, passus implevit. Solutae sunt ergo Scripturae ejus in iis
quae perfecta sunt adventu ejus, nativitate, passione,
resurrectione, glorificatione Quis enim jam ea non intelligit in
Prophetis, quando usque ad intellectum etiam carnalis multitudinis
pervenerunt? quam fortasse significavit medio ventris sui, ut in ejus
corpore quod est Ecclesia, quasi ventris locum habeat carnalis et
infirmior multitudo. Aut si ventris nomen magis interioribus
competit, ad eos potius qui perfectiores sunt, Scripturarum
intellectum pertinere monstratum est, cum cor ejus, id est Scripturae
ejus quae continent consilium ejus, in medio eorum, hoc est in
cogitatione eorum, tanquam cera dissolvitur, hoc est, fervore
spiritus aperitur, disputatur, exponitur.
CAPUT XV.
37. Exaruit velut testa virtus mea. Testa igne firmata est: sic
et virtus corporis Christi non sicut fenum igne consumitur, sed sicut
testa passione velut igne firmatur. Vasa enim figuli probat fornax,
sicut alio loco Scriptura dicit, et homines justos tentatio
tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Et lingua mea adhaesit
faucibus meis. Potest quidem silentium ejus significatum videri, quod
et alius propheta commendat, cum dicit, Sicut agnus coram tondente
fuit sine voce (Isai. LIII, 7). Sed si linguam ejus, eos in
ejus corpore, quod est Ecclesia, intelligamus, per quos suum
loquitur Evangelium; tunc ejus faucibus adhaerent, cum a praeceptis
ejus non recedunt.
38. Quod vero sequitur, Et in pulverem mortis deduxisti me,
quomodo capiti coaptabitur; quandoquidem corpus ejus, quod tertia die
resurrexit, non est utique in pulverem dissolutum? nec aliter
exposuerunt Apostoli quod in alio psalmo positum est, Neque dabis
sanctum tuum videre corruptionem, nisi quia ejus caro non est
corrupta, quae tam celeriter resurrexit (Psal. XV, 10; Act.
II, 24-32). Unde item in alio psalmo dicit, Quae utilitas
in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur
tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. XXIX,
10)? hoc scilicet dicens, quod si eo modo, quo et caeteri,
mortuus dimitteretur in pulverem, et caro ejus resurrectioni ultimae
servaretur, nulla esset utilitas in sanguine ejus; quia nihil
prodesset mors ejus, nec annuntiaretur veritas Dei, quae illum
continuo resurrecturum esse praedixerat. Quid sibi vult ergo quod hoc
loco ait, Et in pulverem mortis deduxisti me? Nisi corpus ejus
accipiamus Ecclesiam, in qua illi qui pro ejus nomine passi sunt, vel
patiuntur, non ita ut ipse cito resurgunt, sed in mortis pulverem
deducuntur, tum resurrecturi, cum illud tempus venerit de quo in
Evangelio dicit, Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt,
audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28, 29). Aut
certe tropice pulverem mortis ipsos Judaeos intelligi voluit, in
quorum manus deductus est: scriptum est enim, Non sic impii, non
sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal.
I, 4).
CAPUT XVI.
39. Denique sequitur, Quoniam circumdederunt me canes multi;
concilium malignantium obsedit me: tanquam ipsos dixerit pulverem
mortis in quem deductus est, quos dixit canes multos et concilium
malignantium; canes eos videlicet appellans, qui plerumque contra
innocentes latrant, cum quibus non habent consuetudinem. Jam vero in
iis quae subjungit, tanquam Evangelium recitatur. Crucifixio quippe
ejus exprimitur in eo quod dicit, Foderunt manus meas et pedes meos,
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et
conspexerunt me. Fossae sunt enim clavis manus et pedes ejus, et cum
extenderetur in ligno, quodammodo numerata sunt ossa ejus.
Consideratus est autem atque conspectus quid illi futurum esset, et
utrum veniret Elias et liberaret eum. (Matth. XXVII, 49).
40. Jam illud quod sequitur, nullius expositionis indiget:
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Verba deinde quae subtexuntur, orantis sunt, tam ex persona capitis,
id est hominis mediatoris, quam ex persona corporis, quod est
Ecclesia, quam dicit etiam unicam suam. Tu autem, Domine,
inquit, ne longe facias auxilium tuum: hoc ad ejus carnem pertinet,
cujus resurrectio non in longum est missa, ut aliorum. In defensionem
meam aspice: ne quid noceant inimici, qui sibi videntur aliquid
potuisse carnem perimendo mortalem. Non autem nocent, si defendente
gratia Dei, non eis ad malum anima superata consentiat: sic enim et
alibi prophetatum est, Terra tradita est in manus impii; hoc est caro
terrena.
41. Erue a framea animam meam. Framea gladius est; nec utique
tali ferro Christus occisus est, sed cruce, nec latus ejus gladio,
sed lancea percusserunt. Translato ergo verbo, frameam linguam dixit
persequentium, sicut in alio psalmo dicitur, Et lingua eorum gladius
acutus (Psal. LVI, 5). Unde, quia in ejus carne lingua
praevaluit malignorum, orat ut animae nihil noceat, cum dicit, Erue
a framea animam meam: ut haec in prophetia oratio, si ad caput
corporis referas, non videatur velut indigentis petitio, sed potius
rei futurae figurata praedictio. Aut certe, quia corpus ejus, hoc
est Ecclesia, graves persecutiones fuerat perpessura, frameam dixit,
qua maxime trucidati sunt martyres; unde vult eorum animas erui, ne
timeant eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt
(Matth. X, 28), et consentiant ad illicita. Aut etiam in
ipsorum passionibus inimicorum linguam frameam dicit, unde animam
suam, hoc est animam corporis sui, animam sanctorum suorum vult erui.
42. Quod autem sequitur, Et de manu canis unicam meam, nihil
aptius quam unica Ecclesia mihi videtur intelligi. Canem vero
appellavit mundum, non ratione sed consuetudine contra insolitam
veritatem latrantem. Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent
consuetudinem, sive illi boni, sive mali sint, non ad eos latrent;
insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur.
Manu autem canis, potestatem mundi significavit. Cujus etiam regnum
infestum futurum corpori suo, id est Ecclesiae suae, leonis nomine
figuravit in eo quod adjunxit: Salvum me fac de ore leonis. Unde est
scriptum, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov.
XIX, 12): quanquam et diabolum apostolus Petrus leoni comparet
rugienti, et quaerenti circumeundo quem devoret (I Petr. V,
8). Superbosque hujus mundi Christianis humilibus adversaturos
ostendens, consequenter dicit: Et a cornibus unicornium humilitatem
meam. Ideo quippe in unicornibus superbi intelliguntur, quia superbia
odit consortium, et quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis
superbus.
CAPUT XVII.
43. Jam nunc attende ubi sit fructus: vel quod derelictus est, ne
exaudiretur pro terrena felicitate, non ad insipientiam, sed ut
saperemus quid Novi gratia Testamenti desiderare debeamus; vel quod
non est derelictus sed exauditus in eo quod ait, Ne discedas a me,
qui dixerat, Quare me dereliquisti; quod utique contrarium est, nisi
illud ad aliud, hoc ad aliud referatur. Attende et audi quantum
sapis, hauri quantum capis, quantumque ipse rem tantam eloqui valeo,
imo quantum tribuit ille qui nos exaudit, et in Christo, in quantum
homo mediator est inter nos et Deum, et cum Christo, in quantum
Deus est aequalis Deo, et potens est facere, ut ait Apostolus,
supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20): vide in
hoc psalmo Testamenti Novi gratiam; vide illius derelictionis,
tribulationis, deprecationis fructu quid agatur, quid insinuetur,
quid commendetur, quid iliustretur. Intuere quid legamus tanto ante
prophetatum, quid jam cernamus impletum: Narrabo nomen tuum,
inquit, fratribus meis; in medio Ecclesiae cantabo te. Fratres illi
sunt, de quibus in Evangelio ait: Vade, et dic fratribus meis
(Joan. XX, 17). Ecclesia illa est, quam modo dixit unicam
suam; haec est unica Catholica, quae toto orbe copiosa diffunditur,
quae usque ad ultimas gentes crescendo porrigitur: unde in Evangelio
dicit, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in
testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth.
XXIV, 14).
44. Quod autem ait, Cantabo, hoc est illud canticum novum, de
quo in alio psalmo dicitur: Cantate Domino canticum novum, cantate
Domino omnis terra (Psal. XCV, 1). Habes hic utraque; et
quo cantico cantaturum se dixerit, et in cujus Ecclesiae medio: illud
pertinet ad novum canticum, haec ad omnem terram. Ipse quippe cantat
in nobis, cujus gratia cantamus, sicut dicit Apostolus: An vultis
experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor.
XIII, 3)? Medium vero Ecclesiae ad eminentiam scilicet
referas, et ad ipsam manifestationem, quia omnia quanto clarius nota
sunt, tanto magis in medio esse dicuntur; vel certe ad interiores
Ecclesiae, quia interiora sunt media. Neque enim omnis qui labiis
personat, cantat canticum novum, sed qui eo modo cantat ut Apostolus
admonet, dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
(Ephes. V, 19). Intus enim est hoc gaudium, ubi vox laudis et
canitur et auditur; qua voce laudatur qui gratis amandus est toto
corde, tota anima, tota mente, amatoremque suum accendit in se gratia
Spiritus sui sancti: quid enim aliud est canticum novum, quam laus
Dei?
CAPUT XVIII.
45. Denique sequitur, et hoc evidentius demonstrat. Cum enim
dixisset, Narrabo nomen tuum fratribus meis, quia Deum nemo vidit
unquam, sed unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit
(Joan. I, 18); atque adjunxisset, in medio Ecclesiae cantabo
te: quomodo cantavit, id est, quia in nobis cantavit, cum proficimus
in nomine quod narravit fratribus suis; et quia laudem Dei cantavit in
nobis, continuo manifestavit, dicens, Qui timetis Dominum, laudate
eum. Quis autem veraciter laudat, nisi qui sinceriter amat?
Tantumdem ergo est ac si diceret: Qui timetis Dominum, amate eum.
Dixit enim homini, sicut scriptum est. Ecce pietas est sapientia
(Job XXVIII, 28, sec. LXX). Porro pietas cultus Dei
est, nec colitur ille nisi amando. Summa igitur et vera sapientia est
in praecepto illo primo, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, et ex tota anima tua (Matth. XXII, 37): ac per hoc
sapientia est charitas Dei; nec diffunditur in cordibus nostris, nisi
per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Initium
autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10): et timor non
est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I
Joan. IV, 18). Proinde praemissus timor in cor nostrum,
pellit inde consuetudinem malorum operum, et servat charitati locum,
qua tanquam domina veniente, ut illa insidat, abscedit.
46. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum: ut Deum non
serviliter sed libere colatis, eum amare discite quem timetis, et
poteritis laudare quod amatis. Timentes enim Deum homines Veteris
Testamenti, propter litteram terrentem et occidentem, nondum habentes
Spiritum vivificantem (II Cor III, 6), currebant cum
sacrificiis ad templum; et quamvis in figuram futuri sanguinis quo
redempti sumus, tamen nescientes quid per eas praefiguraretur,
cruentas victimas immolabant. Nunc vero in gratia Novi Testamenti,
qui timetis Dominum, laudate eum. Ipse quippe in alio psalmo, illa
mutanda praenuntians quae tunc in umbra futuri offerebantur, Non
accipiam, inquit, de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis
hircos. Et paulo post, ut ostenderet sacrificium Novi Testamenti,
quando illa fuerant cessatura, Immola, inquit, Deo sacrificium
laudis, et redde Altissimo vota tua. Et in fine ejusdem psalmi,
Sacrificium, inquit, laudis glorificabit me; et illic via est, qua
ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 9, 14, 23).
Salutare Dei Christus est, quem infantem Simeon senex cum
agnovisset in spiritu, eumque sumspisset in manus. Nunc dimittis,
inquit, Domine, servum tuum, secundam verbum tuum in pace; quoniam
viderunt oculi mei salutare tuum. (Luc. II, 29, 30).
CAPUT XIX.
47. Qui timetis ergo Dominum, laudate eum; universum semen
Jacob, magnificate eum. Non vacat quod ei non sufficit dicere,
semen Jacob, nisi adderet universum; ne in solis eis intelligeretur,
qui ex Israelitis fuerant credituri. Semen enim Jacob ipsum est
semen Abrahae; omnibus autem in Christum credentibus, non solis qui
ex Israel fideles erant, Apostolus dicit: Ergo Abrahae semen
estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Ibi
namque commemoravit praefigurationem Novi Testamenti, in eo quod
scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 7);
non utique in Ismael, ancillae filio. In quibus duobus filiis
Abrahae, servo, et libero, et duabus mulieribus, ancilla, et
libera, scribens ad Galatas, duo Testamenta dicit in allegoria
praefigurata (Galat. IV, 22-24). Unde dicit, Non qui
filii carnis, ii sunt filii Dei; sed filii promissionis deputantur in
semine. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et
erit Sarae filius (Rom. IX, 8, Gen. XVIII, 10).
48. Multum est et nimis longum diligenter enucleare cur filii
promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiae
deputentur. Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius
cogitabis, quanto magis pie cogitaveris. Non omnia Deus quae
praedicit, promittit; praedicit enim etiam illa quae non ipse facit,
quia est omnium praescius futurorum. Praedicit ergo et peccata
hominum; quae potuit praescire, non facere. Promittit autem quae
ipse facturus est; nec ea mala, sed bona. Quis enim promittit mala?
Quamvis itaque mala inferat malis, non peccata, sed supplicia;
minatur tamen ea potius quam promittit. Omnia largitur et praescit;
sed peccata praedicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur.
Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii. Haec est gratia,
quae gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis.
Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum
in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo
offeratur, cum fueris baptizatus, invenies.
CAPUT XX.
49. Deinde sequitur et dicit: Timeat eum omne semen Israel. Qui
Jacob ipse et Israel, unus homo erat, habens duo nomina, non in
parvo sacramento: sed uno libro non possunt dici omnia, in quo jam
multum progressi sumus, et nondum de aliis tribus quaestionibus aliquid
diximus; hoc est de tenebris exterioribus; et latitudine et
longitudine, altitudine et profundo; et de quinque et quinque
virginibus. Quod ergo dixit supra, universum semen Jacob, hic
consequenter ait, omne semen Israel. Sed quare superius,
magnificate eum, et posterius, timeat eum? Magnificatio laudi
congruit; de qua dixerat, Qui timetis Dominum, laudate eum: unde
jam multa disserui. Ibi quippe amor vel charitas Dei, quae perfecta
foras mittit timorem. Cur ergo iterum, Timeat eum omne Israel?
Non enim accepistis, inquit Apostolus, spiritum servitutis iterum in
timore (Rom. VIII, 15). Sed idem apostolus oleastro inserto
in olivam timorem praecipit, hoc est Gentibus additis radici
Abraham, Isaac, Jacob, ut et ipsae fierent Israel, id est,
pertinerent ad semen Abrahae (Rom. XI, 17-20).
50. Quam insertionem oleastri, jam amputatis propter infidelitatis
superbiam naturalibus ramis, etiam ipse Dominus in Evangelio
praedixit, occasione illius Centurionis qui in eum ex Gentibus
credidit. Tunc enim ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem
in Israel: et adjunxit, Ideo dico vobis quia multi ab oriente et
occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in
regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; illic
erit ploratio et stridor dentium: ita significans inseri oleastrum
propter humilitatem; dixerat quippe ille Centurio, Non sum dignus ut
sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus
(Matth. VIII, 8-12); confractionem autem ramorum
naturalium propter superbiam, scilicet eorum qui ignorantes Dei
justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt
subjecti (Rom. X, 3). De iis quippe vana elatione tumentibus
dictum est quod ibunt in tenebras exteriores, qui jactantes se de
semine Abrahae, semen Abrahae fieri noluerunt, ut essent filii
promissionis: quia fidem Novi Testamenti non receperunt, ubi Dei
justitia commendatur, suam constituere volentes; id est, tanquam de
suis meritis et operibus praefidentes spreverunt esse filii
promissionis, hoc est filii gratiae, filii misericordiae, ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), credens in
eum qui justificat impium, hoc est qui ex impio facit pium; ut
deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5), et impleatur in
eo, non quod postulabat ejus meritum, sed quod a Domino promissum est
beneficium.
51. Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivae per gratiam
inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ego inserar.
Bene; propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem, fide sta; noli
altum sapere, sed time (Rom. XI, 19, 20). Dei est enim
beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salvi
facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non
ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum,
creati in Jesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut
in illis ambulemus (Eph. II, 8-10). In hoc itaque
intellectu gratiae inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere,
sed time (Rom. XI, 20). Timor autem iste alius est; non est
ille servilis quem charitas foras mittit. Illo enim timetur ne
incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia
beneficii.
CAPUT XXI.
52. Quapropter quamvis fidelibus ad Novum Testamentum
pertinentibus dicat Apostolus quod paulo ante commemoravi, Non enim
accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis
spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom.
VIII, 15); id est ut fides in nobis sit, quae per dilectionem
operatur (Gal. V, 6), non tam timendo poenam quam amando
justitiam: tamen quia non fit anima justa nisi participatione melioris
qui justificat impium (quid enim habet quod non accepit?), non debet
sibi tribuendo quod Dei est, ita gloriari tanquam non acceperit (I
Cor. IV, 7). Ob hoc ei dictum est: Noli altum sapere, sed
time. Et timor iste praecipitur iis etiam qui ex fide viventes,
haeredes sunt Novi Testamenti, atque in libertatem vocati. Altum
enim sapere, dictum est, superbire: quod alio loco, e contrario
satis ostendit, ubi ait, Non alta sapientes, sed humilibus
consentientes (Rom. XII, 16). Ex hoc quod ait, humilibus
consentientes, utique aperuit nihil aliud se dixisse, alta sapientes,
quam superbientes.
53. Timor ergo non est in charitate, quia perfecta charitas foras
mittit timorem; sed illum servilem, illum quo cum se quisque ab opere
malo abstinet, poena terretur, non justitia delectatur; hunc charitas
foras mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur
impunitas: non illum quo timet anima ne amittat ipsam gratiam, qua in
illa factum est ut eam non peccare delectet; quo timet ne Deus eam
deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat. Hic timor castus
est; non eum charitas ejicit, sed adsciscit. De illo quippe scriptum
est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal.
XVIII, 10): nequaquam istum diceret permanentem, nisi sciret
alium qui non permaneret. Et bene istum castum dixit; hoc enim non
caret amor quo anima inhaeret Deo, quae dicit in alio psalmo:
Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo
bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Nam et conjux quae
adulterinum animum gerit, etiamsi timore viri non adulterium
perpetrat, tamen quod deest operi, inest voluntati: casta vero aliter
timet; nam et ipsa timet virum, sed caste. Denique timet illa ne vir
infestus adveniat; ista, ne offensus abscedat: non amanti enim
praesentia viri molesta est; amanti autem, absentia. Timore itaque
casto, permanenti in saeculum saeculi, timeat Deum omne semen
Israel. Timeant quem diligunt, non alta sapiendo, sed humilibus
consentiendo; cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur.
Deus est enim qui operatur in eis et velle, et operari, pro bona
voluntate (Philipp. II, 12, 13).
CAPUT XXII.
54. Haec est justitia Dei, hoc est quod Deus donat homini, cum
justificat impium. Hanc Dei justitiam ignorantes superbi Judaei, et
suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom.
X, 3); hac superbia dejiciuntur, ut humilis inseratur oleaster.
Et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia
requisisti, venientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent
cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII,
12, 11). Sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio
desperanda non est; quam si contempserint, ibunt in tenebras
exteriores, ubi correctionis locus non erit: quoniam Deus lux est,
et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5); sed lux
cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum; nec omnino talis,
qualis hujus lucis visibilis phantasia cogitatur; quanquam et ibi est
videre, sed longe aliter, longe dissimiliter. Qualis enim lux est
ipsa charitas, quis verbis explicet? quis earum rerum quae sensibus
carnis adjacent, ullo demonstret exemplo? An forte lux non est
charitas? Audi apostolum Joannem: ipse quippe dixit quod modo
commemoravi, Quoniam Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo
ullae; (I Joan. I, 5) qui rursum dicit, Deus charitas est
(Id. IV, 8). Ac per hoc si Deus lux est, et Deus charitas
est, profecto charitas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus
nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
Item dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I
Joan. II, 11). Istae sunt tenebrae, in quas diabolus et
angeli ejus multum superbiendo progressi sunt. Charitas enim non
aemulatur, non inflatur (I Cor. XIII, 4). Ideo non
aemulatur, quia non inflatur: ubi enim praecedit inflatio, continuo
sequitur aemulatio; quoniam superbia mater est invidentiae.
55. Diabolus igitur et angeli ejus a luce atque fervore charitatis
aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali
duritia torpuerunt. Et ideo per figuram tanquam in aquilone ponuntur:
unde cum generi humano diabolus incubaret, ventura gratia Salvatoris
dicitur in Cantico canticorum, Exsurge, aquilo, et veni, auster,
perfla hortum meum, et fluent aromata (Cant. IV, 16).
Exsurge, qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis:
exsurge, ut a tuo pondere relevati erigantur, quorum animas premendo
curvasti. Et veni, auster, inquit; spiritum invocans gratiae,
flantem de meridie velut a parte fervida et luminosa, ut fluant
aromata. Unde Apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni
loco (II Cor. II, 15). Hinc etiam dicitur in quodam
psalmo, Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in
austro (Psal. CXXV, 4): captivitatem scilicet, qua sub
diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate
friguerant, et quodam modo congelaverant. Hinc enim et Evangelium
dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum
(Matth. XXIV, 12). At vero flante austro, glacies
resolvitur, et torrentes fluunt, id est peccatis remissis, populi ad
Christum charitate concurrunt. Hinc et alibi scriptum est: Sicut
glacies in sereno, ita solventur peccata tua (Eccli. III,
17).
CAPUT XXIII.
56. Proinde rationalis creatura, sive in angelico spiritu, sive in
anima humana, ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat, esse
non possit; sed mutabilitas ejus si convertatur ad incommutabile
bonum, fiat beata: unde si avertatur, misera est. Aversio ejus
vitium ejus, et conversio ejus virtus ejus est. Natura ergo non est
mala, quia creatura spiritus vita est rationalis, quae etiam privata
bono cujus participatione beatificatur, id est, etiam vitiosa, melior
est eo corpore quod summum est in corporibus, id est, hac luce quae
sentitur oculis carnis, quia et ipsa est corpus: omni autem corpore
quaelibet incorporea natura praestantior est: non mole, quia nonnisi
corporum est moles, sed vi quadam qua supergreditur omnem phantasiam,
quam volutat animus haustam de sensibus corporis. Sed quemadmodum in
ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse
aer, meliora fiunt participatione melioris, id est, cum luce
illuminantur, et fervore vegetantur: sic incorporeae creaturae
rationales ipsius Creatoris fiunt participatione meliores, cum ei
cohaerent purissima et sanctissima charitate; qua omnimodo si
caruerint, tenebrescunt, et obdurescunt quodammodo.
57. Proinde infideles homines tenebrae sunt; qui per fidem conversi
ad Deum, quadam praemissa illuminatione lux fiunt. In qua
proficiendo si ex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam
conspicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam
recipient imaginem Dei: talibus enim dicit Apostolus, Fuistis
aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8).
Porro diabolus et angeli ejus, tenebrae sunt infidelibus hominibus
exteriores : plus enim ab illa charitate aversi, et in suum fastum
obstinationemque progressi sunt. Et quoniam extremo judicio Christus
dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ite in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); his
malignis spiritibus conjungendos, simulque damnandos, dicit ituros in
tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum
ejus. Huic poenae contrarium est quod bono servo dicitur, Intra in
gaudium domini tui (Ibid. 23); ut quanto sunt istae tenebrae
exteriores, tanto sit lumen illud interius. Non haec per locorum
intervalla inani phantasmate cogitanda sunt: localia spatia non
occupant nisi corporum moles. Non est hoc spiritus vitae, non est hoc
anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor, et
justissimus ordinator. Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare
vel longe fieri, vel intrare vel exire dicuntur.
58. Sed quia malo opere, id est tenebroso delectantur facientes,
secutura est autem poena quae torqueat, ideo Dominus ubi dixit,
tenebras exteriores, addidit etiam, Ibi erit fletus et stridor
dentium: ne talibus delectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur,
quando infidelitate atque injustitia tenebrescunt, etiam in illo
supplicio se usuros dementer existiment; quia enim volentes injuste
utuntur bonis, juste nolentes cruciabuntur malis. Unde possunt etiam
tenebrae exteriores intelligi poenae corporales; corpus quippe est
animae exterius: ut sint animae mala, quibus a charitatis luce aversa
mens in peccatis oblectatur, exterae tenebrae; corporis autem mala,
quibus aeternis in finem torquebitur, exteriores tenebrae, quas solas
timent qui servili adhuc timore detinentur. Nam si eis liceret in
illis exteris quae sunt in peccatis, impune semper volvi et involvi,
profecto nunquam vellent accedere ad Deum, et illuminari, et
inhaerere illi per charitatem, ubi est timor castus, permanens in
saeculum saeculi: qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam
boni illius, quod si dimiserit, cadet.
CAPUT XXIV.
59. Timeat eum omne semen Israel. Et vide causam quam conjungit:
Quoniam non sprevit, inquit, neque despexit precem pauperis.
Pauperem, humilem dicit: hinc est, Noli altum sapere, sed time.
Timeat ergo eum omne semen Israel, quoniam non despexit ejus precem
qui non altum sapuit, sed timuit. Potest et hoc capiri coaptari;
quia ipse Salvator corporis propter nos pauper factus est, cum dives
esset, ut ejus paupertate ditaremur (II Cor. VIII, 9). Ex
forma enim servi pauper factus est, ex qua et precem fudit: in ea
quippe semetipsum humiliavit, factus obediens usque ad mortem
(Philipp. II, 8). Vide ergo quid dicat: Quoniam non sprevit
neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me. Ubi
est illud, Quare me dereliquisti, si nec faciem avertit ab eo? nisi
quia et derelinquens non derelinquit, quando in bonis temporalibus non
exaudit; et non ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus quid auferat,
et quid offerat nobis. Non, inquit, sprevit neque despexit precem
pauperis, neque avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum,
exaudivit me. Fecit ergo quod paulo ante rogatus est, ubi eum
deprecans dixit: Ne discedas a me. Si enim exaudivit, profecto
fecit, non utique discessit. Non ergo dereliquit hoc modo, qui alio
modo dereliquit, ut saperemus quomodo magis non ab eo derelinqui velle
debemus.
60. Apud te laus mea. Quid ergo nocent qui tanquam victo
insultant, quod me in temporalibus dereliqueris? In Ecclesia magna
confitebor tibi: non quanta ista Synagoga est, quae irridet mortem
derelicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quae
credit in resurrectionem non derelicti. Haec est unica illa quam petit
de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit, In medio
Ecclesiae cantabo te. Et nunc quod ait, confitebor tibi, in eis
utique qui confitebuntur, in quibus et loquitur. Confessio autem non
tantum peccatorum est, sed et laudis Dei; sicut ipse in Evangelio,
Confitebor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis
(Matth. XI, 25). Ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam
coram timentibus eum. Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt
Dominum qui requirunt cum. Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, et
revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, id est humiles,
qui non alta sapiunt, sed timent timore illo casto, non quo poena
formidatur, sed quo gratia conservatur .
61. Vota vero sua sacrificium vult intelligi corporis sui, quod est
fidelium Sacramentum. Ideo cum dixisset, Vola mea reddam coram
timentibus cum; continuo subjunxit, Edent pauperes, et
saturabuntur. Ipsi enim saturabuntur pane qui de coelo descendit, qui
ei cohaerentes, et ejus pacem dilectionemque servantes imitantur ejus
humilitatem: ideo pauperes. In hac paupertate et saturitate praecipue
Apostoli claruerunt. Et laudabunt Dominum, inquit, qui requirunt
eum: intelligentes non meritorum suorum, sed illius esse gratiae quod
saturati sunt. Requirunt enim eum, quia non sunt ex eis qui sua
quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Denique
et si caro eorum qui eum laudant, patitur temporalem tribulationem vel
mortem, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Haec vita cordis non
est in sensibus corporis; secreta est in luce quae intus est, non in
tenebris quae foris sunt; in fine praecepti, non in initio peccati.
Finis autem praecepti charitas est de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): charitas quae non
aemulatur, non inflatur (I Cor. VIII, 4), quia non altum
sapit, sed timet; et ideo cohaeret timore casto, permanente in
saeculum saeculi. Initium autem omnis peccati superbia, qua diabolus
irrevocabiliter in exteriora progressus est, hominemque invidendo, et
ei simile aliquid suadendo dejecit. Cui homini in quadam scriptura
dicitur, Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit
intima sua (Eccli. X, 15, 9, 10). In vita sua, dictum
est, tanquam in propria sua , et quasi privata, qua delectatur omnis
superbia.
CAPUT XXV.
62. Unde charitas in commune magis quam in privatum consulens,
dicitur non quaerere quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Hac
vivunt corda in saeculum saeculi, tanquam saturata pane coelesti: de
qua saturator ipse dicit , Nisi manducaveritis carnem meam, et
sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI,
54). Merito ergo istorum qui saturantur, vivent corda in saeculum
saeculi. Vita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum,
interim per fidem, post etiam per speciem. Vident enim nunc in
aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12). Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus
dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest,
porrigit; et haec latitudo est: nunc longanimitate adversa tolerat,
et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et haec est longitudo:
hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit aeternam, quae illi
promittitur in excelso; et haec altitudo est. Existit vero ex occulto
ista charitas, ubi fundati et radicati quodam modo sumus (Ephes.
III, 17); ubi causae voluntatis Dei non investigantur, cujus
gratia sumus salvi facti, non ex operibus justitiae quae fecimus nos,
sed secundum ejus misericordiam (Tit. III, 5). Voluntarie
quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18): et haec
voluntas ejus in abdito est. Cujus secreti profunditatem quodam modo
expavescens Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom.
XI, 33, 34)? et hoc est profundum. Altitudo quippe commune
nomen est excelso et profundo: sed cum in excelso dicitur,
sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas
investigationis et cognitionis. Unde et illud Deo dicitur: Quam
magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt
cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). Et iterum: Judicia tua
velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Hinc igitur est illud
Apostoli, quod requirendum inter caetera posuisti: Hujus rei
gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu
Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut
det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per
Spiritum ejus, in interiori homine habitare Christum per fidem in
cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati praevaleatis
comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo et latitudo,
altitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis
Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Eph. IX,
14-19).
CAPUT XXVI.
63. Attende omnia diligenter. Hujus rei, inquit, gratia flecto
genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis
paternitas in coelis et in terra nominatur. Quaeris cujus rei gratia:
hoc supra dixerat, Propter quod peto non infirmari in tribulationibus
meis pro vobis Hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in
tribulationibus Apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc
genua flectebat ad Patrem. Proinde non infirmari unde illis sit,
sequitur et dicit: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute
corroborari ver spiritum ejus. Hae sunt divitiae de quibus dicit: O
altitudo divitiarum! Abditas enim habent causas, ubi nullis meritis
praecedentibus, quid habemus, quod non accepimus? Deinde sequitur,
et quid optet, adjungit: In interiori, inquit, homine habitare
Christum per fidem in cordibus vestris. Haec est vita cordium, qua
vivimus in saeculum saeculi, ab initio fidei usque ad finem speciei.
Ut in charitate, inquit, radicati et fundati praevaleatis
comprehendere cum omnibus sanctis. Ista est communio cujusdam divinae
coelestisque reipublicae; hinc saturantur pauperes, non sua
quaerentes, sed quae Jesu Christi; id est, non commoda privata
sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes: nam de
ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit. Unus
panis, unum corpus, multi sumus (I Cor. X, 17). Quid ergo
comprehendere? Quae sit, inquit, latitudo, sicut jam dixi, in
bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos
inimicos; et longitudo, ut longanimiter, pro hac latitudine,
molestiae tolerentur; et altitudo, ut pro his aeternum quod in
supernis est praemium, non vanum aliquid temporale speretur; et
profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum
voluntatis ejus existit. Ibi enim radicati, ibi sumus fundati:
radicati, propter agriculturam; fundati, propter aedificationem:
quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus, Dei
agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid. III, 9).
Hoc totum agitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem
operatur. In futuro autem saeculo perfecta et plena charitas sine ulla
malorum tolerantia, non fide credit quod non videt, nec spe desiderat
quod non tenet; sed in aeternum veritatis incommutabilem speciem
contemptabitur, cujus sine fine quietum opus erit, laudare quod amat,
et amare quod laudat. De hac consequenter dicit: Scire etiam
supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem
plenitudinem Dei.
64. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. Qui enim quia voluit
mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur tale
genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus, et
longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret.
Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad
bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod
ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo
statur, id est, persistitur et perseveratur; quod longanimitati
tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod
transversum figitur, sursum versus relinquitur, hoc est ad caput
crucifixi; quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero
illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum
illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae: in quo
multorum ingenia conteruntur id investigare conantia, ut ad extremum
eis dicatur, O homo tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX,
20)?
65. Vivent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi; hoc
est humilium charitate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum
societate gaudentium. Hoc primitus in Apostolis factum est. Sed
laudando Deum, id est praedicando gratiam Dei (quoniam dictum est,
Laudabunt Dominum qui requirunt eum), quid populorum acquisierint,
in eo quod sequitur, vide.
CAPUT XXVII.
66. Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi
fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae
gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit:
et tradet in fine Deo et Patri; non ut ipse amittat, sed quod in
fide seminavit, cum venit minor Patre, hoc perducat ad speciem in qua
aequalis non recessit a Patre. Manducaverunt et adoraverunt omnes
divites terrae: divites terrae, superbos intelligere debemus, si
recte superius pauperes, humiles intelligebamus, de quibus in
Evangelio dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
coelorum: ipsi enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes
justitiam, misericordes, mundicordes, pacifici, et qui persecutionem
patiuntur propter justitiam, quibus praedicationibus singillatim
beatitudinem adjunxit (Matth. V, 3-12). Contra ergo divites
terrae hoc loco superbi intelligendi sunt. Neque enim frustra ita
distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur, Edent pauperes, et
saturabuntur; hic vero, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites
terrae. Et ipsi quippe adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt
de corpore et sanguine ejus; sed adorant tantum, non etiam
saturantur, quoniam non imitantur. Manducantes enim pauperem ,
dedignantur esse pauperes: quia Christus pro nobis passus est,
relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II,
21). Verumtamen quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur divites, et similia
perpeti respuunt, tumore , non magnitudine; infirmitate ergo, non
sanitate. Sed quia Deus excitavit eum a mortuis, et donavit ei nomen
quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu flectatur omne genu,
coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II,
8-10); fama celsitudinis ejus et gloria nominis ejus in Ecclesia
usquequaque diffusa permoti, et ipsi veniunt ad mensam, manducant et
adorant; non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt
justitiam: tales enim saturabuntur. Quanquam perfecta saturitas in
illa vita aeterna erit, cum ex ista peregrinatione venerimus ex fide ad
speciem, ab speculo ad faciem, ab aenigmate ad perspicuam veritatem;
non tamen inconvenienter saturatus dicitur paupertate Christi, qui pro
justitia ejus, hoc est pro participatione Verbi aeterni, quam
inchoavit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter
contemnit bona, verum etiam patienter sustinet mala.
67. Tales fuerunt piscatores et publicani; quia abjecta hujus mundi
elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27): de his dictum
est, Edent pauperes, et saturabuntur. Sed quia istam saturitatem
non apud seipsos tenuerunt (quodammodo enim ructantes Dominum
laudaverunt; id est, praedicaverunt quaerentes eum, hoc est non sua
quaerentes, sed in eum charitate flagrantes), eorum praedicatione
commotus est mundus, ut commemorentur et convertantur ad Dominum
universi fines terrae, et adorent in conspectu ejus universae patriae
gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Hac Ecclesiae dilatatione etiam superbi, id est divites terrae
adducti sunt ut manducarent; et quamvis non saturati, tamen adorant.
Hunc quippe ordinem prophetia Psalmi hoc loco tenuit, quem videmus
impleri. Adjungit autem, In conspectu ejus procident omnes qui
descendunt in terram: id est, omnes bona amando terrena, non in
coelum ascendunt. Non enim faciunt quod ait Apostolus, Si
resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super
terram (Coloss. III, 1, 2): sed potius quanto sibi bonis
terrenis feliciores videntur, tanto magis in terram descendunt, hoc
est, in terrena deprimuntur. Et ideo in conspectu ejus procident, id
est, ubi ipse videt, non ubi homines vident qui eos excelsos
sublimesque arbitrantur.
CAPUT XXVIII.
68. Et anima, inquit, mea ipsi vivet: ipsi utique, non sibi,
sicut superborum privato bono suo laetantium, et a communi omnium bono
quod Deus est, inani elatione resilientium. Hoc utique devitemus,
et communi potius vero omnium bono perfrui, quam privato nostro gaudere
quaeramus; ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sicut ait Apostolus,
sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V,
15). Pro hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet Deo
per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus. Neque
enim tantum illud scriptum est, quod supra posui, Initium omnis
peccati superbia; sed etiam hoc ibi legitur: Initium superbiae
hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14, 15). Non ergo
sibi vivat quisque, sed Christo; faciens non suam, sed ipsius
voluntatem, et manens in ejus charitate; sicut et ipse fecit
voluntatem Patris, et manet in ejus charitate. Haec quippe nos
admonens, et exemplo suo exhortans, in Evangelio suo locutus est
(Joan. XV, 10). Si autem ipse cum in forma Dei aequalis
esset Patri, tamen per formam servi, quam propter nos accepit, non
suam voluntatem, sed Patris se facere commendavit; quanto magis nos,
propria privataque nostra voluntate contempta qua tenebrati sumus, ad
illud commune lumen, ut illuminemur et vultus nostri non erubescant,
debemus accedere, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum
(Id. I, 9), ut anima nostra ipsi vivat! Hoc enim de nobis
consequenter adjungit, cum dicit, Et semen meum serviet illi:
quoniam qui seminat bonum semen, filius est hominis; bonum autem
semen, hi sunt filii regni.
CAPUT XXIX.
69. Haec porro omnia quae in psalmo isto dicta sunt, quia non ad
praesens tempus, sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam
ipsis rebus apparet; sic eum concludere voluit, ut ostenderet se non
praesentia demonstrare, vel narrare praeterita, sed futura
prophetare: Annuntiabitur, inquit, Domino generatio ventura, et
annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit
Dominus. Non ait, Annuntiabitur Dominus generationi venturae;
sed, Annuntiabitur Domino generatio ventura: quod non sic
accipiendum est, tanquam nescienti aliquid annuntietur ut sciat; sed
sicut annuntiant Angeli, non solum nobis beneficia Dei, verum etiam
illi preces nostras. Nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit,
Ego obtuli memoriam orationis vestrae (Tob. XII, 12): non ut
tunc Deus noverit quid velimus, vel quo indigeamus; Novit enim pater
vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab
eo (Matth. VI, 8): sed quia necesse habet rationalis creatura
obtemperans Deo, temporales causas ad aeternam veritatem referre,
sive petendo quod erga se fiat, sive consulendo quid faciat; qui pius
mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut Deus instruatur.
Nam et haec quaedam contestatio rationalis creaturae est, quod non
sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed illud incommutabile cujus
participatione etiam sapiens efficitur.
70. Sive ita dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura,
ac si diceretur, Domino placebunt qui annuntiabunt non sibi; ut ita
sit Domino annuntiare, sicut est Domino vivere: sic dictum est,
Qui manducat, Domino manducat; et qui non manducat, Domino non
manducat. Ad hoc quippe addidit, Et gratias agit Deo, ut
ostenderetur quid esset, Domino facit (Rom. XIV, 6), id
est, in ejus laudem facit. Tunc enim recte, tunc juste, tunc pie
fit, cum opus bonum in ejus laudem fit cujus gratia donatur ut fiat.
Ac per hoc etiamsi eo modo quispiam haec verba intelligere velit, ut
eorum iste ordo sit, Annuntiabitur Domino generatio ventura, id
est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, ea generatio
annuntiabitur quae Domino ventura est, generatio scilicet piorum atque
sanctorum, quia impiorum et sceleratorum generatio non Domino, sed
sibi ventura est: ab eadem significatione non receditur, qua
intelligatur animae participatio in idipsum; id est, rationalem
creaturam, cum sit mutabilis, non fieri beatam nisi a proprio suo
mutabili ad incommutabile bonum, idemque commune quod Deus est, a quo
superba impietate abstitit, humili pietate conversa subsistat. In quo
affectu proficiens, quidquid boni facit, Domino facit, hoc est in
ejus laudem, cujus gratiam percepit ut faciat; unde est actio
gratiarum, quae intimo fidelium mysterio celebratur.
CAPUT XXX.
71. Illud autem quod sequitur, Et annuntiabunt justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus, superioris sensus
confirmatio est. Nam quod ibi dictum est, Annuntiabitur Domino
generatio ventura: hoc est dictum hic, annuntiabunt justitiam ejus.
Ipsa quippe generatio quae ventura prophetata est piorum atque
sanctorum, justitia Dei est, non ipsorum: ne sint ex illis qui
ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae
Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Illa namque justitia Dei
commendatur in eo quod dicitur, ignorantes Dei justitiam, qua nos ex
ejus gratia justi sumus: ut ipsa justitia ejus nos simus, cum juste
vivimus, credentes in eum qui justificat impium (Id. IV, 5);
non illa qua ipse justus est aeterna sua et incommutabili justitia.
Haec itaque justitia, qua nos Dei munere justi sumus, significatur
in psalmo illo, ubi scriptum est: Justitia tua sicut montes Dei
(Psal. XXXV, 7). Montes quippe Dei, sancti ejus sunt; de
quibus alibi dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal.
LXXI, 3). Et multa de his montibus scripta sunt figurata
locutione, quae commemorare nunc longum est. Sed quia hoc ipsum quod
Deus justificat homines, nimis occulto judicio facit (quoniam
gratuita gratia facit; si autem gratia, non ex operibus, alioquin
gratia jam non est gratia [Rom. XI, 6]; ex hoc quippe incipiunt
opera bona, ex quo justificamur; non quia praecesserunt,
justificamur: et hoc est profundum, de quo superius jam multa
diximus), continuo in eodem psalmo cum dixisset, Justitia tua velut
montes Dei, subjunxit, Judicia tua velut abyssus multa. Inde venit
ad salutem hominibus jumentisque communem, quia et ipsa ex misericordia
Dei est, et dicit, Homines et jumenta salvos facies, Domine;
sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: ut hinc intelligamus
etiam illam salutem sempiternam et immortalem de qua dicit Apostolus,
Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII, 24), similiter ut
istam quae hominibus jumentisque communis est, gratis nos accipere,
non ex operibus, ne forte quis extollatur; quia opera bona ex ipsius
justificatione operamur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in
Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis
ambulemus (Eph. II, 8-10). Et illa salus ergo gratuita
est, de qua in alio psalmo dicitur: Domini est salus, et super
populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9).
72. Sicut ergo quod legitur, Domini est salus, non ea salus
intelligitur qua Dominus salvus est; sed qua hi salvi sunt, quos ipse
salvos facit: sic cum legitur Dei justitia, in eo quod scriptum est,
Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere; non est illa
intelligenda qua Deus justus est, sed qua justi sunt homines quos
gratia sua justificat. Inde enim salvi, unde justi; quoniam quod
ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, exposuit in
consequentibus, dicens. Non veni vocare justos, sed peccatores
(Matth. IX, 12, 13). Non igitur secundum opera justitiae
quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). In qua gratia spe
salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Unde in illo psalmo
subjungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae
potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo
videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et
justitiam tuam iis qui recto sunt corde. Huic igitur justitiae Dei
contraria superbia est, qua fiditur tanquam de operibus propriis;
ideoque ibi sequitur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal.
XXXV, 8-12).
73. Haec justitia qua ejus fideles justi sunt, interim viventes ex
fide, donec perfecta justitia perducantur ad speciem, sicut salute
perfecta etiam ad ipsius corporis immortalitatem, gratia est Novi
Testamenti. Unde alio loco dicit Apostolus, Pro Christo legatione
fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo
reconciliari Deo: ac inde subjungit, Eum qui non noverat peccatum,
pro nobis peccatum fecit, id est, sacrificium pro peccatis; nam et
ipsa in Lege peccata appellabantur, quae pro peccatis offerebantur.
Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21):
id est, in ejus corpore quod est Ecclesia, cui caput est, nos simus
justitia Dei; quam ignorantes illi, et suam volentes constituere, id
est tanquam de suis operibus gloriantes, justitiae Dei non sunt
subjecti. Inde et in hoc psalmo cum dixisset, Annuntiabunt justitiam
ejus, sequitur et adjungit: Populo qui nascetur, quem fecit
Dominus. Quis est enim populus quem non fecit Dominus, secundum id
quod homines sunt, qui etiam pecora creavit, a quo est omnis vita,
omnisque facta et creata natura? Sed ita intelligendum est, quem
fecit Dominus, ut non solum, quod homines sunt, verum etiam quod
justi sunt, ab illo facti intelligantur; secundum illud quod jam non
semel commemoravi ab Apostolo dictum: Ipsius enim figmentum sumus,
creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut
in illis ambulemus.
CAPUT XXXI.
74. Animae igitur rationalis mutabilitas admonetur, quo noverit,
nisi participatione incommutabilis boni, justam, salvam, sapientem,
beatam se esse non posse, nec sibi eam bonum esse posse propria
voluntate, sed malum. Propria quippe voluntate avertitur a bono
incommutabili, eaque aversione vitiatur: nec sanari per seipsam
potest, sed gratuita misericordia sui Creatoris, quae in hac vita eam
ex fide viventem in spe constituit salutis aeternae. Unde non altum
sapiat, sed timeat; eoque timore casto inhaereat Deo, qui eam a
propria immunditia qua inordinate bona inferiora dilexit, velut a
quadam fornicatione spirituali mundavit: nec humanis laudibus
extollatur, ne sit in virginibus stultis (Matth. XXV,
1-13), aliena laude laetantibus (hoc enim de quaestionibus tuis
restat extremum), et propter ipsam inanem laudem, non propter
conscientiam suam, ubi illis testis est Deus, bona operantibus; sed
sit in virginibus sapientibus, ubi dicat quod ait Apostolus: Nam
gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor.
1, 12). Hoc enim est oleum ferre secum, non a vendentibus
emere, hoc est ab adulantibus. Adulatores namque laudem suam tanquam
oleum venditant stultis. De hoc oleo dicitur in Psalmo: Emendabit
me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non
impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Elegit a justo
misericorditer reprehendi, et quodammodo colaphizari, quam, ut ei
caput in superbiam crescat peccatoris adulatione laudari.
75. Irridentium quippe responsio mihi videtur, cum eis a
sapientibus virginibus dicitur. Ite potius ad vendentes, et emite
vobis: sicut in quodam libro Sapientiae scriptum est, ubi
contemptoribus dicit. Et ego perditioni vestrae superridebo (Prov.
1, 26). Illa autem responsione qua petentibus oleum dictum est,
Ne forte non sufficiat nobis et vobis, non desperanter, sed humiliter
dictum est. Quis enim sic praesumat de conscientia sua, ut certus sit
eam sibi in judicio Dei posse sufficere, nisi misericordes
misericorditer judicet? Judicium enim sine misericordia illi qui non
fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Ipsae autem sunt lampades
acceusae, opera scilicet bona, de quibus Dominus dicit: Luceant
bona opera vestra coram hominibus , et glorificent Patrem vestrum qui
in coelis est (Matth. V, 16). Hucusque pertendit intentio
virginum sapientium, ut ideo velint videri ab hominibus opera sua
bona, non quo ab eis laudentur ipsae, sed ut glorificetur Deus, a
quo illis est quod bene operantur: ac per hoc interiori bono gaudent,
quod est coram Deo, ubi eleemosyna in occulto, ut pater, qui videt
in occulto, reddat. Et ideo non deficiunt lampades, quia interiori
oleo vegetantur, id est intentione bonae conscientiae, qua coram Deo
fit in ejus gloriam quidquid coram hominibus in bonis operibus lucet.
At vero stultarum virginum, hoc oleum non secum portantium deficiunt
lampades; id est, non perseveranter bona opera lucent, cum laus
humana fuerit subtracta, propter quam illa faciebant, hucusque
intentionem suam perducentes ut viderentur ab hominibus, non ut
glorificaretur Pater qui in coelis est. Quae intentio perennis est
gloriae, qua novit anima Deo se debere quod justificata est ad
facienda bona opera, et ideo in illo, non in se, laudari amat. Unde
alibi homo Dei cantat, In Domino laudabitur anima mea (Psal.
XXXIII, 2), ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I
Cor. 1, 31).
CAPUT XXXII.
76. Sed quid est quod in eadem Evangelii lectione scriptum est,
omnes sponso tardante dormisse? Somnum istum si intellexerimus, quod
velut tardante judicio, ad quod faciendum venturus est Christus,
abundante iniquitate charitas refrigescit, quomodo ibi ponemus virgines
sapientes, cum potius in illis sint de quibus dicitur: Qui autem
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV,
12)? Dictum est ergo, Dormierunt omnes; quia non tantum stulti,
qui propter humanam laudem bona operantur coram hominibus, verum etiam
sapientes, qui hoc propterea faciunt ut laudetur Deus, experiuntur
istam mortem: ex utroque enim genere moriuntur. Et ista mors saepe in
Scripturis dormitio dicitur, propter futuram resurrectionem velut
evigilationem. Hinc Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos
ignorare, fratres (I Thess. IV, 12); et alio loco, Ex
quibus plures manent usque adhuc; quidam autem dormierunt (I Cor.
XV, 6): et alia innumerabilia in hoc testimonia aperte per
Scripturas utriusque Testamenti reperiuntur. Unde et ille ait,
|
Consanguineus lethi sopor:
|
|
et si advertas, multa invenies etiam in
saecularibus litteris, ubi mors somno comparatur. Significavit ergo
Dominus futurum esse tempus, quo inter tribulationes et tentationes
saeculi hujus, jam jamque ejus exspectaretur et speraretur adventus,
tanquam propinquus atque imminens, ad quem se praeparent qui in ejus
esse familia videntur. Hoc est enim quod ait, exisse obviam sponso et
sponsae. Sponso quidem, Filio Dei: sponsae autem, sive quia in eo
corpore venturus est quod sumpsit ex Virgine; sive quia ipsa Ecclesia
tunc clarior apparebit, ut ad universi corporis congregationem membra
concurrant, quibus concurrentibus, ejus magnitudo monstrabitur.
CAP. XXXIII.
77. Virgines propter continentiam nuncupavit. Decem vero, id est
quinque et quinque, propter numerum quo censentur corporis sensus, in
quibus habitat continentia, cum a voluptatibus turpibus et illicitis
abstinetur. Lampades, sicut dictum est, bona sunt opera, maximeque
ad misericordiam pertinentia; et ipsa quae etiam coram hominibus lucet
laudabilis conversatio: sed magni interest, qua mentis intentione
fiat; ideo dicit alias sapientes, stultas alias. Sed hinc eas
discernit, quod stultae non sumpserunt oleum secum, sapientes autem
acceperunt oleum in vasis suis, hoc est in cordibus suis, ubi fit ipsa
participatio intimi ac superni boni. Unde in psalmo quodam, cum
dictum esset, Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in
Domino; Multi, inquit, dicunt: Quis ostendit nobis bona? Deinde
ut manifestaret cujus boni amore debeamus operari justitiam, hoc est,
sacrificare sacrificium justitiae : Signatum est, inquit, in nobis
lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo (Psal.
IV, 6, 7). Cujus boni aliquantum participati, et plenius
perfectiusque participandi intentione, qui bene operatur, et
laudabiliter etiam in conspectu hominum conversatur, habet oleum
secum, quo bona opera ejus etiam in conspectu hominum lucentia non
exstinguuntur; quia non in eo charitas refrigescit abundante
iniquitate, sed perseverat usque in finem. Hoc oleum stultae virgines
non habent secum, quoniam sibi tribuendo si quid boni operis faciunt,
necesse est inflentur superbia, et propter hoc vitium sic laude
delectentur humana, ut ejus gaudio, si quid boni agunt, fervere et
lucere videantur.
CAPUT XXXIV.
78. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Non enim tunc veniet
cum speratur, sed media nocte cum valde obscurum, id est, occultum
erit an veniat. Unde dicit, media nocte clamorem factum: Ecce
sponsus venit, exite obviam ei. Nimirum clamor iste ipsa est tuba
illa, quam commemorans Apostolus dicit: Canet enim tuba, et mortui
resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52). Tubae nomine aliquod
evidentissimum et praeclarissimum signum vult intelligi: quam vocem
archangeli et tubam Dei alio loco dicit (I Thess. IV, 15).
Quae etiam vox ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio dicitur,
quam audient ii qui in monumentis sunt, et procedent (Joan. V,
28, 29). Surgunt ergo omnes virgines illae, et sapientes et
stultae, et aptant lampades suas, id est, rationem praeparant reddere
de operibus suis.
79. Sed tunc, in illius clamoris evidentia et resurrectione
mortuorum, quia nulla erit dubitatio jam instantis praesentisque
judicii, subtrahetur omne solatium laudis humanae. Neque enim vacabit
de alio disceptare, vel de alio judicare, aut gratificari atque
suffragari alteri, quando unusquisque proprium onus portabit, et de
suorum factorum reddenda ratione cogitabit: ac per hoc feretur animus
quidem virginum stultarum consuetudine propria, sed non inventis
laudibus humanis deficiet. Neque enim germanitus dixerunt, Apud te
laus mea; vel, In Domino laudabitur anima mea; aut in Domino
gloriatae sunt, cum ignorantes Dei justitiam, suam justitiam
constituerent. Ac per hoc petunt a sapientibus oleum, hoc est aliquam
consolationem; nec inveniunt nec accipiunt, illis respondentibus se
nescire utrum vel sibi sufficiat ipsa conscientia, qua exspectant
misericordiam sub illo judice, qui cum in throno sederit, quis
gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a
peccato, nisi superexsultet misericordia judicio (Jacobi II,
13)? quae super eos erit, qui misericordiae opera illa intentione
fecerunt, ut eorum misereretur, a quo se sciebant accepisse quod
habebant; nec gloriabantur quasi non acceperint, sed per seipsos
habuerint quo placerent, sicut stulti qui et sibi placent tanquam de
bono a se sibi parato, et ab adulantibus vel errantibus ita laudantur
ac si ipsi sint aliquid. Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil
sit, sicut dicit Apostolus, seipsum seducit. Opus autem suum probet
unusquisque; et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in
altero (Galat. VI, 3): hoc est portare oleum secum, non ex
aliena laude dependere. Sed quam gloriam in se habebit, nisi eum cui
dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4);
ut quod saepe dicendum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I
Cor. I, 31)?
80. Proinde sapientia quae in sapientibus virginibus habitat,
secundum illud quod ante praedixit, cum ait contemptoribus, et sanam
doctrinam accipere recusantibus, Et ego vestrae perditioni superridebo
(Prov. I, 26); dicit stultis virginibus, Ite potius ad
vendentes, et emite vobis: tanquam diceret, Ubi sunt qui vos
fallebant mendosissimis laudibus, quando et a vobis fallebamini, quia
in vobis non in Domino gloriabamini? Quod autem dicit, Et dum eunt
emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo, hoc
mihi videtur intelligendum, quod vitioso cordis affectu inhiabunt inani
gloriae, quam vanae mentis elatione sectatae sunt. Et ipse appetitus
significatus est in eo quod dictum est, Dum eunt emere, venit
sponsus; et introierunt cum eo ad nuptias, quae paratae erant: hoc
est, quae veram fidem veramque pietatem corde gestabant, qua possent
contemperari numero societatique sanctorum, non in seipsis, sed in
Domino gloriantium, ut intrarent cum eis in illud gaudium, de quo
dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23); ubi
erit perfecta participatio incommutabilis boni, cujus modo velut arrha
quaedam per fidem tenetur, ut secundum hanc gratiam vivamus, in
quantum Deo, non nobis vivimus.
CAPUT XXXV.
81. Proinde quod sequitur, Novissime veniunt et reliquae
virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; non dictum est
eas emisse oleum, et sic venisse, neque enim jam erat unde; sed
misericordiam sero quaesiisse, cum jam tempus judicandi esset, et
probos a reprobis separandi. Recte autem illis respondetur: Amen
dico vobis, Nescio vos. Ille quippe hoc dicit, quem non latet
aliquid: sed, Nescio vos, nihil aliud est quam, Nescitis me,
quando de vobis potius eligitis confidere quam de me. Cum enim dicitur
quod nos cognoscit Deus, cognitionem sui nobis praestat, ut per hoc
intelligamus ne hoc quidem nobis esse tribuendum quod nos scimus Deum,
sed eam quoque scientiam illius misericordiae tribuamus. Unde cum
quodam loco Apostolus diceret, Nunc autem cognoscentes Deum,
correxit et ait, Imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9): quid
aliud volens intelligi, nisi quod eos ipse fecerit cognitores suos?
Nemo autem cognoscit Deum, nisi qui intelligit illum esse summum
atque incommutabile bonum, cujus participatione fit bonus: quod in
hujus psalmi conclusione positum est, Annuntiabunt justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Inde est et illud quod in
alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX,
3). Hoc enim non ad eam naturam qua homines sumus, cujus naturae
idem ipse creator est, qui coeli et terrae, siderum, omniumque
animantium; sed ad illud potius referendum est quod Apostolus ait:
Ipsius enim sumus figmentum creati in Jesu Christo in operibus
bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II,
10).
CAPUT XXXVI.
82. Arbitror tibi satis esse solutas tuas quinque quaestiones, dum
in ista mea veluti sexta immorarer, quam mihi proposui de Gratia Novi
Testamenti, propter quam Verbum caro factum est, id est, qui
Filius Dei erat, homo factus est, naturam suscipiendo nostram, non
amittendo suam: per quod et nobis recipientibus eum potestas daretur,
ut qui eramus homines, filii Dei fieremus (Joan. I, 14, 12)
participatione incommutabilis boni in melius commutati, non ad
temporalem felicitatem, sed ad vitae aeternae, quae sola beata est,
adoptionem. Unde placuit etiam propheticum Psalmum percurrere, cujus
primum versum in passione commemoravit, ostendens quomodo nos Deus
derelinquat, et quo alio modo non recedat a nobis; ad bona aeterna nos
colligens, temporalia vero aliquando utiliter tribuens, et aliquando
utiliter subtrahens; ut eis non haerere discamus, ne contempta luce
interiore, quae ad novam pertinet vitam (unde etiam psalmus iste ipse
pro susceptione matutina, tanquam pro luce nova, nomen accepit), in
exteris tenebris libenter habitemus, unde in exteriores mittuntur qui
ex istis exteris non se ad interiora convertunt; ne diabolo et angelis
ejus sociati, extrema damnatione puniamur. Intelligentes igitur
peregrinationem nostram in hac vita, mundo crucifigamur, extendentes
manus in latitudinem bonorum operum, et longanimitate usque in finem
perseverantes, atque habentes cor sursum, ubi Christus est in dextera
Dei sedens (Coloss. III, 1, 2), totumque hoc non nobis,
sed illius misericordiae tribuentes, cujus profunda judicia omnem
scrutatorem fatigant. Haec est enim non inaniter fabulosa, sed
utiliter verax latitudo, longitudo, altitudo, profundum, unde
perveniamus etiam ad supereminentem scientiam charitatis Christi, et
impleamur in omnem plenitudinem Dei (Eph. III, 19).
CAPUT XXXVII.
83. Scio autem quam non supervacanea sollicitudine, per hanc
occasionem quaestionum mihi abs te propositarum, Novi Testamenti
gratiam tibi voluerim copiosius commendare. Habet enim adversarios,
qui ejus profunditate turbati, non Deo tribuere, sed potius sibi
volunt arrogare quod boni sunt. Nec tales sunt, quos facile
contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus
laudabiles: nec falsum Christum sicut Manichaei aliique plurimi
haeretici, sed eumdem verum aequalemque Patri et coaeternum,
veraciterque hominem factum, et venisse credentes, et venturum
exspectantes; sed tamen ignorantes Dei justitiam, et suam constituere
volentes. Neque enim frustra Dominus, cum et illas commemoraret quae
secum intraverunt ad nuptias, et illas contra quas januas clausit, et
quibus respondit, Nescio vos, utrasque virgines dixit, propter
continentiam; et quinque propter concupiscentiam carnis edomitam,
quinario praeditam sensu; ornatas utrasque lampadibus, propter bonorum
operum bonaeque conversationis in conspectu hominum luculentissimam
laudem; utrasque obviam sponso euntes, propter exspectationem qua
Christi speratur adventus: sed tamen alias sapientes, alias stultas,
quod sapientes oleum acceperunt in vasis suis, stultae autem hoc non
ferebant secum; in tam multis pares, hoc solo eas dispares
demonstrat, hoc solo diversa eis et contraria nomina imponit.
84. Quid enim tam conjunctum quam virgines et virgines, quinque et
quinque lampadibus ornatae, obviam sponso euntes et istae et illae?
Et quid tam contrarium quam sapientes, et stultae? videlicet quod
istae oleum in vasis, hoc est, intelligentiam gratiae Dei portant in
cordibus suis, scientes quod nemo possit esse continens nisi Deus
det, et hoc ipsum sapientiae deputantes, scire cujus hoc donum sit
(Sap. VIII, 21): illae autem largitori omnium bonorum
gratias non agentes, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum
est insipiens cor earum, dicentes se esse sapientes, stultae factae
sunt (Rom. I, 21, 22). De quibus sane nullo modo nunc
desperandum est, antequam dormiamus: sed si ita dormierint, cum
factus fuerit clamor ille, quo adesse jam nuntiabitur sponsus, et
evigilantes, hoc est resurgentes remanserint foris; non quia virgines
non sunt, sed quia nescientes unde habeant quod sunt, stultae virgines
sunt, meritoque foris erunt, quia internae affectum gratiae non secum
ferunt.
85. Quando tales ergo repereris, non tibi persuadeant inanitatem
vasorum suorum, sed tu eis potius plenitudinem. Unde ait Apostolus,
Quisquis se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet
scire. Et mox ostendens quid dixerit, Quisquis autem, inquit,
diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 2,
3). Nec sic dicere voluit, Cognovit eum, sed dicendo, cognitus
est ab illo, expressius voluit commendare, etiam hoc ab illo nobis
esse ut eum diligamus. Charitas enim Dei diffunditur in cordibus
nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5). Necesse est autem ut parum diligat Deum,
qui non ab illo, sed a seipso bonum se arbitratur effectum: unde autem
fieri potest ut talis non in seipso, sed in Domino glorietur? Qui
enim gloriatur quod sit bonus, in illo debet gloriari, a quo factus
est bonus: ac per hoc qui se a semetipso factum bonum arbitratur,
consequens est ut in seipso, non in Domino glorietur. Omnis autem
intentio gratiae Novi Testamenti, qua sursum cor habemus (quia omne
datum optimum, et omne donum perfectum desursum est [Jacobi I,
17], id agit, ne simus ingrati; atque in ipsa gratiarum actione
nihil aliud agitur, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur.
Habes librum, etsi prolixum, tamen, quantum existimo, non
superfluum. Sed ama etiam ecclesiasticas legere litteras, et non
multa invenies, quae requiras ex me; sed legendo et ruminando, si
etiam pure Dominum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae
cognitione dogna sunt, aut certe plurima, ipso magis inspirante, quam
hominum aliquo commonente perdisces. Quanquam eo ipso quo forinsecus
bene admonentem judicio non errante approbamus, quid aliud quam
internum lumen, magistrum nos habere testamur?
|
|