|
Domino eximio, et merito insigni, multumque charissimo filio
MARCELLINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Epistolam tuam, quam per sanctum fratrem et coepiscopum meum
Bonifacium accepi, quaesivi, cum rescriberem, nec inveni. Recolui
tamen te in ea quaesisse quomodo invenerint magi Pharaonis, conversa
in sanguinem tota aqua Aegypti, unde simile aliquid facerent. Quae
duobus modis solvi quaestio solet: sive quod marina aqua potuerit
offerri; sive, quod est credibilius, quia in ea regione, in qua
erant filii Israel, istae plagae non fiebant. Hoc enim quibusdam
Scripturae illius locis apertissime expressum admonet, etiam ubi non
dictum est, quid intelligi debeat.
2. Illae autem litterae tuae, quas presbyter Urbanus attulit,
habent quaestionem mihi propositam ex libris non divinis, sed meis,
quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non
multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non
potest, mea est; non ejus auctoris cujus sensum improbare fas non
est, etiam cum, eo non intellecto, hoc inde sentitur quod improbandum
est. Ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui
proficiendo scribunt, et scribendo proficiunt. Unde si aliquid vel
incautius, vel indoctius a me positum est, quod non solum ab aliis qui
videre id possunt, merito reprehendatur, verum etiam a meipso, quia
et ego saltem postea videre debeo, si proficio; nec mirandum est, nec
dolendum: sed potius ignoscendum atque gratulandum; non quia erratum
est, sed quia improbatum. Nam nimis perverse seipsum amat qui et
alios vult errare, ut error suus lateat. Quanto enim melius et
utilius, ut ubi ipse erravit, alii non errent, quorum admonitu errore
careat! quod si noluerit, saltem comites erroris non habeat. Si enim
mihi Deus quod volo praestiterit, ut omnium librorum meorum quaecumque
mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto,
colligam atque demonstrem; tunc videbunt homines quam non sim acceptor
personae meae.
3. Vos autem qui me multum diligitis, si talem asseritis adversus
eos quorum malitia, vel imperitia, vel intelligentia reprehendor, ut
me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis; frustra laboratis, non
bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso judice superamini.
Quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis talis esse existimor,
qualis non sum. Profecto enim non me, sed pro me alium sub meo nomine
diligunt, si non quod sum, sed quod non sum diligunt. Nam in quantum
me noverunt, vel de me verum credunt, ego ab eis diligor: in quantum
autem mihi tribuunt quod in me non cognoscunt, alium talem qualem me
putant, pro me diligunt . Romani maximus auctor Tullius eloquii,
Nullum unquam verbum, inquit de quodam, quod revocare vellet,
emisit. Quae quidem laus, quamvis praeclarissima videatur, tamen
credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto. Nam et
illi quos vulgo moriones vocant, quanto magis a sensu communi
dissonant, magisque absurdi et insulsi sunt, tanto magis nullum verbum
emittunt quod revocare velint; quia dicti mali, vel stulti, vel
incommodi poenitere, utique cordatorum est. Sed si in bonam partem
accipiatur, ut quempiam talem fuisse credamus, qui cum sapienter omnia
loqueretur, nullum unquam verbum quod revocare vellet, emisit; hoc
potius de hominibus Dei, qui Spiritu sancto acri locuti sunt, quam
de illo quem sic Cicero laudat, saluberrima pietate credendum est.
Ab hac ego excellentia tam longe absum, ut si nullum verbum quod
revocare vellem protulero, fatuo sim quam sapienti similior. Illius
quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima, qui nullum verbum,
non quod revocare vellet, sed quod revocare deberet, emisit. Hoc
quisquis nondum est assecutus, secundas habeat partes modestiae, quia
primas non potuit habere sapientiae: quia non valuit omnia non
poenitenda diligenter dixisse, poeniteat quae cognoverit dicenda non
fuisse.
4. Cum ergo, non sicut quidam charissimi mei putant, nulla vel
pauca, sed potius plura fortasse quam etiam maledici opinantur verba
dixerim, quae mallem revocare, si possem; non mihi Tulliana illa
blanditur sententia, qua dictum est, Nullum unquam verbum quod
revocare vellet, emisit: sed angit me plane Horatiana sententia,
Nescit vox missa reverti. Hinc est quod periculosissimarum
quaestionum libros, de Genesi scilicet, et de Trinitate, diutius
teneo quam vultis et fertis; ut si non potuerint nisi habere aliqua
quae merito reprehendantur, saltem pauciora sint quam esse possent, si
praecipiti festinatione inconsultius ederentur. Vos enim, ut vestrae
indicant litterae (nam hoc mihi etiam sanctus frater et coepiscopus
meus scripsit Florentius), ideo ut edantur urgetis, quo possint a
me, dum in hac carne vivo, defendi, cum vel ab inimicis mordentibus,
vel etiam ab amicis parum intelligentibus, fortasse in quibusdam
coeperint accusari. Quod utique propterea dicitis, quia non putatis
esse in eis aliquid, quod vera possit ratione culpari: alioquin non me
ad eorum editionem, sed ad diligentiorem emendationem potius
hortaremini. Ego autem judices veros, et veritate severos magis
intueor, inter quos et meipsum primitus constituere volo; ut ad illos
ea tantum reprehendenda perveniant, quae a me, quamvis sedulo
perscrutante, minime videri potuerunt.
5. Quae cum ita sint, hoc tamen quod in tertio libro de Libero
Arbitrio, cum de substantia rationali agerem, sic a me positum est ut
dicerem, In corporibus autem inferioribus anima post peccatum ordinata
regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, sed sicut leges
universitatis sinunt: diligenter advertant qui putant me aliquid de
anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex
parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque
coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et
videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum
habeo; post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros
homines in carne peccati, cui sanandae venit in Domino similitudo
carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praejudicarent opinioni
quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans
aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione
determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio
laudaretur.
6. Sive enim ex illa una omnes animae propagentur, sive singillatim
in singulis fiant, sive extra creatae mittantur, sive in corpora
sponte mergantur; procul dubio creatura ista rationalis, id est
humanae animae natura, in corporibus inferioribus, hoc est terrenis,
post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio,
interim quod constat peccatum primi hominis . Non enim dictum est,
Post peccatum suum, aut, Posteaquam peccavit; sed dictum est,
Post peccatum: ut quodlibet postea, si fieri posset, discussa ratio
declararet, sive peccatum ejus, sive peccatum parentis carnis ejus,
recte dictum intelligeretur quod dictum est, Post peccatum in
inferioribus corporibus ordinata regit corpus suum, non omni modo pro
arbitrio, quia et caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V,
17), et ingemiscimus gravati (II Cor. V, 4), et corpus
quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15): et quis
omnia enarret carnalis infirmitatis incommoda? quae utique non erunt,
cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 53),
ut absorbeatur mortale a vita. Tunc itaque spirituale corpus reget
omni modo pro arbitrio; nunc vero non omni modo, sed sicut leges
universitatis sinunt, per quas constitutum est ut corpora orta
occidant, et aucta senescant. Nam illius primi hominis anima, ante
peccatum etiamsi nondum spirituale corpus, sed animale, tamen pro
arbitrio regebat. Post peccatum autem, id est posteaquam peccatum in
illa carne commissum esset, ex qua deinceps propagaretur caro peccati,
anima rationalis sic est in inferioribus corporibus ordinata, ut non
omni modo pro arbitrio regat corpus suum. Quod si nondum acquiescunt
in parvulis, qui nulla adhuc peccata propria commiserunt, jam tamen
esse carnem peccati, quia et huic sanandae, cum baptizantur,
necessaria est medicina, similitudo illa carnis peccati; nec sic istis
verbis nostris habent quod succenseant. Constat quippe, nisi fallor,
eamdem carnem, etiamsi non vitio, sed natura infirma est, tamen post
peccatum coepisse nasci: quia neque ita creatus est Adam, neque
aliquem genuit ante peccatum.
7. Quaerant ergo alia quae recte reprehendant, non solum in aliis
festinantius editis, verum etiam in his ipsis libris meis de Libero
Arbitrio. Neque enim eos inventuros nego unde mihi beneficium
conferant; quoniam si illi, quod jam in multorum manus exierunt,
corrigi non possunt, ego certe quoniam vivo adhuc, possum. Haec
autem verba tam caute a me posita, ut nulli de animae exortu quatuor
illarum opinioni rationive praescriberem, hi tantum reprehendant, qui
reprehendendam putant eamdem ipsam de re tam obscura cunctationem meam:
contra quos me non defendo, quod recte faciam in hac quaestione
cunctari, cum omnino non dubitem et immortalem esse animam, non ita ut
Deus, qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16), sed
modo quodam sui generis; et eam esse creaturam, non substantiam
Creatoris, et si quid aliud de natura ejus certissimum teneo. Sed
quia hoc me facere compellit de animae exortu caliginosissimae
quaestionis obscuritas, manum potius porrigant confitenti, et quidquid
illud est nosse cupienti; et doceant, si possunt, vel ostendant, si
quid de hac re vel certa ratione didicerunt, vel apertissimo divino
eloquio crediderunt. Si enim ratio contra divinarum Scripturarum
auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine;
nam vera esse non potest. Rursus si manifestissimae certaeque rationi
velut Scripturarum sanctarum objicitur auctoritas; non intelligit qui
hoc facit, et non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non
potuit, sed suum potius objicit veritati, nec quod in eis, sed quod
in seipso velut pro eis invenit, opponit.
8. Exempli gratia: diligenter attende quod dicam. Scriptum est
prope finem libri qui vocatur Ecclesiastes, cum de solutione hominis,
quae fit per mortem istam qua dirimitur anima a corpore, Scriptura
loqueretur: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit; et spiritus
revertatur ad Deum qui dedit eum (Eccle. XII, 7). Sententia
hujus auctoritatis procul dubio certa est, nec quemquam decipit
falsitate: sed si quispiam voluerit eam sic interpretari, ut inde
animarum propaginem, quod ex illa una quam Deus primo homini dedit,
omnes caeterae veniant, conetur adstruere; videtur illi suffragari
quod ibi de carne dictum est pulveris nomine (nam utique pulvis et
spiritus nihil aliud hoc loco quam anima et caro intelligitur), ut eo
modo affirmet animam reverti ad Deum, quod sit de traduce illius
animae quam primo homini dedit Deus, quemadmodum convertitur caro in
terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis quae in primo
homine de terra facta est: ac sic contendat ex hoc quod de carne
notissimum est, debere nos credere illud quod de anima occultum est.
De traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animae ambigitur.
Utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, velut singula
singulis parili ratione reddantur: caro scilicet convertatur in
terram, sicut fuit; inde enim sumpta est, quando factus est primus
homo: et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum quando
insufflavit in faciem hominis quem finxerat, flatum vitae, et factus
est homo in animam vivam (Gen. II, 7), ut deinceps ex utraque
re utriusque rei propago decurreret.
9. Verumtamen si illud est verum, quod animas non ex illa una
propagatas, sed alibi creatas singulis singulas Deus dat, etiam huic
sententiae congruit quod dictum est, Spiritus revertatur ad Deum qui
dedit eum. Solae ergo reliquae duae opiniones videntur excludi; quia
si fierent in singulis hominibus animae propriae, cum creantur, non
putatur dici debuisse, Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum,
sed ad Deum qui fecit eum: Dedit enim veluti sic sonat, quasi jam
extra fuerit quod dari posset. Deinde quod dictum est, revertatur ad
Deum, urgent verbo et premunt, dicentes: Quomodo revertetur, ubi
nunquam antea fuerit? Potius enim dici debuisse asserunt, Et ad
Deum vel pergat, vel vadat ad Deum, quam, Revertatur ad Deum, si
nunquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. Item quomodo
animae sponte labantur in corpus, cum scriptum sit, dedit eum, non
tam in promptu est explicare. Ac per hoc, ut dixi, duae istae
opiniones sub verbis hujus testimonii laborant: una, qua putantur
singulae quaeque animae in singulis suis corporibus fieri; alia, qua
putantur in corpora sponte demergi. Duabus autem illis, sive de
traduce illius unius veniant, sive antea jam creatae et apud Deum
constitutae, singulis corporibus dentur, sine labore verba ista
coaptantur.
10. Et tamen si assertores ejus sententiae qua creduntur animae in
suis singulis corporibus fieri, affirment ita esse dictum de spiritu,
qui pro anima positus est, Deus dedit eum, quemadmodum recte dicitur
dedisse nobis oculos, vel aures, vel manus, vel quodlibet aliud;
quae membra utique non extra jam fecerat, et alicubi reposita habebat,
quae cum opus esset, daret, hoc est, adderet et adjungeret; sed
illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur: quid ei
respondeatur non video; nisi forte alia vel testimonia proferantur,
vel certa ratio unde ista opinio refellatur. Itemque illi qui putant
animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum, Deus dedit
eum, quomodo dictum est, Tradidit illos Deus in concupiscentiam
cordis eorum (Rom. I, 24). Proinde unum verbum relinquitur,
quod dictum est, revertatur ad Deum, quo pacto accipi possit
reverti, ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus
fiunt; quo solo verbo una illarum quatuor angustatur opinio. Sed
neque propter hoc unum verbum temere existimo illam sententiam esse
refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo
sancta Scriptura uti solet, hoc quoque recte dici potuisse, ut
reverti intelligatur ad Deum spiritus creatus, tanquam ad auctorem a
quo creatus est, non tanquam ad eum apud quem primitus fuit.
11. Haec ideo scripsi, ut quisquis illarum quatuor de anima
sententiarum aliquam voluerit adstruere atque defendere, talia
proferat, vel de Scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis,
quae non possint aliter accipi; sicuti est, quod Deus hominem fecit:
vel rationem tam certam, ut contradictio aut nulla existat, aut
insaniae similis merito judicetur; velut si quisquam dicat, nec
veritatem cognoscere, nec falli quemquam posse nisi viventem. Neque
enim ut videamus quam hoc sit verum, Scripturarum auctoritas
necessaria est, ac non sensus ipse communis ita verum esse perspicua
ratione proclamat, ut quisquis contradixerit, dementissimus habeatur.
Hoc si in ista obscurissima quaestione quae de anima est, praestare
aliquis potest, adjuvet imperitiam meam: quod si non potest, non
culpet cunctationem meam.
12. De virginitate autem sanctae Mariae, si hoc quod scripsi non
persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia quae mirabiliter in
corporibus acciderunt. Quod si propterea non creditur, quia semel
factum est, quaere ab amico quem hoc adhuc movet, utrum nihil
inveniatur in litteris saecularibus quod et semel factum sit, et tamen
creditum non fabulosa vanitate, sed, sicut existimant, historica
fide; quaere, obsecro te. Si enim tale aliquid in illis litteris
inveniri negaverit, admonendus est; si autem fassus fuerit, soluta
quaestio est.
|
|