EPISTOLA CXXV . Cum Hipponem ad invisendum Augustinum venisset Pinianus, ibique rei sacrae interesset, subito populi tumultu ad presbyterium postulatus fuit; nec evadere permissus donec jurasset non se Hippone discessurum, atque si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, nonnisi in ipsa Hipponensi Ecclesia suscepturum hoc munus. Conquesti sunt Albina filiique ipsius (puta Pinianus et Melania) Hipponenses pecuniae cupiditate virum praedivitem vindicare sibi sategisse, nulliusque vigoris esse volebant juramentum vi metuque extortum. Quam ob causam Augustinus ad Alypium scribit quomodo suspicionibus et querelis istis sit occurrendum, quave religione exsolvendum juramentum datum a Piniano.

Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fratri et consacerdoti ALYPIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.

1. Dolemus quidem graviter, nec fieri potest ut parvipendamus quod in injurias Sanctitatis tuae populus Hipponensis tanta clamavit; sed multo gravius dolendum est, frater bone, talia de nobis existimari, quam illa clamari. Quando enim nos credimur cupiditate pecuniae, non dilectione justitiae servos Dei velle retinere, nonne optandum est ut qui hoc credunt, occultum cordis sui voce testentur, ac sic aliqua, si fieri potest, tanto majora remedia requirantur, quam ut taciti pereant perniciosis suspicionibus venenati? Quapropter magis satagendum est, unde etiam priusquam hoc fieret locuti sumus, quomodo persuadeatur hominibus, quibus nos ad exemplum bonorum operum praebere praecipimur, falsum esse quod suspicantur, quam quomodo arguendi sint, qui suspiciones suas vocibus verbisque declarant.

2. Proinde ego sanctae Albinae non succenseo, nec arguendam judico, sed a tali suspicione sanandam. Quae, quia non in meam personam eadem verba direxit , sed tanquam de Hipponensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus, sed pecuniae causa hominem divitem, atque hujusmodi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere voluisse; tamen quod de nobis senserit, pene clamavit: nec ipsa tantum, verum etiam sancti filii ejus, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt. Hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab hujusmodi suspicionibus, quam propter has arguendos existimo. Ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari vel praeberi potest, si adversus nos in tam sanctis nobisque charissimis cordibus nostris pullulare potuere? De te quippe imperitum vulgus hoc sensit; de nobis, lumina Ecclesiae: unde quid magis dolendum sit, vides. Utrumque autem non accusandum censeo, sed sanandum: homines enim sunt, et de hominibus talia, licet falsa, non tamen incredibilia suspicantur. Nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam; praesertim jam experti quod nihil ex ea populus Thagastensis accepit: sic ergo et Hipponensis. Verum omnis haec invidia non nisi in clericos aestuat, maximeque in episcopos, quorum videtur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus Ecclesiae tanquam possessores et domini existimantur. Ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, mi Alypi, non aedificentur per nos infirmi. Recordare quid locuti fuerimus, antequam ista tentatio, quae plus ad hoc cogit, accideret. Ex hoc potius conferendo, adjuvante Domino, providere conemur; nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est ubi debeat sola sufficere. Si enim servi Dei non reprobi sumus, si aliquid viget in nobis illius igniculi quo charitas non quaerit quae sua sunt; providere utique debemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia, pedibus incautis agere convincamur, ut oves dominicae turbidam bibant.

3. Nam quod scripsisti, de genere jurationis violenter extortae, ut inter nos requiramus, obsecro te ne res lucidissimas disputatio nostra faciat obscuras. Si enim certa mors intentaretur, ut aliquid illicitum ac nefarium servus Dei se juraret esse facturum, mori malle quam jurare debuerat, ne jurationem scelere impleret. Nunc vero cum tantummodo populi perseverantissimus clamor, ad nullum nefas hominem cogeret, sed ad id quod si fieret, licite fieret; cumque metueretur quidem ne aliqui perditi, qui multitudini etiam bonorum plerumque miscentur, occasione seditionis et quasi justae indignationis inventa, in aliquam vim sceleratam rapinarum cupiditate prorumperent, sed tamen illud quod metuebatur esset incertum; quis censeat propter incerta, non dico damna et quaslibet injurias corporales, sed propter ipsam mortem cavendam, certum perjurium debere committi? Nescio quis ille Regulus nihil in Scripturis sanctis de impietate falsae jurationis audierat, nihil de Zachariae falce didicerat, et nimirum Carthaginensibus non per sacramenta Christi, sed per daemonum inquinamenta juraverat; et tamen certissimos cruciatus et horrendi exempli mortem, non ut juraret necessitate pertimuit, sed libera voluntate quia juraverat, ne pejeraret excepit. Et Romana tunc illa censura noluit habere, non in numero sanctorum, sed in numero senatorum, nec in coelesti gloria, sed in terrestri curia, non solum eos qui metu mortis crudeliumque poenarum apertissime pejerare, quam ad immanes hostes remeare maluerant; sed etiam illum qui reatu perjurii se putaverat absolutum, quia post jurationem ficta nescio qua necessitate redierat. Ita non attenderunt, qui eum senatu pepulerunt, quid ipse jurando cogitasset, sed quid ab illo quibus juraverat exspectarent. Nec legerant quod nos usquequaque cantamus: Qui jurat proximo suo, et non decipit (Psal. XIV 4). Solemus haec, quamvis in hominibus a Christi gratia et nomine alienis, cum ingenti admiratione laudare; et adhuc in Libris divinis inquirendum putamus, utrum aliquando licite pejeremus, ubi nobis, ne jurandi facilitate in perjurium prolabamur, etiam praeceptum est ne juremus!

4. Illud sane rectissime dici non ambigo, non secundum verba jurantis, sed secundum exspectationem illius cui juratur, quam novit ille qui jurat, fidem jurationis impleri. Nam verba difficillime comprehendunt, maxime breviter, sententiam cujus a jurante fides exigitur. Unde perjuri sunt, qui servatis verbis, exspectationem eorum quibus juratum est deceperunt; et perjuri non sunt, qui etiam verbis non servatis, illud quod ab eis cum jurarent exspectatum est, impleverunt. Proinde quia Hipponenses sanctum Pinianum non sicut damnatum, sed sicut charissimum inhabitatorem suae civitatis habere voluerunt, etsi verbis ejus non satis comprehendi potuit, usque adeo tamen in promptu est quid ab illo exspectaverint, ut quod nunc post jurationem absens est, neminem moveat eorum qui audire potuerunt, certa eum causa profecturum esse, cum voluntate redeundi. Ac per hoc perjurus nec erit, nec ab eis putabitur, nisi eorum exspectationem deceperit: non autem decipiet, nisi aut voluntatem mutaverit apud eos habitandi, aut aliquando discesserit sine dispositione redeundi; quod absit ab ejus moribus et fide, quam Christo et Ecclesiae debitam servat. Nam, ut omittam quod mecum nosti, quam sit tremendum de perjurio divinum judicium; illud certe scio, nulli nos deinceps succensere debere qui nobis jurantibus non crediderit, si talis viri perjurium non modo aequo animo ferendum, verum etiam defendendum putabimus. Quod et a nobis et ab illo avertat illius misericordia, qui eruit a tentatione sperantes in se. Sicut ergo in commonitorio rescripsisti, impleat promissum quo ita se promisit ab Hippone non recessurum, quemadmodum ego vel ipsi Hipponenses non recedimus, quibus tamen et abeundi et redeundi facultas est libera: nisi quod his qui juratione non detinentur, etiam omnino et migrandi et non redeundi sine perjurii reatu potestas est.

5. Clericos sane nostros vel fratres in monasterio constitutos, participes vel hortatores fuisse contumeliarum tuarum, utrum probari possit, ignoro. Nam cum hoc quaesissem, dictum est unum tantummodo Carthaginensium de monasterio clamasse cum populo, cum illum presbyterum peterent, non cum in te indigna jactarent. Adjunxi huic epistolae ipsius promissionis exemplum, ex chartula eadem translatum, quam ipse subscripsit, et me inspiciente emendatum.