|
Dominis dilectissimis, fratribus presbyteris, SATURNINO et
EUFRATI, et clericis qui vobiscum sunt, ad unitatem Christi
pacemque conversis, AUGUSTINUS episcopus, in Domino
salutem.
1. Laetificavit nos vester adventus: sed non vos absentia nostra
contristet. In illa enim Ecclesia sumus, quae propitio Deo, licet
usquequaque porrecta et toto orbe diffusa sit, unum tamen corpus est
magnum unius capitis magni, quod caput ejus est ipse Salvator, sicut
Apostolus dicit (Eph. V, 23, et Coloss. I, 18). De
hujus autem capitis glorificatione, quae post ejus resurrectionem
futura fuerat, tanto ante propheta praedixit, Exaltare super coelos,
Deus; et quia illo super coelos exaltato, Ecclesia ejus omnem terram
copiosa fecunditate fuerat impletura, consequenter idem psalmus
adjunxit: Et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12).
Proinde, dilectissimi, stabili mente et firmissimo corde, sub tam
excelso capite, in tam glorioso corpore persistamus, in quo invicem
membra sumus. Unde etsi remotissimis terris mea longinqua esset
absentia, in illo simul essemus, a cujus corporis unitate recedere non
debemus. Si enim nos una domus haberet, utique simul esse diceremur:
quanto magis simul sumus, cum in uno corpore simul sumus! Quanquam
etiam in una domo nos esse Veritas ipsa testatur, quoniam sancta
Scriptura, quae corpus Christi esse dicit Ecclesiam, ipsa itidem
dicit Ecclesiam eamdem esse domum Dei.
2. Sed haec domus non orbis terrae uno angulo aedificatur, sed per
omnem terram. Unde ille psalmus, in cujus titulo legitur, Quando
domus aedificabatur post captivitatem, sic incipit: Cantate Domino
canticum novum, cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1).
In vetustate quippe veteris hominis, orbem terrae diabolus
captivaverat; post hanc captivitatem cum aedificatur domus, renovatio
fidelium significatur in homine novo. Unde dicit Apostolus, Exuite
vos veterem hominem, et induite eum qui secundum Deum creatus est
(Eph. IV, 22, 24): et quia hoc per omnem terram fit in
unitate catholica; sicut in alio psalmo dictum est, Et super omnem
terram gloria tua; sic in isto cum dictum esset, Cantate Domino
canticum novum, ut demonstraretur quando domus aedificatur in isto
cantico novo, continuo subjunctum est, Cantate Domino, omnis
terra. Operarios autem, per quos ista tam magna domus aedificatur,
idem psalmus exhortatur, cum consequenter dicit, Bene nuntiate de die
ex die salutare ejus; annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus
populis mirabilia ejus: et paulo post dicit, Afferte Domino,
patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem. Quae sit haec
domus, id est Ecclesia catholica, alio loco dixi .
3. His atque hujusmodi testimoniis tantae hujus domus, quae in tota
Scriptura tam multa reperiuntur, ita cesserunt inimici ejus, ut
faterentur contra Ecclesiam transmarinam, quam tamen catholicam esse
confessi sunt, se causam non habere. Huic nos communicamus ut
conjungi mereamur membris Christi, et compaginem corporis ejus
fidelissimae charitatis amplectamur affectu. Quoniam in Ecclesiae
hujus unitate quicumque male vixerit, sibi judicium manducat et bibit,
sicut Apostolus dicit (I Cor XI, 29). Quicumque autem bene
vivit, non ei praejudicat aliena causa, et aliena persona. Sic etiam
illi cum de causa Maximiani urgerentur, ore suo coacti sunt
confiteri, quia nec causa causae, nec persona personae praejudicat.
Solliciti tamen invicem sumus pro nobis, tanquam unius corporis
membra; ut quicumque adjuvante homino, ad horreum futurum pertinemus,
interim in area simul paleam toleremus, ne propter illam futuro igni
destinatam, nos aream dominicam deseramus.
4. Agite fideliter, et hilariter Ecclesiastica officia quae ad vos
pertinent, pro gradibus vestris, et ministerium vestrum sinceriter
adimplete propter illum Deum, sub quo conservi sumus, et cui rationem
de nostris actibus reddituros nos esse cogitamus. Unde abundare debent
in vobis misericordiae viscera, quia judicium sine misericordia erit
illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Ac per
hoc, et pro illis orate nobiscum qui adhuc contristantur, ut sanetur
carnalis animi infirmitas, ex diuturna consuetudine collecta atque
contracta. Nam quis non intelligat quam bonum sit et jucundum fratres
habitare in unum (Psal. CXXXII, 1), si sanas fauces ista
jucunditas tangat, unde respuat amaritudinem divisionis meus quae
diligit dulcedinem charitatis? Potens est autem et misericors Deus,
quem pro illis oramus, ut quibuslibet occasionibus etiam ipsos attrahat
ad salutem. Dominus vos in pace conservet.
|
|