|
SILVANUS Senex, VALENTINUS, AURELIUS ,
INNOCENTIUS, MAXIMINUS, OPTATUS,
AUGUSTINUS, DONATUS, et caeteri episcopi de concilio
Zertensi , ad Donatistas.
1. Cum in auribus nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros
episcopos dicere, Cognitorem praemio fuisse corruptum, ut contra eos
sententia proferretur, vos autem ista facile credere, ac propterea
multos vestrum adhuc nolle acquiescere veritati; placuit nobis,
cogente Domini charitate, ex concilio nostro haec ad vos scripta
dirigere, quibus primitus admoneremini illos vobis victos atque
convictos haec mendacia jactare: qui etiam in suo Mandato, quod pro
illa collatione fecerunt, et suis nominibus atque subscriptionibus
firmaverunt, nos illic traditores et persecutores suos esse dicentes,
in falsitate atque mendacio manifestissimo detecti atque convicti sunt;
ita ut volentes gloriari de multitudine coepiscoporum suorum, inter
aliquorum absentium nomina etiam mortui nomen insererent; et cum
quaereretur ubi esset, subita perturbatione caecati, ipsi eum
confiterentur in itinere defecisse. Et cum interrogarentur quomodo
potuerit apud Carthaginem subscribere, qui in itinere jam defecerat,
vehementius perturbati, alio mendacio se obligaverunt, respondentes
eum a Carthagine redeuntem fuisse defunctum: de quo mendacio exire
omnino minime potuerunt. Ecce quibus creditis vel de antiqua
traditione, vel de Cognitoris corruptione, qui Mandatum suum, ubi
nobis objecerunt crimen traditionis, non potuerunt conscribere sine
crimine falsitatis. Proinde quae maxime necessaria credidimus, his
litteris tanquam breviario collecta inseruimus, ne forte ad magna
Gestorum volumina vel pervenire non facile possitis, vel ea legere
laboriosum putetis.
2. Carthaginem venimus et nos et episcopi vestri, et quod prius
nolebant et indignum esse dicebant, in unum convenimus. Electi sunt
ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium
loquerentur. Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum
quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent. Electi sunt quatuor
hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne
infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. Dati sunt etiam a nobis et ab
ipsis notarii quatuor hinc, et quatuor inde, ut bini cum exceptoribus
judicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur,
quod non fuisset exceptum. Huic tantae diligentiae etiam illud est
additum, ut et nos et ipsi, quemadmodum ipse judex, verbis nostris
subscriberemus, ne quisquam diceret in illis Gestis aliquid vel postea
fuisse corruptum. Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt,
innotuerint eadem Gesta omnibus locis, in quibus oportet ut
innotescant; sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit.
Nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae Dei, quae per istam
diligentiam vobis ministrata est. Nulla excusatio jam remansit;
nimium dura, nimium diabolica sunt hominum corda quae adhuc tantae
manifestationi veritatis obsistunt.
3. Ecce episcopi partis vestrae, quos omnes elegerunt, ut pro
omnibus loquerentur, conati sunt, quantum potuerunt, ut omnino ipsa
causa non ageretur, propter quam tantus numerus episcoporum utriusque
partis de universa Africa, et de tam longinquis locis Carthaginem
venerat. Et cum omnis anima suspensa exspectaret in tanta collectione
quid ageretur, illi vehementer instabant ut nihil ageretur. Quare
hoc, nisi quia causam suam malam sciebant, et facillime se posse
vinci, si ageretur, dubitare non poterant? Ipse ergo animus eorum,
quo timebant ne causa ageretur, jam victos eos esse monstrabat. Si
enim extorquerent quod volebant, ut jam collatio ipsa non fieret, nec
disputationibus nostris veritas appareret: redeuntes a Carthagine,
quid vobis erant responsari? quid demonstraturi? Credo, prolaturi
erant Gesta, et dicturi vobis: Nos instabamus ut causa non
ageretur, illi instabant ut ageretur. Vos exspectatis videre quid
egerimus: ecce legite ubi eos vicimus, ut nihil ageremus. Forte et
vos responderetis, si cor haberetis: Nihil ergo acturi, utquid
istis? vel potius qui nihil egistis, utquid redistis?
4. Denique posteaquam non potuerunt efficere quod conati sunt, id
est ut causa non ageretur; ipsa actio demonstravit quid timuerint,
quando in omnibus victi sunt. Confessi sunt enim, contra Ecclesiam
catholicam, quae toto terrarum orbe diffunditur, nihil se habere quod
dicerent; quia divinis sanctarum Scripturarum testimoniis oppressi
sunt, quibus Ecclesia designatur incipiens ab Jerusalem crevisse per
loca in quibus Apostoli praedicaverunt, et nomina eorumdem locorum in
suis Epistolis et Actis conscripserunt, et inde diffundi per caeteras
gentes. Contra istam Ecclesiam se non habere causam manifesta voce
professi sunt, ubi est evidentissima in nomine Dei nostra victoria.
Cum enim confirmant Ecclesiam, cui nos communicare, ipsos autem non
communicare manifestum est, olim se victos esse testantur; et vobis,
si sapiatis, apertissime indicant quid dimittere, et quid tenere
debeatis, non ea falsitate qua vobis non cessant adhuc usque mentiri,
sed illa veritate quam victi coacti sunt confiteri.
5. Quisquis ergo ab hac catholica Ecclesia fuerit separatus,
quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a
Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam; sed ira Dei manet
super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei
praejudicant aliena peccata; quia unusquisque in ea proprium onus
portabit, sicut Apostolus dicit (Galat. VI, 5). Et quicumque
in ea corpus Christi manducaverit indigne, judicium sibi manducat et
bibit (I Cor. XI, 29): nam etiam hoc ipse Apostolus
scripsit. Cum autem dicit, judicium sibi manducat, satis ostendit,
quia non alteri judicium manducat, sed sibi. Hoc nos egimus, et
ostendimus, et obtinuimus, quia communio malorum non maculat aliquem
participatione Sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in
factis malis non eis quisque consentiat; portat malus causum suam et
personam suam, nec praejudicat alteri quem in consensione mali operis
socium non habet criminis.
6. Hoc etiam ipsi voce apertissima coacti sunt confiteri; non tunc
quando ista dicebamus, sed postea cum aliud ageretur. Nam cum ventum
fuisset ad causam etiam Caeciliani, quam nos ab Ecclesiae causa
distinguebamus, ut si forte malus esset inventus, ipsum
anathematizaremus, non tamen propter ipsum Ecclesiam Christi
relinqueremus, cui per malam suam causam praejudicare non posset: cum
ergo etiam ad ipsam Caeciliani causam ventum fuisset, et legi sent
illi concilium Carthaginense , ubi recitabant septuaginta plus minus
episcoporum sententias contra Caecilianum absentem prolatas;
respondimus eis, sic non obesse illud episcoporum concilium absenti
Caeciliano, quemadmodum non obfuit plurium episcoporum partis Donati
concilium absenti Primiano, quando eum in Maximiani causa plus minus
centum episcopi damnaverant. Tunc illi, nominata causa Maximiani,
unde sciunt se etiam quos damnaverant, in honore integro suscepisse,
et baptismum in sacrilego Maximiani schismate datum se confirmasse, et
non destruxisse; et in sua Bagaitana sententia , qua eos
damnaverunt, quibusdam qui in ipso schismate fuerunt, dilationem
dedisse, et dixisse quod eos non polluerint sacrilegi surculi
Maximiani plantaria: ista ergo causa posteaquam eorum aures
percussit, expavescentes et perturbati, et obliti unde superius contra
nos contendebant, continuo dixerunt, Nec causa causae, nec persona
personae praejudicat: et confirmaverunt verbis suis quod nos antea de
Ecclesia dicebamus, quia non solum Catholicae transmarinae, contra
quam se confessi sunt non habere quod dicerent, verum etiam Catholicae
Africanae, quae illi unitatis communione conjungitur, causa et
persona Caeciliani, qualiscumque fuisset, praejudicare non posset;
si Maximianus qui cum caeteris sociis suis Primianum damnavit, si
etiam Felicianus qui simul Primianum damnavit, et postea in causa
Primiani a Donati parte damnatus est, non praejudicat parti Donati,
cui modo episcopus, sicut antea fuerat, receptus adjungitur; si etiam
ipsis sociis suis Maximianus non praejudicat, quibus isti dilationem
dederunt, dicentes eos ab illo, cum quo fuerunt, non fuisse
pollutos, quia nec causa causae praejudicat, nec persona personae.
7. Quid ergo quaeritis amplius? Multis quidem verbis superfluis
Gesta oneraverunt; et quia non potuerunt efacere ut causa non
ageretur, hoc fecerunt multum loquendo, ut quod actum est difficile
legeretur. Sed debent vobis etiam ista eorum pauca verba sufficere,
ne propter nescio quae, nescio quonum hominum crimina, oderitis
unitatem catholicae Ecclesiae; quia, sicut ipsi dixerunt,
relegerunt, subscripserunt, Nec causa causae praejudicat, nec
persona personae. Nam et in ipsa causa Caeciliani, quam licet ad
Ecclesiae causam non pertinentem, tamen defendendam suscepimus, ut
etiam ibi calumniae manifestarentur ipsorum, apertissime victi sunt,
nihilque eorum quae in Caecilianum intendebant, probare potuerunt.
Insuper etiam de criminibus traditionis nos episcopalia Gesta
protulimus, unde recitavimus aliquos eorum episcoporum qui sententias
in absentem dixerant Caecilianum, manifestissimos fuisse traditores.
Contra ipsa Gesta illi, quia non habebant quod dicerent, falsa esse
dixerunt; sed nullo modo probare potuerunt.
8. Insuper etiam confessi sunt, vel potius pro magna gloria professi
sunt, Caecilianum apud Constantinum imperatorem a suis praecessoribus
accusatum. Et addiderunt mendacium, quod illis accusantibus fuerit ab
Imperatore damnatus. Ecce et hinc victi sunt, unde vobis solent
nebulas erroris offundere, concitantes nobis invidiam, et in odium
vestrum nos adducentes, quia Ecclesiae causam apud Imperatores
agimus. Ecce majores eorum de quorum nominibus gloriantur, Ecclesiae
causam egerunt apud Imperatorem; persecuti sunt accusando Caecilianum
apud Imperatorem, damnatum dixerunt. Jam non vos seducant vanissimis
et mendacissimis verbis: redite ad cor vestrum, timete Dominum,
cogitate veritatem, relinquite falsitatem. Quidquid enim jam passi
fueritis imperialibus legibus, quod non pro justitia, sed pro
iniquitate patimini, non poteritis dicere ideo nos esse injustos, quia
sic vobiscum agi non debuit, ut Imperator vos ab ista iniquitate
compesceret. Episcopi enim vestri confessi sunt majores suos sic
egisse cum Caeciliano, quomodo vobiscum agi non vultis. Et tamen
quod Caecilianum apud Imperatorem persecuti fuerint, etiam ipsis
confitentibus et profitentibus satis constitit: quod autem Caecilianus
fuerit ab Imperatore damnatus, omnino non constitit; imo etiam
constitit eum, accusantibus et persequentibus majoribus eorum, et bis
numero prius ab episcopis, et ab ipso postea Imperatore fuisse
purgatum. Hoc etiam ipsi confirmaverunt, talia postea, quasi pro
causa sua, proferendo, ut magis contra ipsos esse invenirentur, et
pro causa Caeciliani etiam illa quae protulerunt, recitarentur.
Quoscumque ergo accusare voluerunt, nullis certis documentis probare
potuerunt: quidquid autem nos et pro Ecclesiae causa, et pro
Caeciliani causa diximus, et verbis suis et lectionibus a se prolatis
etiam ipsi confirmaverunt.
9. Nam protulerunt primo codicem Optati, unde quasi probarent
Caecilianum ab Imperatore damnatum: qui codex cum contra illos
legeretur, et magis ostenderet Caecilianum fuisse purgatum, ab
omnibus risi sunt. Sed quia ipse risus non potuit ab exceptoribus
excipi, verbis suis apud Acta risos se esse testati sunt. Iterum
recitaverunt et protulerunt libellum imperatori Constantino a suis
majoribus datum, ubi questi sunt quod eos memoratus imperator graviter
persequeretur; ac sic eodem libello manifestarunt se apud Imperatorem
a Caeciliano fuisse superatos, falsumque esse quod dixerant, eum ab
Imperatore damnatum. Terrio protulerunt litteras ejusdem Constantini
ad vicarium Verinum datas, ubi eos graviter detestatur, et propterea
dicit de exsilio relaxandos, et furori suo dimittendos, quia jam Deus
coeperat in illos vindicare: ac sic etiam istis Imperatoris litteris
confirmaverunt se falsum dixisse, quod Caecilianus ab Imperatore
damnatus sit; cum potius Imperator ipsos a Caeciliano victos esse
monstraverit, quando eos vehementer exsecratus, ideo jussit ut de
exsilio dimitterentur, ut Deo judice, sicut et jam coeperant,
punirentur.
10. Postea Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani causam in
medium miserunt, dicentes eumdem Felicem fuisse traditorem, a quo
Caecilianus fuerat ordinatus: et ejusdem Constantini imperatoris pro
Caeciliano contra seipsos litteras protulerunt, ubi ad proconsulem
scripsit, ut ad Comitatum suum mitteretur Ingentius. Iste autem
Ingentius confessus fuerat in cognitione Aeliani proconsulis falsum se
fecisse adversus Felicem Caeciliani ordinatorem. Dicebant ergo isti
non sine causa voluisse Imperatorem ut ad se mitteretur Ingentius,
nisi quia Caeciliani adhuc causa pendebat: et conabantur immittere
suspicionem vanissimam, quod posteaquam Ingentius ad Comitatum
directus est, tunc Imperator contra Caecilianum potuerit judicare,
et illud judicium suum quod nos recitaveramus, ubi inter partes
cognoverat, Caecilianumque purgaverat, sententia posteriore
rescindere. Sed dicebatur eis ut hoc potius legerent; et nihil omnino
proferebant. Illae autem litterae Imperatoris , quibus ad se mitti
jussit Ingentium, quas contra seipsos pro Caeciliano recitaverunt,
hoc continent, quod Aelianus proconsul in causa Felicis audientiam
praebuerit competentem, eumdemque Felicem a crimine traditionis
innocentem fuisse constiterit: sed Ingentium ad Comitatum suum
propterea jubere transmitti, ut illis qui ibi erant, et diurnis diebus
eum interpellare non desinebant, apparere et intimari posset, et
frustra eos Caeciliano invidiam comparare, et adversus eum violenter
insurgere voluisse.
11. Quis eos crederet ista contra se recitasse pro nobis, nisi Dei
omnipotentis nutu factum esset, ut non solum verba eorum Gestis
tenerentur, sed etiam manus subscribentium legerentur? Nam et ordinem
consulum et dierum, qui Gestis expressus est, si quis nunc diligenter
advertat, inveniet primo Caecilianum episcopali judicio fuisse
purgatum. Deinde non multo post Felicis Aptungensis causa ab
Aeliano proconsule examinata est, ubi eum constitit innocentem: in
qua causa ad Comitatum mitti jussus est Ingentius. Et longe postea
ipse Imperator causam inter partes cognovit atque finivit: in qua
cognitione Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos
judicavit. In quo ordine consulum et dierum satis ostenditur
fallaciter eos et calumniose dixisse, quod Imperator misso ad
Comitatum Ingentio, judicium suum mutavit, et Caecilianum quem
prius purgaverat, postea condemnavit. Non solum autem nihil de hac re
legere potuerunt, et contra seipsos tanta legerunt; sed etiam per
ordinem consulum evidentius convincuntur, post causam Felicis
proconsulari judicio terminatam, in qua jussum est ut ad Comitatum
Ingentius mitteretur, nec parvo intervallo, sed longe postea memorati
imperatoris judicio inter partes habito, Caecilianum fuisse purgatum
12. Non ergo vobis dicant quia praemio corrupimus judicem. Quid
enim aliud solent victi homines dicere? Aut si aliquid dedimus
judici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret; ipsis quid dedimus,
ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, verum etiam
recitarent? An forte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum
dicant judicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tam multa, quae
pro nobis contra seipsos dixerunt et recitaverunt, gratis nobis omnia
praestiterunt? Aut certe si propterea dicunt quod nos vicerint, quia
melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis.
Nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaveramus: illi autem
quatuor protulerunt.
13. Sed quid pluribus litteras oneramus? Si vultis nobis credere,
credite; et teneamus pariter unitatem, quam jubet et diligit Deus.
Si autem nobis non vultis credere, Gesta ipsa legite, aut vobis ut
legantur admittite, et an vera sint quae scripsimus vobis, ipsi
probate. Si autem nihil horum facere vultis, et manifestissima
veritate convictam partis Donati falsitatem adhuc sequi desideratis,
mundi sumus a poena vestra, quando vos sero postea poenitebit. Si
vero id quod vobis praestitit Deus non contempseritis; et post causam
tam diligenter actam, et tam diligenter manifestatam, perversam
consuetudinem relinquentes, paci Christi et unitati consenseritis, de
vestra correctione gaudebimus: et Sacramenta Christi, quae in
sacrilegio schismatis ad judicium habetis, utilia et salubria vobis
erunt cum in catholica pace habueritis caput Christum, ubi charitas
cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Haec ad vos
scripsimus XVIII cal. julias , piissimo Honorio Augusto IX
cos. ut quando possunt ad quosque vestrum istae litterae pervenirent.
|
|